_ De draconibus, quum iis, quos regio Epidauria alit, tum aliis
Æsculapio sacris — monte Coryphæo et templo Dianæ Coryphææ — loco
Hyrnethio dicto, ac de Deiphonte et Hyrnetho — sepulcris Melissæ et
Proclis. _
Dracones quidem quum ceteri (_?_) tum aliud quoddam genus fulvo magis
colore conspicuum Æsculapio sacri habentur; suntque illi hominibus
cicures. Eos sola Epidauriorum terra alit: quod in certis animalium
generibus aliis etiam regionibus video contigisse. Siquidem sola Africa
terrestres crocodilos gignit, duûm cubitûm nihilo minores: ab Indis vero
solis quum alia, tum vero aves psittaci afferuntur. At serpentes illos
magnos, supra triginta cubitum magnitudinem excrescentes, quales et
India et Africa nutrit, non dracones, sed ex alio quodam genere
Epidaurii esse affirmant. (2) Qua ad montem ascenditur, secundum viam
est olea, quæ Strepta (_intorta_) nominatur. Manu eam ab Hercule in
orbem circumductam eam figuram memorant accepisse. An vero idem hanc
terminum Asinæis statuerit iis qui in Argolica terra sunt, non possim
ego facile judicare: nam neque alio ullo in loco, eorum tota regione ad
vastitatem redacta, ulla se ostendunt satis manifesta finium monumenta.
In summo monte eminet Coryphææ Dianæ templum, cujus in cantico quodam
suo Telesilla mentionem fecit. (3) Qua in ipsam Epidauriorum urbem
descensus est, agrum videas undique agresti olea convestitum. Eum vocant
Hyrnethium. De Hyrnethone autem, quæ ab Epidauriis accepi, quæque maxime
probabilia videntur, ea scribam. Cisus et Temeni reliqui filii
intelligebant, non mediocri dolore Deiphonten affectum iri, si quo modo
ab eo possent Hyrnethonem abducere. Venerunt itaque Epidaurum Cerynes et
Phalces; nam minimo eorum natu Agræo fratrum consilium minime
probabatur. Constiterunt illi cum curru pro muro, evocata per
caduceatorem videlicet ad colloquium sorore: (4) quæ quum morem
gessisset vocantibus, primum omnium adolescentes Deiphonten criminari,
deinde illam obnixe orare, ut Argos reverti vellet, pollicentes quum
alia multa, tum viro se eam nuptum daturos, et rebus omnibus multo, quam
Deiphontes esset, meliori, et quum hominum numero, tum agri felicitate
longe superiori. Quæ audiens Hyrnetho indignissime tulit, ac, ut par
pari referret, Deiphonten respondit sibi merito placere plurimum,
fuisseque eum Temeno generum minime pœnitendum: at illos Temeni
percussores potius quam filios appellari posse. (5) Ad hæc illi nihil
respondentes, feminam comprehensam atque in currum impositam abduxere.
Quum vero Epidauriorum quidam ad Deiphonten detulisset, a Ceryne et
Phalce invitam abduci Hyrnethonem, et ille quam potuit celerrime
fugientes est insecutus, et Epidaurii, re audita, præsto fuere.
Deiphontes quidem homines assecutus, Cerynen jaculo transfixit: at
Phalcen, quum Hyrnethonem arcte complexus teneret, jaculari veritus, ne
illam, si forte aberrasset, interimeret, cominus cum eo congressus,
abstrahere a muliere conabatur. At Phalces pertinacius et violentius
retinens ac trahens, mulierem gravidam exanimavit. (6) Atque ille
quidem, quum se in sororem tam impium facinus commisisse
animadvertisset, incitato vehementius curru sese in fugam dedit, quo
anteverteret, priusquam Epidauriorum concursu opprimeretur. Deiphontes
cum liberis (erant enim ei jam filii Antimenes, Xanthippus, et Argeus,
filia vero Orsobia, quam postea Pamphylus Ægimii filius uxorem duxisse
fertur) sublatum Hyrnethûs cadaver in locum hunc deportarunt, qui ab ea
Hyrnethium vocatur: (7) condito vero sacello, et alios illi honores
habuere, et sanxerunt ne, quæ aut ex oleis, aut alia ulla arbore in eo
agro enata, vi aliqua abscissa avulsave forent, a quoquam domum
asportari ad ullum usum possent, sed, quod sacra essent Hyrnethoni,
omnia illic ut relinquerentur. (8) Non longe ab urbe est Melissæ
monumentum, quæ Periandro Cypseli filio nupta fuit. Aliud ibidem est
Proclis Melissæ patris, qui Epidauriis imperavit, quemadmodum et gener
ejus Periander Corinthiis.