CAPUT XXVII.

_ De Æsculapii sacro apud Epidaurios — Æsculapii signo — æde Tholo et

picturis in ea, ac pilis, quibus morbi et nomina sanatorum inscripta

sunt — Hippolyto ab Æsculapio in vitam revocato — theatro

Epidauriorum — aliis templis et memorandis in luco Æsculapii —

templis et operibus ab Antonino senatore Epidauri exstructis —

montibus luco imminentibus et memorandis ibi. _

Æsculapii lucum circumquaque termini cingunt: intra cujus ambitum mori

quenquam aut nasci religio est: eodem scilicet ritu, qui et in Delo

insula servatur. Jam vero quicquid civis peregrinusve immolavit, id

totum intra eundem ambitum consumitur: quem ritum Titanæ etiam servari

novimus. (2) Æsculapii simulacrum dimidio ferme minus est eo, quod

Athenis est Jovis Olympii: auro illud quidem et ebore perfectum.

Testatur inscriptio, opus esse Thrasymedis, Arignoti filii, Parii

hominis. Sedet in solio scipionem tenens: altera manu draconis caput

premit, cane ad pedes decumbente. In solio Argivorum heroum opera cælata

sunt: Bellerophontes Chimæram conficit, Perseus Medusæ caput abscissum

tenet. Supra templum loci sunt in quibus, qui precatum deum venerunt,

dormiunt. (3) In propinquo ædificium est rotunda figura, atque e candido

marmore, Tholum appellant, dignum quod visatur. In eo Pausiæ pictoris

opus, Amor abjecto arcu et sagittis, eorum loco lyram sublatam tenens.

Ebrietas etiam ab eodem artifice facta. Bibit ea e vitrea phiala.

Expressa ita est in tabula vitrea phiala, ut per ejus perspicuitatem

muliebre se os ostendat. Pilæ vero intra ambitum priscis temporibus

multæ steterunt, e quibus sex ætate mea reliquæ. In iis virorum et

feminarum, quæ a deo sanatæ sunt, nomina incisa, morborum etiam, quo

quisque laborarat: addita est curationis ratio. Scripta vero sunt omnia

Dorica lingua. (4) Seorsum est ab aliis antiqua pila. In ea incisum,

dicasse Æsculapio Hippolytum equos viginti. Hujus pilæ inscriptioni

consentanea Aricini dicunt, discerptum ob Thesei imprecationes

Hippolytum in vitam ab Æsculapio revocatum: neque postea patri unquam

ignoscere voluisse, verum, omni ejus deprecatione spreta, in Italiam

venisse ad Aricinos, ibique dicato Dianæ templo regnasse. Mea quidem

etiamnum ætate iis, qui ad templum singulari certamine vicerint, præmium

deæ sacerdotium propositum, est. Sed in certamen istud ingenuus nemo

descendit: servi duntaxat, qui fuga se dominis subduxerint. (5) In ipso

templo apud Epidaurios theatrum est omnium mea sententia spectatu

dignissimum. Nam Romanorum quidem theatra quum ornamentis longe superant

cetera, ubicunque locorum reperiantur, tum magnitudine antecellunt id,

quod Megalopoli visitur in Arcadia: de arte vero, partium convenientia

ac pulchritudine, quis Polycletum audeat in certamen provocare?

Polycletus enim etiam theatro huic ædificando præfuit, idemque rotundam

ædem fecit. In luco ædes est Dianæ, et simulacrum Epiones, Veneris item

templum, ac Themidis. Curriculum præterea, qualia Græcis sunt pleraque,

terræ agger; denique aquæ ductus, quum testudine, tum reliquo opere ita

exornatus, ut mereatur spectari. (6) Quæ vero opera Antoninus vir

senatorius ætate nostra fecit, hæc sunt: Æsculapii balneæ, deorum

templum, quos Epidotas nominant. Dicavit præterea ædem Hygieæ, Æsculapio

et Apollini cognomento Ægyptiis. Porticam præterea idem vir restituit,

quæ Cotyos est appellata: ea vero collapso tecto tota jam corruerat, ut

quæ e crudis fuerat exstructa laterculis. Quumque Epidaurii fani accolæ

ægerrime ferrent, quod et feminæ eorum sub tecto non parerent et ægri

sub dio animam agerent: Antoninus domo ædificata, hoc quoque incommodum

removit. Fuit itaque in posterum et ad moriendum ægris, et ad pariendum

mulieribus consecratus religione locus. (7) Montes supra lucum sunt duo:

Titthion alter, alter vero Cynortium, in quo Maleatæ Apollinis templum,

quod solum de antiquis operibus exstat. Nam quæ circa templum hoc

Maleatæ sunt cetera et aquæductus castellum, cum receptaculo depluentis

aquæ, ea omnia Epidauriis fecit Antoninus.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 76 / 497 题