_ De Hippolyti cultu et sacris apud Trœzenios. — templo Apollinis
Epibaterii — Damia et Auxesia, virginibus Creticis — templo Veneris
Speculatricis ac Phædræ Hippolytique sepulcris — templo Minervæ
Stheniadis in arce — templo Panis Lyterii — templo Isidis in urbe
Trœzeniorum. — memorandis in via Hermionem versus, in via ad portum
Celenderis et in via ad mare Psephæum. _
Hippolyto etiam Thesei filio lucus eximia pulchritudine dedicatus est,
cum templo et prisci operis simulacro: quæ omnia Diomedem tradunt
faciunda curasse, eundemque Hippolyto primum omnium rem divinam fecisse.
Hippolyti apud Trœzenios sacerdos eo honore, quamdiu vivit, fungitur.
Sacra ipsa anniversaria sunt. Præter ceteros sacrorum ritus virgines
ante nuptias succisum sibi capillum in Hippolyti templo consecrant.
Neque vero iis assentiuntur Trœzenii, qui distractum ab equis Hippolytum
memoriæ prodiderunt, nec omnino, quo loco sepultus fuerit, monstrant,
quum sciant tamen: verum eum esse illi a diis habitum honorem affirmant,
ut in siderum numerum relatus idem ipse sit, qui Auriga cœlestis
dicitur. (2) In eadem area delubrum est Apollinis Epibaterii (_quasi
dicas Conscendentis navem_). Ab eodem Diomede dedicatum aiunt, quum
tempestatem effugisset, quæ Ilio redeuntibus Græcis immissa est. Quin et
Pythicos ludos in Apollinis honorem Diomedem primum omnium instituisse.
De Damia vero et Auxesia (nam suus etiam illis apud Trœzenios honos est)
longe alius eorum est quam Epidauriorum et Æginetarum sermo: venisse
enim virgines ex Creta, quumque civitas tota seditionibus laboraret, a
concitata et discordi multitudine ipsas etiam lapidibus obrutas. Festum
quidem diem in ipsarum memoriam Lithobolia (_Lapidationem_) nominant.
(3) Adhæret maceriæ septo ab altera parte curriculum quod Hippolyti
nuncupant: supraque ipsum Veneris Catascopiæ (_Speculatricis_) est
delubrum: inde enim Phædra in Hippolytum, si quando se in stadio
exerceret, despectabat amore capta. Est hic (quod jam ante scripsi)
myrtus illa perterebratis foliis, quod amore furens Phædra, quum nullam
malo levationem nancisci posset, in hujus myrti foliis insaniam suam
oblectabat. (4) Est ibidem Phædræ sepulcrum, quod non longe ab Hippolyti
monumento abest: illud vero proximo myrto ipsi loco eminet. Æsculapii
signum fecit quidem Timotheus, verum Trœzenii non Æsculapii eam, sed
Hippolyti effigiem esse narrant. Hippolyti domum ipse vidi. Ante eam
fons est qui Herculeus dicitur, quod aquam illam ab Hercule inventam
Trœzenii memorant. (5) In arce delubrum est Minervæ, quam Stheniadem
appellant. Simulacrum deæ e ligno fecit Callon Æginetes. Fuit autem
Callon hic Tectæi et Angelionis discipulus, qui Deliis simulacrum
fecerunt Apollinis: illi vero artem eam a Dipœno et Scyllide didicerant.
(6) Qua ex arce descenditur, Panos Lyterii (_Solutoris_) cella est. Deus
enim hic per somniorum visa monstrasse dicitur iis, qui rerum summæ apud
Trœzenios præerant, famis levationem, qua afflictabantur*, maxime vero
Athenienses. In Trœzeniorum agrum descendens, templum Isidis videas, et
superiore loco Veneris Ascrææ. Templum quidem ipsum Trœzene, ut suæ
civitatis matre, faciendum curarunt Halicarnassenses: signum vero Isidis
Trœzeniorum populus dedicavit. (7) Contendentibus per montes Hermionen
versus, fons se ostendit Hyllici amnis, cui Taurio ante nomen fuit.
Saxum etiam illud Thesei nominatum, mutato nomine, quod crepidas et
ensem Ægei sub ipso abditum sustulerit Theseus: Sthenii Jovis ara ante
appellabatur. Prope saxum Veneris Nymphiæ cella, a Theseo, quum Helenam
uxorem duxisset, ædificata. (8) Extra oppidi muros delubrum est
Phytalmii Neptuni: iratum enim ipsis Neptunum, immissis in semina et
plantarum radices aquis salsis, effecisse ne ullos terra fructus
proferret, quoad sacrificiis et votis permotus aquas salsas terræ
immittere desiit. Supra Neptuni est Legiferæ Cereris fanum, ab Althepo,
uti hominum sermo vulgavit, dedicatam. (9) Qua ad portum descenditur
(est is apud vicum, qui Celenderis nominatur) regiuncula exstat, quæ
Genethlium (_Natalitia_) appellatur, quod eo in loco Theseum natum
ferunt. Ante eam regiunculam Martis delubrum, quia eo etiam in loco
prœlio sunt Amazones a Theseo superatæ. Fuerint vero illæ ex eodem
agmine, quod in Attica cum Theseo et Atheniensibus pugnavit. (10) Ad
Psiphæum (_?_) mare progressis, offert se oleaster, quem Rhacum intortum
vocant. Rhachos enim Trœzenii vocant omnes eas oleas, quæ nullum fructum
ferunt, ut sunt qui peculiari nomine χóτινος, φυλíας, ἔλαιος vocantur.
At intortum idcirco nominarunt, quod ad ejus arboris truncum implicatis
habenis subversi fuerint Hippolyti currus. Hinc non longe abest Saroniæ
Dianæ ædes, de qua quæ dici oportuit, superius a me sunt exposita. Unum
illud nunc adjicio, Dianæ quotannis festos dies celebrari, quæ Saronia
nuncupant.