CAPUT XXV.

_ De templo cum duplici aditu in via, quæ Argis Mantineam ducit — vico

Œnoe ab Œneo nominato — monte Artemisio et fontibus Inachi — vico

Lyrcea et facium festo — vico Orneæ dicto ejusque memorandis —

memorandis in via Epidaurum versus et Prœti cum Acrisio pugna —

Tirynthis reliquiis, muris a Cyclopibus exstructis — vico Midea —

vico Lessa et monte Arachnæo. _

Quæ vero Argis Mantineam ducit via, non est omnino eadem, qua Tegeam

iter est: verum hæc a porta initium habet, loco ei, quam Dirada diximus

appellari, proxima. In hac via templum erectum est aditu duplici, quorum

alter ad orientem, alter ad occasum conversus est: in illo Veneris

ligneum simulacrum; in altero ad occasum Martis positum est. Utrumque

Polynicis et Argivorum qui auxilio ei fuerunt in persequenda fratris

injuria, dona fuisse aiunt. (2) Hinc progressus quum torrentem

trajeceris, cui nomen Charadro, ad vicum accedas qui Œnoe dicitur, ab

Œneo (ut Argivi dicunt) nuncupata. Œneum enim aiunt Ætoliæ regno pulsum

ab Agrii filiis ad Diomedem Argos confugisse: illum vero, ducto in

Calydoniam exercitu, Œnei quidem injurias ultum, negasse tamen se posse

illic permanere. Hortatum itaque esse, ut se Argos sequeretur: quod quum

fecisset, tum alios ei honores perinde atque æquum fuit paterno avo,

habuisse, tum vero vicum eum, in quo e vita excessit, Œnoen vocasse.

Hinc igitur Argivis est Œnoe. (3) Supra Œnoen Artemisium mons est, et in

ejus jugo Dianæ templum. In eodem monte sunt etiam Inachi amnis fontes,

haudquaquam illi dubii, etsi aqua minime longum per spatium supra terram

est. Illic nihil aliud visitur, quod quemquam possit magnopere detinere.

(4) Ab eadem porta, quæ ad Diradem est, via altera Lyrcean deducit. In

hoc oppidum confugisse dicitur Lynceus, quum de quinquaginta fratribus

unus est necis periculo liberatus; atque hinc face prolata signum

dedisse. Ita enim ei cum Hypermnestra convenisse, ut, quum Danai

insidias effugiens in tutum se aliquo recepisset, inde facem ostentaret.

Ipsam etiam vicissim Hypermnestram aiunt a Larisa facem protulisse, quo

se significaret periculum omne evasisse. In cujus rei memoriam Argivi

quotannis facium festum celebrant. (5) Oppidum quidem ante Lyncea

vocabatur: verum quum Lyrcus idem postea tenuisset nothus Abantis

filius, ab eo Lyrcea nomen accepit. In ejus ruinis et alia exstant nihil

omnino digna, quorum fiat mentio, et pila cum Lyrci statua. Argis Lyrcea

abest stadia ferme sexaginta: totidem ab Orneis. Ac Lyrceæ mentionem in

Græcis, qui sunt ad Trojanum bellum profecti, percensendis nullam omnino

fecit Homerus: nam ea jam tum ætate desertum id oppidum fuit. Orneæ vero

incolumes erant, et ab Homero, proinde ut loco priores in Argivorum

finibus sunt, ita prius quam aut Phlius aut Sicyon nominantur. (6) Nomen

habuere ab Orneo Erechthei filio: cui Peteus genitus est filius, Peteo

Mnestheus is, qui Agamemnonem cum Atheniensibus in evertendo Priami

regno juvit. Ejecti vero postea sedibus suis Orneatæ ab Argivis, eorum

civitatis inquilini facti sunt. Est Orneis Dianæ fanum: in eo ligneum

stat signum. Exstat et ædes altera, diis eadem omnibus dicata. Ultra

Orneas sunt Phliasiorum et Sicyoniorum fines.

7. Qua Argis in Epidauriorum agrum iter est, ad dexteram ædificium

surgit pyramidis forma. In eo scuta, ea figura, qua sunt Argolici

clypei. Commissam eo ipso in loco inter Prœtum et Acrisium pugnam de

regno æquo Marte memorant: pacem postea inter eos conciliatam, quod

neutrius satis firmum sine alterius opibus esse posset imperium:

congressos autem tunc primum cum scutata utrinque acie. Atque iis

quidem, qui ex utroque exercitu ceciderant, quod res inter cives et

propinquos gesta fuerat, commune ibi sepulcrum est erectum. (8) Hinc

progressis ad dexteram se Tirynthis ruinæ ostendunt. Etiam Tirynthios

ejecerant Argivi, quod, iis in civitatem suam receptis, augeri civium

multitudine suam urbem voluerunt. Tiryntha quidem heroem, a quo urbi

nomen, Argi filium, Jovis nepotem fuisse perhibent. Urbis muros, qui

soli inter ruinas reliqui sunt, Cyclopum sunt opus: exstructi vero sunt

e rudibus lapidibus, quorum singuli ea magnitudine sunt, ut ne minimus

quidem eorum loco moveri possit jumentorum bigis. Parvi vero inserti

sunt olim lapides, ut per eos majores aptiore structura coagmentarentur.

(9) Qua ad mare descenditur, Prœti filiarum thalami sunt. Quodsi in

militarem viam redeas, ad Mideam, quæ ad ejus lævam est, venias.

Regnasse hic ferunt Electryonem Alcmenæ patrem: ætate quidem nostra ita

deleta est Midea, ut sola area restet. (10) Qua Epidaurum recta

contenditur, vicus est Lessa, in quo Minervæ delubrum, et deæ ligneum

signum, nihil omnino ab eo differens, quod in Larisa arce est. Supra

Lessam Arachnæus mons: Sapyselaton quum ante diceretur, regnante Inacho

ita cœptus est appellari. In eo aræ Jovis et Junonis, ad quas in magna

soli siccitate immolant.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 74 / 497 题