CAPUT XXXI.

_ De templo et signis Dianæ Sospitæ in foro Trœzeniorum a Theseo post

Asterionis cædem dedicatis — aris deûm inferorum — Pitthei monumento

— templo Musarum et Ardalidis (Musis) — Musei ara ac somno Musis

amico — templo Dianæ Lyceæ — sacro lapide et Oreste ibi a cæde

purgato — aris Bacchi Saotæ, Themidum et Solis Eleutherii — templo

Apollinis Thearii — signis mulierum Atheniensium — Orestis

tabernaculo ejusque lustratione — Hippocrene — signo Mercurii

Polygii et Herculis clava — templo Jovis Servatoris et fonte

Chrysorrhoa. _

In Trœzeniorum foro Dianæ cognomento Sospitæ templum cum signis est.

Dicatum id a Theseo tradunt, deamque ipsam ita nominatam, quum ille e

Creta, interempto Asterione Minois filio, redisset. Fuisse autem omnium

Thesei factorum hoc memoratu dignissimum existimo, non ob id solum, quod

Asterion viribus longe fuit omnibus iis, quos Theseus confecerit,

superior: verum multo ob eam causam magis, quod, quum ex Labyrintho clam

patrato facinore effugerit, omnesque loci difficultates superarit,

certum dederit documentum, quum se tum socios vi divinæ providentiæ

servatos. (2) In eadem sunt æde Deûm Inferûm aræ. Hac enim a Baccho

Semelen ab inferis reductam, hac item ab Hercule extractum Orci canem,

fama vulgavit. Ego vero Semelen ne mortuam quidem omnino arbitror, quæ

Jovis uxor fuerit. De Orci vero cane quæ sunt fabulis vulgata,

quemadmodum ea accidisse putem, alia in parte disseram. (3) A templi

tergo est Pitthei monumentum. Solia super eo tria e candido lapide. In

iis Pittheum cum duobus viris, qui ei aderant in consilio, jus dicere

solitum aiunt. Non longe abest Musarum cella. Fecisse eam dicitur

Ardalus Vulcani filius: a quo tibiam inventam putant, et ab illo Musas

has Ardalidas nominant. In ea cella dicendi artem docuisse Pittheum

tradunt: ac librum adeo a Pittheo scriptum, ab Epidaurio homine editum,

ipse legi. Seorsum ab hoc Museo ara est vetus, ab eodem Ardalo, uti

aiunt, dicata: ad eam aram Musis et Somno sacra faciunt, Musis omnium

deorum maxime amicum Somnum esse censentes. (4) Juxta theatrum Lyceæ

Dianæ ædem exstruxit Hippolytus. Cur ita fuerit nuncupata, adhuc neminem

reperi de iis, qui antiquitatis memoriam profitentur, qui me docuerit.

Illud mihi in mentem venit conjicere, eam fuisse cognominis causam, quod

lupos, qui agrum Trœzeniorum infestum redderent, Hippolytus confecisset;

vel quod apud Amazonas, a quibus maternum genus ducebat Hippolytus, hoc

est Dianæ cognomentum: vel alia fortasse prodi possit caussa, mihi

ignota. Lapidem vero eum, qui ante ædem jacet, et sacer dicitur, illum

esse dicunt, super quo novem viri de Trœzeniorum civitate Oresten a

matris cæde purgarunt. (5) Non procul a Lyceæ Dianæ templo aræ sunt

modicis distantes intervallis. Earum una est Bacchi ex quodam oraculo

Saotæ (_Servatoris_) cognomento; Themidum altera nominatur. Hanc

Pittheus dicitur dedicasse. Soli vero Eleutherio (_Liberatori_) jure

optimo aram mihi videntur erexisse, metu Xerxi et Persis serviendi

liberati. (6) Thearii Apollinis templum ædificasse Pittheum et exornasse

dicunt. Est illud quidem templorum omnium, quæ ego novi, vetustissimum.

Nam etsi pervetus est Minervæ apud Phocæenses in Ionia, quod Harpagus

olim Medus exussit; pervetus et Pythii Apollinis apud Samios: multo

tamen serius, quam hoc Trœzeniorum, ædificata illa fuerunt. Signum, quod

nunc exstat, ab Aulisco dedicatum, Trœzenii Hermonis opus est. Ejusdem

Hermonis arte elaborata Castorum quoque simulacra lignea. (7) In fori

porticu feminarum et puerorum statuæ positæ sunt, utræque e marmore.

Sunt autem feminæ illæ, quas cum filiis Athenienses Trœzeniis servandas

commiserunt, quo tempore statuerunt ipsi urbem deserere, quod Persarum

impetum non esse sibi terrestribus copiis sustinendum censuerunt. Neque

vero omnibus statuas, quæ non multæ sunt, positas putant, sed iis

tantum, quæ dignitate ceteras anteibant. (8) Ante templum Apollinis

ædificium quoddam est, quod Orestis tabernaculum appellant. Prius enim

quam materni sanguinis maculam expiationibus Orestes elueret, de

Trœzeniis nemo eum tecto recipere voluit: sed in ea ipsa cella illum

consistere jusserunt, ibique, qui ei lustrationi præfuerunt, epulas ei

præbuerunt, quantisper rite expiatus est. Manet adhuc ritus, ut illorum

qui lustraverunt posteri statis diebus eodem in loco cœnitent. Defossis

autem non longe ab ea taberna piaculis, laurum eam enatam tradunt, quæ

adhuc viret, proximo ei tabernæ loco. (9) Ad lustrandum vero Orestem et

alia februorum genera adhibita dicunt, et aquam ex Hippocrene (_Equi

fonte_). Habent enim ipsi quoque Trœzenii Hippocrenen: de qua non alius

quam a Bœotis proditus est sermo. Nam et ipsi dicunt, Pegasi equi ungula

effosso solo e terra fontem manasse, adduntque, Trœzenem venisse

Bellerophontem, uxorem sibi a Pittheo Æthran postulatum: verum ita

accidisse, ut ante nuptias Corintho in exilium mitteretur. (10) Est

ibidem Mercurii signum, qui cognomento Polygius dicitur. Ad hoc signum

clavam ab Hercule positam perhibent, factam ex oleastro. Quod adjiciunt

miraculum, haud scio an cuiquam fide dignum videri possit, eam clavam

radicibus actis regerminasse. Oleaster certe ille hac etiam ætate

monstratur. Clavam vero Herculem ab oleastro, quem ad Saronidem paludem

invenerit, abscidisse ferunt. Visitur præterea Jovis fanum, cui Servator

cognomentum est: erectum dicunt ab Aetio, postquam Anthæ patri in regno

successerat. Amnem habent Chrysorrhoan (_Aurifluum_) dictum. Hunc amnem

solum suam aquarum perennitatem servasse narrant, quum in magna

siccitate, desideratis per annos novem imbribus, nullæ aquarum venæ non

exaruissent.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 80 / 497 题