CAPUT XX.

_ De signo Jovis Milichii ejusque origine — Cleobi et Bitone — templo

Jovis Nemei et Fortunæ — Choriæ Mænadis sepulcro — Horarum templo —

Polynicis et septem ad Thebas ducum aliorumque signis — templo Jovis

Servatoris et templo Cephisi — theatro ac signis in eo — templo

Veneris ac Telesillæ signo — Telesillæ fortibus factis. _

Si omiseris Creugæ pugilis effigiem, et tropæum de Corinthiis erectum,

simulacrum conspicitur Jovis Milichii, e candido marmore, Polycleti

opus. Dedicatum vero ob hujusmodi causam audivi. Lacedæmonii, suscepto

semel contra Argivos bello, nullum belligerandi finem fecerunt,

priusquam utrosque Philippus Amyntæ filius definitis jam tum ab initio

agrorum terminis circumscripsit. Nam superioribus temporibus Lacedæmonii

de iis, quæ extra Peloponnesum essent, nihil laborantes, de Argivorum

semper aliquid finibus carpebant, aut Argivi, si quando Lacedæmonii ad

bellum extra fines gerendum se convertissent, tali tempore et ipsi

Lacedæmonios urgebant. (2) Quare vehementer exacerbatis utrinque animis,

Argivi sibi statuerunt lectissimorum mille hominum præsidium alendum,

quibus dux præfectus Bryas Argivus. Is et alia insolenter multa in

populum fecit, et virgini cuidam, dum ad virum duceretur, iis ipsis, qui

ducebant, ereptæ vitium obtulit. At illa eadem nocte Bryantem somno

oppressum oculis orbavit: deprehensa, ubi illuxit, supplex ad populum

confugit. Enimvero populus eam non dedere ad supplicium deposcentibus

mille viris: quare ad pugnam re utrinque deducta, victor populus in

persequendis hostibus iræ indulgens, nullum supplicii genus prætermisit.

Interjecto dein tempore et alia expiandi civilis sanguinis causa facta

sunt, et Milichii (_quasi Placantis_) Jovis signum dedicatum. (3) Prope

sunt in marmore sculpti Cleobis et Biton, qui impositam plaustro matrem

ipsimet in Junonis templum trahunt. Eorum e regione Nemei Jovis ædes

est: in qua simulacrum dei recto statu ex ære, Lysippi opus. Hinc ad

dexteram progressis ostendit se Phoronei sepulcrum. Phoroneo quidem

nostra etiamnum ætate parentant. Supra Nemei Jovis Fortunæ fanum est

perantiquum, si quidem inventas a se tesseras Palamedes in eo dedicavit.

(4) Proximum monumentum Choriæ Mænadis appellant. Bacchi enim castra et

alias feminas, et hanc secutam, quum ille Argos exercitum duceret,

memorant: at Perseum, dum victoria potiretur, ex illis feminis plurimas

occidisse: ac ceteris commune monumentum, huic vero, quod dignitate

anteibat, suum est separatim positum. Non longe hinc Horarum est ædes.

(5) Illinc rediens positas videas statuas Polynicis Œdipodis filii, et

eorum omnium ducum, qui cum illo sub Thebarum muris in acie pugnantes

ceciderunt. Eos in septem duntaxat numerum redegit Æschylus, quum plures

tamen e primariis viris Argivorum, et ex Messene, nonnulli etiam ex

Arcadia, in ejus belli societatem venissent. Prope hos septem (nam et

Argivi eum numerum, quem in suo carmine Æschylus expressit, sequuntur)

statuæ positæ sunt eorum qui Thebas cepere, Ægialeus Adrasti filius,

Promachus Parthenopæi, Talai nepos; Polydorus Hippomedontis, et

Thersander; Amphiarai præterea liberi, Alcmæon et Amphilochus: Diomedes

ad hos, et Sthenelus: quin et Euryalus Mecistei, et Polynicis filii

Adrastus et Timeas. (6) A statuis hisce non longe ostenditur Danai

monumentum, et cenotaphium eorum Argivorum, qui aut ad Ilium cecidere,

aut jam reduces morte oppressi sunt. Est ibidem Servatoris Jovis ædes.

Quam ubi præterieris, domus est ubi Argivorum matronæ Adonin lugent. Ad

dexteram viæ templum Cephiso flumini dicatum est. Ejus fluminis aquam

non semel a Neptuno exhaustam fuisse dicunt, quum tamen eo ipso in loco,

ubi templum est, pro comperto habeant sub terram fluere. (7) Juxta

Cephisi templum Medusæ e marmore caput. Cyclopum hoc etiam opus esse

dictitant. Vicum, qui a tergo est, Criterium (_Judicium_) in hoc usque

tempus nominant, quod in eo de Hypermnestra a Danao judicium factum

memoriæ proditum sit. Ab hoc non longe theatrum est. In eo et alia digna

sunt quæ spectentur, et vir virum cædens, Othryadam Spartanum Perilaus

Argivus Alcenoris filius. Et is quidem Perilaus jam ante de lucta victor

in Nemeis renunciatus fuerat. (8) Supra theatrum Veneris fanum: ante

cellam aut signum deæ in columna ficta est Telesilla, quæ cantica fecit.

Ad pedes ejus carminum illorum volumina jacent: ipsa galeam aspicit,

quam capiti jam impositura manu tenet. Fuit Telesilla hæc et aliis de

causis inter feminas illustris, et honorem ampliorem etiam ex poetica

meruit. Quo tempore Argivi majore, quam dicendo explicari possit, clade

a Cleomene Anaxandridæ filio et Lacedæmoniis afflicti sunt, aliis in

prœlio cæsis, iis, qui supplices in Argi lucum confugerant, pessumdatis

et ipsis, quum primum de pacto convento exiissent, deinde, ubi

circumventos se senserunt, una cum luco concremati sint reliqui: ita

Cleomenes, consumta Argivorum militari ætate et robore, ad Argos

oppugnandum confestim Lacedæmoniorum copias duxit. (9) Ibi Telesilla, ad

murorum præsidia servitiis et iis omnibus, qui per ætatem arma ferre non

possent, amandatis, e domibus et templis armis, quæ reliqua fortuna

belli fecerat, refixis, omnes, quæ integra ætate erant, feminas armavit,

et ibi eas collocavit, qua hostes accessuros esse exploratum habebat.

Quum * (_prope?_) essent Lacedæmonii, mulieres, bellico clamore minime

exterritæ, fortiter et præsenti animo pugnantes, hostium impressionem

sustinuerunt. At Lacedæmonii quum cogitare cœpissent, si feminas

perdidissent, invidiosam fore eam victoriam; sin victi essent, se

turpissime discessuros, mulieribus concesserunt. (10) Atque hoc quidem

facinus multo ante Delphici oraculi vox prædixit, quam Herodotus vel

aliter vel hoc, quo ego, modo intellectum memoriæ mandavit:

Namque animosa viros quum vincet femina et omnem

auferet Argolicæ pubi Mavortis honorem,

Argivûm multæ lacerabunt unguibus ora.

Hæc igitur de præclaro feminarum facinore oraculi verba erant.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 69 / 497 题