CAPUT XIV.

_ De vico Celeæ dicto — Cereris initiis — Dysaule — Arante. _

A Phliunte stadia ad summum quinque Celeæ absunt: quo in loco quarto

duntaxat quoque anno, non singulis annis, Cereris initia referuntur:

quibus præest hierophanta, cui non est perpetuum sacerdotium illud,

verum alius et alius legitur singulis initiis: et is quidem, quin, si

velit, uxorem ducat, nulla religione impeditur. Atque in his rebus

diversus Eleusine mos obtinet; ceterum ipsa initia ad Eleusiniorum

imitationem aguntur, quod ipsi etiam Phliasii fatentur. (2) Aiunt enim

Dysaulen Celei fratrem, quum ad ipsos venisset, initiorum ritum

monstrasse: pulsum autem illum Eleusine ab Ione Xuthi filio, quum illum

Athenienses bello contra Eleusinios suscepto prætorem delegissent. At

ego Phliasiis nunquam assentiar, quenquam ex Eleusiniis pugna victum in

exilium abisse, quum bellum ante pugnam induciis compositum sit, et

Eumolpus ipse Eleusine manserit. (3) Potuit hic quidem Dysaules alia de

causa, quam ob eam, quæ a Phliasiis prodita est, Phliuntem venisse.

Neque vero, uti ego sentio, aut ulla ei fuit cum Celeo cognatio, aut

omnino claro fuit inter Eleusinios loco. Neque enim eum suis versibus

præterisset Homerus. Is enim quo carmine Cererem celebrat, recensens eos

omnes, qui initia a dea docti sunt, nullum omnino Dysaulen Eleusinium

nosse videtur. Sunt autem hi versus ejus:

Mystica sacrorum diva didicere magistra

Triptolemus, Dioclesque simul frenator equorum,

Eumolpus, Celeusque, duces populique parentes.

4. Hic igitur Dysaules, uti Phliasii memorant, et initia illic tradidit,

et vico idem Celeis nomen imposuit. Exstat igitur ibi, ut ante dixi,

Dysaulæ monumentum: quo tamen vetustius est Arantis sepulcrum. Neque

enim eo regnante, sed multo post, ut Phliasii testantur, Dysaules venit.

Æqualem enim Prometheo Iapeti filio Arantem fuisse asserunt, tribusque

hominum: ætatibus superiorem Pelasgo Arcadis filio, et iis, qui apud

Athenienses Aborigines sunt appellati. In eo templo, quod Anactorum

appellant, de tholo currus pendet, quem Pelopis fuisse tradunt. Et hæc

quidem præ ceteris historia digna apud Phliasios sunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 63 / 497 题