_ De templo Bacchi ejusque signo — aliis memorandis et Batonis templo
inter illa — Hyrnethûs sepulcro — nobilissimo Æsculapii templo et
signo — Dianæ Pherææ signo et Argivis Palladium sibi vindicantibus —
Heleno Priami filio — Acrisii æneo thalamo — templo Bacchi Cresii
(Cretici) et Veneris Cœlestis — arce Argivorum Larisa. _
Hinc ea contendentibus via, cui nomen Cœle (_Cava_), ostendit se ad
dexteram Bacchi ædes: cujus signum delatum tradunt ex Eubœa. Nam quum,
Græcis ab Ilii expugnatione redeuntibus, ad Caphareum fractis navibus
Argivii ii qui e naufragio terram prensare potuerunt, frigore prope et
fame consumti, precati dicuntur, ut quis deorum se in tantis rerum
difficultatibus salvos vellet. Quum itaque processissent, specum Bacchi
animadverterunt, et dei in eo signum. In eum vero specum multæ se capræ
silvestres frigus fugientes gregatim immiserant: quibus Argivi mactatis,
carnibus famem, pellibus frigus repulerunt. Deinde vero, quum hiems
remisisset, reparatis navibus in patriam vecti, signum, quod tunc e
specu asportarunt, hac etiam ætate religiose colunt. (2) Proxime ad
Bacchi templum videas Adrasti domum, et paulo longinquius Amphiarai
fanum: ultra fanum Eriphyles monumentum: deinceps Æsculapii delubrum
est, et post hæc Batonis ædes. Fuit hic Baton Amphiarai gentilis, et
ipse de Melampodidarum genere: qui quum Amphiarao in prœlio aurigæ
operam navaret, rejectis a Thebarum muris Argivis, eodem terræ hiatu,
quo ille, cum curru haustus evanuit. (3) Jam vero a Cœle redeuntibus,
qui in conspectu est tumulus, Hyrnethûs esse dicunt. Quod si cenotaphium
velint esse atque in ejus feminæ memoriam modo exstructum, non absurda
dicunt: sin Hyrnethûs ipsius cadaver ibi conditum credunt, mihi id nullo
pacto persuaserint. Persuadeatur de hac re illis quibus Epidauriorum res
ignotæ sunt. (4) De Æsculapii vero templis quod apud Argivos
nobilissimum est, habet dei signum, quod ætate nostra exstat, sedens, e
candido lapide. Assidet ei Hygiea: assident qui signa ipsa fecerunt,
Xenophilus et Straton. Templum dedicavit initio Sphyrus Machaonis
filius, Alexanoris illius, cui apud Sicyonios Titanæ honores habentur,
frater. (5) Pherææ vero Dianæ (Pheræam enim Argivi etiam venerantur
Dianam æque ac Athenienses et Sicyonii) signum hi quoque, ut illi, ad se
Pheris (quæ civitas est in Thessalia) deportatum tradunt. Jam vero quod
apud se in urbe Argivi esse dicunt Deianiræ Œnei filiæ monumentum, et
Heleni Priami filii; Minervæ etiam signum post Ilii eversionem ad se
translatum, illud scilicet per quod fieri potuit ut expugnaretur Ilium:
illis ego neutiquam assentior. Nam Palladium (sic enim est Minervæ
signum appellatum) satis manifestum est Æneam in Italiam deportasse. Ac
Deianiram Trachine scimus, non Argis, finem vivendi fecisse, et ejus
tumulus juxta Heracleam sub Œta monte adhuc exstat. (6) Quæ vero ad
Helenum Priami filium pertinent, ea sunt a me superius exposita: venisse
illum in Epirum cum Pyrrho Achillis filio; cujus liberorum tutelam
suscepisse et Andromachen duxisse uxorem: porro Cestrinen Epiri partem a
Cestrino Heleni filio nomen accepisse. Neque vero ignorant qui res
veteres Argivorum explicant non omnia se ad historiæ fidem commemorare:
commemorant tamen, quoniam scilicet vulgus concepta semel opinione in
contrariam persuadendo traducere, promtum non est. (7) Habent Argivi
alia quoque, quæ spectentur, digna: inter ea subterraneum ædificium: in
quo fuit thalamus ex ære, quem fecisse dicitur Acrisius ad filiæ
custodiam: verum eum evertit Perilaus, dum tyrannide oppressam urbem
teneret. Nunc Crotopi in eo monumentum est, et Cresii (_Cretici_) Bacchi
templum. (8) Baccho enim, quum, exstincto bello, quod cum Perseo
gerebat, inimicitias posuisset, et alios magnos utique ac præclaros
honores decretos memorant, et nominatim hoc ei delubrum dicatum: (8)
Cresius vero postea nuncupatus est, quod eo in loco mortuam Ariadnam
sepulturæ mandaverant. Tradit Lyceas, quum templum instauraretur,
fictilem urnam inventam, in qua Ariadna condita fuisset: spectasse illam
se, et Argivorum alios. Prope Bacchi est etiam Cœlestis Veneris fanum.
Arcem Larisam appellant de Pelasgi filiæ nomine: a qua duæ etiam eodem
nomine nuncupatæ sunt urbes in Thessalia: quarum altera est ad mare,
altera vero ad Peneum amnem.