_ De Persei heroo — Thyeste et Atreo — templo Cereris Mysiæ — tribus
Argivorum regnis eorumque regibus — Oreste ejusque sobole —
Heraclidarum adventu in Peloponnesum et Argorum, Lacedæmonis ac
Messeniæ expugnatione. _
Qua Mycenis Argos iter est, ad lævam Persei juxta ipsam viam sacellum
exstat. Nam Perseo hoc etiam in loco honores a finitimis habentur, multo
vero maximi in Seripho. Est et apud Athenienses Persei fanum, et in eo
Dictyis et Clymenes, qui Persei servatores appellati sunt, ara. At in
Argivorum finibus, qui paululum a Persei monumento progressi fuerint, ad
dexteram Thyestæ sepulcrum videant: cui aries e marmore impositus est.
Aurei enim velleris agnum fratri Thyestes subripuit, quum ejus uxorem
stupri consuetudine sibi conciliasset. Atreus vero nulla potuit adduci
ratione, ut par duntaxat pari referret: verum Thyestæ liberorum cæde et
decantatis illis epulis pœnas a fratre expetivit. (2) De Ægistho utique
et Agamemnone non habeo pro comperto dicere, injuriamne Ægisthus prior
intulerit, an vero ulcisci voluerit Tantali Thyestæ filii cædem, cui
Clytæmnestra a patre Tyndaro virgo desponsa fuerat. Ego sane innatæ
ipsos malitiæ condemnare nolim. Sed si Pelopis scelus et Myrtili vindex
genius usque adeo eos est persecutus, congruunt nimirum his casibus quæ
Glauco Epicydis filio Spartano, quum ille de perjurio faciendo
cogitaret, Pythia respondit, perjurii hujus pœnam in nepotes
redundaturam. (3) Ab Arietibus (sic enim Thyestæ monumentum vocant) qui
aliquantulum processerint, ad lævam cernent regiunculam, cui Mysia
nomen: in qua est Mysiæ Cereris ædes. Nomen id sumtum a quodam Mysio,
quem Cereris hospitem fuisse Argivi dicunt. Ejus ædis tectum collapsum
est: sed in eo delubrum aliud e coctilibus laterculis erectum, in quo e
ligno Proserpinæ, Plutonis et Cereris signa. Hinc progressus ad Inachum
amnem pervenias. Quem ubi transieris, ad aram primum Solis accedes;
deinde ad portam, quæ de proximo templo nominatur, quod est Ilithyiæ.
(4) Et Argivos quidem solos ex omnibus Græcis in tria regna divisos
novi. Quo enim tempore regnum tenuit Anaxagoras Argi filius, Megapenthis
nepos, is furor feminas invasit, ut, quum intra domesticos parietes
contineri non possent, per totum agrum palantes vagarentur. Inventus
tandem est Melampus Amythaonis filius, qui eas sanaret, ea conditione ut
Anaxagoras æquis cum ipso et fratre Biante partibus regnum communicaret.
A Biante regnarunt deinceps viri quinque per ætates quattuor, usque ad
Cyanippum Ægialei filium, a Neleo genere materno originem ducentes, a
Melampode vero sex viri per totidem ætates, usque ad Arnphilochum
Amphiarai filium. (5) At indigenarum gens, Anaxagoræ nepotes, regnum
longiore multo tempore retinuerunt. Iphis enim Alectoris filius,
Anaxagoræ nepos, Sthenelo Capanei fratris filio imperium reliquit. Ac
deinde quum post eversum Ilium Amphilochus in eum locum migrasset, qui
nunc Amphilochi appellantur, et Cyanippus sine liberis obisset, solus
Cylarabes Stheneli filius regnum obtinuit. Verum neque is liberos ullos
reliquit. Orestes itaque Agamemnonis filius Argos occupavit, quippe qui
non tantum in propinquo habitaret, sed etiam præter paternum imperium
majorem Arcadiæ partem sibi adjunxisset, accepisset etiam regnum
Spartanum, ac socios e Phocensibus paratos haberet, quandocunque
necessitas auxilia postularet. (6) Lacedæmoniis vero regnum ipsi
committentibus Orestes regnavit. Illi enim Tyndari ex filia nepotes,
quibus parerent, digniores putarunt, quam Nicostratum et Megapenthem,
quos Menelaus e serva genuerat. Quum e vita excessisset Orestes, ei in
regnum successit Tisamenus filius, quem ex Hermione Menelai filia
susceperat. Nam Penthilum nothum ei filium Erigonen Ægisthi filiam
peperisse, Cinæthon in carmine epico testatus est. (7) Tisameno regnante
Herculis posteri in Peloponnesum rediere, Temenus et Cresphontes
Aristomachi filii, quique eos secuti sunt, Aristodemi, qui jam e vita
decesserat, tertii eorum fratris filii. Ac de Argis quidem, eorumque
regno, jure optimo, uti mihi videtur, certabant. Erat enim Tisamenus
Pelopis nepos, ut Heraclidæ a Perseo originem ducebant. Jam vero
Tyndarum ipsum ejectum ostendebant fuisse ab Hippocoonte: Hippocoontem
ejusque filios ab Hercule interfectos, regnum apud Tyndari liberos
depositum. Eodemque jure Messeniæ regnum repetierunt, quod Hercules,
Pylo excisa, regionem hanc apud Nestorem depositam reliquisset. (8) His
igitur adducti rationibus, Argis et Lacedæmone Tisamenum, ex Messenia
Nestoris posteros expulere, Alcmæonem Silli filium, Thrasymedis nepotem,
et Pisistrati filium Pisistratum: ad hos Pæonis, qui ex Antilocho natus
est, liberos: cumque his Melanthum Andropompi filium, Bori nepotem,
Penthili pronepotem, abnepotem Periclymeni. Tisamenus itaque cum suis
copiis, ejusque filii cum eo in eam Græciæ partem, quæ nunc Achaia
dicitur: (9) Nelei posteri, præter Pisistratum (hic enim ad quos se
contulerit, compertum non habeo), reliqui omnes Athenas venere: a quibus
Pæonidarum et Alcmæonidarum gens nomen accepit. Nam Melanthus regnum
etiam, pulso Thymœte Oxyntæ filio, qui postremus de Thesidis regnavit,
Athenis obtinuit. Ceterum de Cresphonte et Aristodemi liberis nihil
attinebat hoc loco dicere.