CAPUT XXIX.

_ De memorandis in urbe Epidauro templis et signis — Ægina insula e

regione Epidauri, antea Œnone dicta — Phocide — Æacidis — Æginetarum

fatis — Æginæ memorandis — Æaceo et siccitate Græciæ Æaci precibus

sublata — Phoci certamine cum Telamone et Peleo ejusque nece —

theatro et stadio Æginæ. _

Ipsa quidem Epidauriorum urbs hæc habet, quæ monumentis literarum

mandentur, dignissima. Templum est Æsculapii, in quo ipsius dei, et

Epiones signa. Epionen uxorem fuisse Æsculapii, memorant. Hæc sub dio

sunt e lapide Pario. Intra muros templa sunt Bacchi, et Dianæ lucus.

Diana ad imaginem venantis facta est. Veneri etiam templum exstructum.

At quod est apud portum in projecto in altum promontorio situm, id

Junonis esse aiunt. Jam Minervæ ligneum quod in arce signum est, valde

illud quidem insigne, Cissæam Minervam nominant.

2. Æginetæ insulam incolunt, quæ e regione Epidaurii agri est: in qua ab

initio nullos fuisse incolas dicunt; sed in eam vacuam et desertam a

Jove Æginam Asopi filiam deportatam: a qua, quum Œnone ante vocaretur,

nomen acceperit. Verum quum Æacus jam adolevisset, rogasse Jovem aiunt,

ut inquilinos sibi daret. Illum itaque e terra homines, a quibus insula

teneretur, protulisse. Neminem vero præter Æacum, qui in ea insula

regnarit, nominare possunt. Ac satis quidem scimus, neminem omnino de

Æaci filiis in Ægina permansisse. Peleus enim et Telamon ob Phoci cædem

solum verterunt; Phoci autem filii circa Parnassum tenuerunt eam

regionem, cui nunc Phocidi nomen est. (3) Una tamen ante hunc ætate hoc

ei regioni nominis est inditum a Phoco Ornytionis filio, qui illuc

venerat. Hoc sane Phoco regnante, ea duntaxat regio Phocis est

nuncupata, quæ est circa Tithoream et Parnassum. Postea vero ab Æaci

filio proxima etiam loca omnia hoc nomen acceperunt quum eorum qui

Minyis Orchomeniis finitimi sunt, tum qui ad Scarpheam Locrorum urbem

pertendunt. (4) Et a Peleo quidem Epiri reges fuere oriundi: quod vero

ad Telamonis filios attinet, minus fuit ab Ajace, quum privatam ille

semper vitam egisset, illustre genus: præterquam quod Miltiades, cujus

ductu ad Marathonem ab Atheniensibus pugnatum est, et Cimon ejus filius,

insignem gloriam adepti sunt. At Teucri posteri Cypriorum regnum usque

ad Euagoram obtinuere. Jam Phoco Asius poeta filios fuisse memoriæ

prodidit Panopeum et Crisum. E Panopeo natus est Epeus, qui Durium equum

fecit, uti Homerus memorat. Crisi nepos fuit Pylades, Strophio Crisi

filio et Anaxibia Agamemnonis sorore genitus. Hæc fuit gentis, qui sunt

Æacidæ appellati, omnis posteritas: ea autem stirps ab initio usque alio

commigravit. (5) Interjectis deinde temporibus Argivorum pars ea, quæ

Epidaurum cum Deiphonte occupavit, in Æginam transmisit, atque ejus

insulæ indigenis permista, Dorum in eam quum mores, tum linguam

importavit. Post hæc vero eousque auctæ sunt Æginetarum opes, ut

navalibus copiis Atheniensibus ipsis fuerint potentiores: et Persico

quidem bello secundum Athenienses maximum navium numerum deduxere. Verum

non fuit hæc ipsis potentia diuturna: siquidem ejecti sedibus suis ab

Atheniensibus, Thyream ab Lacedæmoniis acceptam in Argivorum finibus

incoluerunt. Ac licet insulam, oppressis ad Hellespontum Atheniensium

triremibus, receperint: ad pristinas tamen opes atque copias nunquam eis

licitum est adspirare. (6) Est ipsa insula e mari longe omnium, quæ in

Græcia sunt, aditu difficillima. Incingitur enim undique latentibus

cautibus ac cæcis dorsis. Hoc autem contra prædonum incursiones et omnem

hostilem impetum de industria machinatus esse dicitur Æacus, ut non sine

periculo sit appulsus. (6) Prope portum eum, quo maxime appellitur,

Veneris templum est. Celeberrimo autem urbis loco situm est, quod Æaceum

appellant. Septum id est quadratum e candido lapide. (7) In primo aditu

eorum statuæ sunt, qui ad Æacum a Græcis quondam missi venere. Ejus

legationis causam eandem, quam Æginetæ, reliqui etiam Græci fuisse

narrant. Quum diuturna siccitate Græcia laboraret, ac non minus reliqua,

quæ extra Isthmum est, Græcia, quam tota Peloponnesus cœlestium aquarum

penuria affecta esset, missi Delphos sunt, qui ex oraculo calamitatis

causam ac remedium cognoscerent. Ibi respondit Pythia, Jovem placandum:

utendum vero, modo ut velit obsequi, Æaco deprecatore. (8) Ex eo itaque

responso missi ex singulis urbibus ad Æacum, ut deprecationem

susciperet, oratum. Ille, Panhellenio Jovi sacris rite peractis, et

votis nuncupatis, imbrium Græciam compotem fecit. Ad rei memoriam

legatis Æginetæ statuas istas posuerunt. Intra septum oleæ sunt

antiquitus consitæ, et ara paulum supra aream eminens. Eam aram simul

monumentum esse Æaci, narratur in arcanis. (9) Juxta Æaceum Phoci

tumulus est, incinctus in ambitum crepidine. Incumbit asperum et rude

saxum: quo, quum Phocum ad quinquertium fratres Peleus et Telamon

invitassent, pro disco usi sunt: ac eodem Peleus consulto Phocum, quum

loco ei suo lapis esset mittendus, dicitur percussisse. Quod illi

facinus, ut matri gratificarentur, dicuntur commisisse. Ipsi enim e

Scironis filia, Phocus e Thetidis sorore, si Græcorum est sermonibus

fides habenda, natus fuerat. Quare non solum ob Orestis amicitiam, sed

ut proavum ulcisceretur, videtur mihi Pylades ejus cædis, qua

Neoptolemus occisus est, particeps fuisse. (10) Ac tunc quidem quum

disci ictu Phocus concidisset, statim fratres Endeide nati navi ex

insula profugerunt. Telamon non ita multo post caduceatorem ad patrem

mittit, qui suis verbis neget cogitato Phoci cædem admissam. At Æacus

illum descendere in insulam vetuit: tantum de navi, vel, si ita mallet,

ab exstructo in mari aggere jussit causam dicere. Ille igitur noctu

intra portum, qui Occultus dicitur, navi vectus, aggerem exstruxit: et

is quidem agger nostra etiamnum ætate exstat. Damnatus vero eo crimine,

quod de Phoci nece culpa non caruisset, Salaminem eum classe iterum

abiit. (11) Non longe ab Occulto portu theatrum est, quod spectetur sane

dignum, magnitudine ac reliquo opere proximum ei, quod est apud

Epidaurios. A tergo exstructum est stadium uno latere, quod et theatrum

sustinet, et vicissim illo veluti fulcimine utitur.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 78 / 497 题