_ De Phliuntis statu Heraclidarum adventu turbato — Pythagoræ majoribus
— Ganymedis vel Hebes luco et cultu — templis et signis in arce
Phliasiorum — capræ sacræ cultu — Aristia et Pratina, dramatum
satyricorum scriptoribus — domo fatidica Amphiarai — umbilico
Peloponnesi — de Hercule et Cyatho narratio. _
Herculis autem liberis redeuntibus tota Peloponnesus præter Arcadas est
turbata, ita ut multæ urbes Dorici nominis homines in civitatem recipere
cogerentur, pluresque insuper mutationes incolis acciderent. Quæ vero ad
Phliuntem pertinent, ita se habent: Rhegnidas Doriensis, Phalce Temeni
filio genitus, ab Argis et Sicyonia cum exercitu Phliuntem venit: ac
ceteri quidem Phliasii non recusabant, quod ille postulabat, ut sedes
quique suas retinerent, ipsi regnum deferrent, sociis Doribus agrum
assignarent: (2) at Hippasus, totaque ejus factio, obsistendum
censebant, neque omnino sine pugna tam multa ac præclara bona Doribus
esse concedenda. Sed enim quum ejus sententiam populus repudiasset,
Hippasus cum iis, qui sequi voluerunt, Samum exilii causa concessit.
Hippasi hujus pronepos fuit Pythagoras, cui sapientiæ laus attributa est
e Mnesarcho Euphronis filio Hippasi nepote procreatus. Hæc de rebus suis
narrant Phliasii, quibus Sicyonii in plerisque assentiuntur.
3. Addentur jam, quæ apud Phliasios in primis ostenduntur, quæque
memoratu dignissima videri possint. In arce cupressorum lucus est, in
quo templum exstat antiqua religione sacrosanctum. Deam, cui id est
dedicatum, prisci Ganymedam, recentiores Heben nominant, cujus et
Homerus mentionem fecit, ubi Alexandri et Menelai singulare certamen
exponit: eam quidem vini ministram deorum appellans. Idem in Odyssea quo
libro descendentem facit ad inferos Ulyssem, uxorem eam Herculis esse
dixit. At Olen poeta hymno in Junonem ab Horis educatam Junonem scriptum
reliquit: liberos vero eam habuisse Martem et Heben. (4) Habent huic deæ
Phliasii honores multos, summum vero omnium, quod, qui supplices huc
confugerint, cujusvis criminis impunitatem consequuntur. Quin et, qui
vincti ante fuerunt, ad eas arbores, quæ in luco sunt, compedes
suspendunt. Dies etiam festos quotannis celebrant, quos cissotomos
(_quasi_ hederisecos _dicas_) appellant. Signum quidem neque in operto
custodiunt, neque in aperto ullum ostenditur: atque ejus rei religione
sancitam rationem quandam referunt. Exeuntibus e foro ad lævam delubrum
est Junonis cum signo e marmore Pario. (5) In arce septum aliud, Cereri
sacrum. In eo templum cum Cereris et Proserpinæ signis. At Dianæ (exstat
enim et Dianæ ex ære eodem in loco signum) per mihi antiquum esse signum
videbatur. Qua ex arce descenditur, Æsculapii ædes ad dextram est, in
qua signum imberbe. Infra ædem theatrum structum est. A quo non longe
Cereris templum, et prisca in eo signa sedentia. (6) In ipso foro capra
dedicata est ex ære, magna sui parte inaurata, cui ob eam causam honos
est a Phliasiis habitus, quod sidus, quam Capram vocant, ortu suo
vitibus perniciem afferre consuevit. Ne itaque cœlestis Capra vinetis
noceat, forensem illam ex ære quum aliis afficiunt honoribus, tum vero
auro eam exornant. Est eodem in loco Aristiæ Pratinæ filii monumentum:
uterque Satyris faciundis omnibus, præterquam Æschylo, præstiterunt. (7)
In postica fori parte domus est, quam Phliasii Fatidicam nuncupant. In
eam enim ingressus Amphiarus, quemadmodum narrant Phliasii, quum noctem
unam obdormisset, statim divinare cœpit, quum ante (hoc enim addunt)
indoctus et minime fatidicus fuisset. Id quum ita evenisset, in reliquum
omne tempus occlusæ illæ ædes fuerunt. Non longe est qui Umbilicus
dicitur, medius totius Peloponnesi locus, si modo ita se habet res, uti
ipsi dicunt. Ab Umbilico progressus Bacchi vetustum templum videas:
Apollinis etiam unum, et aliud Isidis. In eis Bacchi et Apollinis signa
exposita omnium oculis sunt: Isidis vero solis sacerdotibus conspicere
fas est. (8) Pervagata est inter Phliasios fama, Herculem e Libya
redeuntem abreptis Hesperidum malis Phliuntem venisse sui cujuspiam
negotii causa: ad eum vero ibi commorantem Œneum ex Ætolia, qui socer
ejus esset, accessisse. Ibi quum vel Œneus Herculem ad cœnam vocasset,
vel ipse apud eum accumberet, dicitur Hercules digito uno Cyathi pueri,
qui erat Œneo a calice, ejus in fundendo ministerio offensus, tam
graviter caput percussisse, ut ex eo ictu puer diem suum statim obierit.
In ejus facti memoriam Phliasii ad Apollinis templum cellam ædificarunt,
in qua e marmore signa sunt, Cyathus Herculi poculum porrigens.