CAPUT XIX.

_ De Temeno et Deiphonte — Argivis regnum cum republica mutantibus —

templo Apollinis Lycii a Danao exstructo — Bitone — Phoroneo ignis

inventore — Hypermnestra et Venere Nicephoro — Linorum sepulcris —

aliis memorandis. _

Temenus vero Deiphonte Antimachi filio, Thrasyanoris nepote, pronepote

Ctesippi, abnepote Herculis, suis ipsius filiis præteritis, quum ad

bella omnia tum ad res ceteras gerendas socio et consiliario utebatur.

Quem quum sibi etiam generum ante adscivisset, ac Hyrnethoni filiæ plus

multo quam ceteris liberis studeret, in suspicionem venit, ne regnum

quoque in ipsam et Deiphontem esset translaturus. Quare insidiis illum

filii de medio sustulerunt. Eorum deinde natu maximus Cisus regnum

tenuit. (2) At Argivi, qui ex antiquissimis temporibus libertatis et

juris æquabilis perstudiosi erant, regiam potestatem usque eo in ordinem

coegerunt, ut Medoni Cisi filio ejusque posteris nihil omnino aliud quam

nomen regni reliquerint. Meltam vero Lacedis filium, decimum Medonis

posterum, damnatum populus imperio prorsus exuit. (3) Apud Argivos in

urbe longe omnium templorum est nobilissimum Apollinis Lycii, in quo

quod ætate nostra exstat dei signum, Attali fuit Atheniensis opus.

Antiquissimum e ligno Danaus dedicavit cum ipsa æde. Fuisse vero illis

temporibus signa omnia e ligno, et inprimis quæ Ægyptii fecissent,

crediderim. Ac Lycium quidem Apollinem hujusmodi de causa dedicavit

Danaus. Quum Argos venisset, de regno cum Gelanore Sthenelæ filio

contendit: ac quum eorum uterque ad populum multa, et ea maxime

probabilia et juri consentanea dixisset, neque omnino, quæ Gelanor

afferebat, minus æqua viderentur, causa a populo, ut ferunt, ampliata

est in crastinum. (4) Postero die prima luce in boum gregem pro muris

pascentium lupus impetum fecit; atque is taurum ipsum gregis ducem

adortus est. Visum est Argivis, Gelanori cum tauro, cum lupo esse Danao

aptissimam convenientiæ rationem: quod scilicet, uti lupus animal est

homini minime familiare, sic propemodum ad id temporis nulla fuisset

Danaus Argivorum usus consuetudine. Quare quum taurum lupus confecisset,

e re nata Argivi Danao imperium adjudicarunt. Tunc Danaus lupum ab

Apolline immissum arbitratus, Lycii (_Lupini_) Apollinis ædem condidit.

(5) In ea dedicatum est Danai ipsius solium, et Bitonis posita statua,

vir humeris taurum portans. Versibus enim Lyceas testatum reliquit, quum

sacra Jovi destinata solenni pompa Nemeam ab Argivis deducerentur,

Bitonem eo fuisse corporis robore, ut sublatum taurum portaret. Non

longe ab hac statua ignem accendunt: Phoronei ignem appellant. Neque

enim iis assentiuntur, qui traditum a Prometheo ignem hominibus dicunt,

quum ignis inventum ad Phoroneum referre velint. (6) Lignea Veneris et

Mercurii simulacra, alterum Epei opus, Hypermnestræ donum fuisse alterum

dicunt. Hypermnestram enim Danaus in judicium vocavit eo crimine, quod

una ex omni filiarum numero patris imperata facere neglexisset. Nam qui

ex Lyncei salute se periculo carere non posse putaret, ab ea, quæ

mandatum facinus, uti sorores, non perpetrasset, insigni se notatum

infamia interpretabatur. At Argivorum illa sententiis absoluta, in ejus

judicii memoriam Venerem Nicephoron (_Victricem_) dedicavit. (7) In ipso

templo Ladas est, qui pedum celeritate cunctos anteivit ætatis suæ

homines. Mercurius etiam, e sublata testudine lyram facere meditans. Pro

æde solium est, in quo incisa est tauri et lupi pugna: incisa etiam

virgo, quæ lapidem in taurum mittit. Dianam illam virginem esse putant.

Hæc Danaus dicavit, et loco proximo columnas cum ligneis Jovis et Dianæ

signis. (8) Sepulcra ibidem sunt Lini Apollinis filii ex Psamathe

Crotopi filia, et Lini, ut ferunt, ejus qui carmina fecit. Verum quæ ad

hunc magis pertinent, in alium historiæ locum aptiorem differo. Nam de

Psamathe satis multa, qua in parte Megarensium res persecuti sumus,

exposuimus. Præter illa est ibidem Apollinis Agyiei (_Vialis_) signum,

et Hyetii (_Pluvii_) Jovis ara: ad quam, qui fœdus de Polynice in regnum

Thebarum restituendo percusserunt, conjurationem fecere, si Thebas

exscindere non potuissent, mortem omnino se oppetituros. De Promethei

autem monumento minus quam Opuntii, quæ veritati sint consentanea, mihi

videntur Argivi dicere.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 68 / 497 题