CAPUT XXI.

_ De memorandis ad forum Argivorum — Æneæ signo et loco Delta dicto —

sepulcris memorandis — templo Minervæ Salpingos — Epimenide — Pyrrhi

monumento — de Medusa Gorgone et Perseo variæ narrationes — de

Gorgophone — Laphae — Latonæ templo et Chlori Niobes filia. _

Jam vero qui a Veneris fano descenderint et ad forum flexerint, Cerdûs

Phoronei uxoris monumentum offendant. Sunt ibidem templa Æsculapii, et

Dianæ cognomento Pithûs (_Suadæ_). Hoc quoque Hypermnestra dicavit,

postquam in judicio patrem vicit, quum ille ejus criminis ream egisset,

quod Lynceo pepercisset. Est ibidem Æneæ ex ære statua, et vicus, cui

Delta nomen. Nominis quæ fuerit causa, quoniam, quæ vulgo prodita sunt,

mihi non probantur, consulto prætereo. (2) Ante eum vicum ara erecta est

Phyxii (_Liberatoris_) Jovis, et prope Hypermnestræ monumentum Amphiarai

matris: aliud etiam alterius Hypermnestræ, Danai filiæ. Sepultus in

eodem tumulo Lynceus est. E regione exstat sepulcrum Talai Biantis

filii: de Biante autem ejusque posteris jam ante egimus. (3) Minervæ

Salpingis (_Tubæ_) cognomento ædem Hegelaum exstruxisse aiunt: fuisse

autem eum Tyrseni filium: ac Tyrsenum Hercule et Lyda muliere genitum

primum tubam invenisse: cujus postea cantum Hegelaus Tyrseni filius

Dores eos docuerit, qui Temenum secuti sunt. Quocirca nominasse eum

Minervam Salpingem. Ante ædem Minervæ sepulcrum videas, quod esse dicunt

Epimenidis. Lacedæmonios enim, dum bellarent cum Gnosiis, Epimenidem

vivum cepisse: ac, quum eum occidissent, quod minime læta ipsis

prædiceret, ab ipsis deinde sublatum cadaver eo in loco humasse. (4) At

ædificium e candido marmore, quod in medio ferme se foro attollit, non

tropæum est de Pyrrho Epirotarum rege, ut ipsi prædicant Argivi, sed

cadaveris eo in loco cremati monumentum esse deprehenditur: in quo quum

alia, quibus in prœliis utebatur Pyrrhus, insculpta, tum vero elephanti.

Atque hoc quidem opus ad ejus bustum erectum est; ossa vero sunt in

Cereris æde condita, ad quam occubuisse eum, est a me in libro de

Atticis rebus expositum. Et in primo quidem aditu hujus templi Cereris

licet adhuc videre in supero forium limine Pyrrhi affixum scutum. (5)

Non longe vero ab eo opere, quod in foro Argivorum est, tumulus terræ

consurgit, in quo conditum ferunt Medusæ Gorgonis caput: de qua, præter

fabulam, hæc quoque alia memoriæ prodita sunt. Phorci eam filiam fuisse:

patre mortuo, acceptum ab illo regnum eorum populorum, qui Tritonidem

paludem accolunt, tenuisse. Solitam in venationes et pugnas exire cum

Libyum, quibus imperabat, manu. Quare quum Persei copiis, quas ille

lectissimas ex Peloponneso adduxerat, acie occurrisset, noctu per

insidias oppressam. Mortuæ pulchritudinem admiratum Perseum, præcisum

caput, ut spectaculo esset, in Græciam reportasse. (6) At Procli

Carthaginiensi, Eucratis filio, veri fere similior illa priore historia

hæc videbatur. In Africæ desertis bestias gigni multas mirabili specie

atque incredibili, feros inter eas viros et feminas feras: ac virum se

Romam illinc deportatum vidisse testatur. Conjiciebat itaque, ex illis

feminis unam fuisse Medusam: quæ quum a suis gregibus aberrans venisset

ad Tritonidem paludem, ejus accolas male mulctarit, usque dum a Perseo

esset occisa. Adjutricem vero Perseo Minervam fuisse idcirco esse

proditum, quod, qui Tritonidem lacum accolunt homines, Minervæ sacri

sunt. (7) Juxta hoc Gorgonis monumentum est Argis Gorgophones (_Gorgonis

interfectricis_) Persei filiæ tumulus: cui quare sit id nominis

impositum, omnibus, ad quorum aures pervenerit, per se statim perspicuum

esse potest. Hanc primam mulierum fuisse aiunt, quæ, Periere Æoli filio,

quicum virgo nupta fuerat, mortuo; alteri viro Œbalo nupserit; quum ante

sanctum et solenne feminis fuisset, viro mortuo, viduam manere. (8) Ante

hoc sepulcrum tropæum erectum est lapideum de Laphae Argivo homine. Hunc

(scribo quæ ipsi Argivi de se memorant) dominatu, facto impetu, populus

ejecit. Quumque is ad Lacedæmonios confugisset, conati illi quidem sunt

in pristinam eum tyrannidem reducere: at Argivi prœlio victos

rejecerunt, multosque de Lacedæmoniorum numero, atque ipsum etiam

Laphaem, interemerunt. Ab hoc tropæo non longe abest Latonæ ædes:

simulacrum Praxitelis opus est. (9) Ejus, quæ deæ adsistit, virginis

effigiem Chlorin vocant: filiam Niobes fuisse dicunt, eique ab initio

MelibϾ nomen fuisse. Peremptis vero a Diana et Apolline Amphionis

liberis, de eo fratrum ac sororum numero hanc solam et Amyclam, quod

Latonam fuerint deprecati, servatos fuisse: ac Melibœam quidem præ

terrore statim pallidam factam: qui quum ei inde color perpetuus

fuisset, pro Melibœa, sumto ex rei eventu nomine, Chlorin (_Pallidam_)

appellatam. (10) Et ab his quidem initio templum Latonæ factum Argivi

asserunt. At ego, qui Homerum auctorem sequor studiosius aliquanto quam

ceteri, nullum omnino relictum de Niobes liberis existimo. Testimonio

mihi versus ille est:

Hos jaculis cunctos illi duo confecere.

Homerus igitur totam funditus Amphionis domum excisam fuisse scivit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 70 / 497 题