_ De urbe Cleonæ appellata, in via versus Argos, et memorandis in ea —
vico Nemea et templo Jovis Nemei — Opheltæ sepulcro et Nemea Asopi
filia — urbis Mycenarum reliquiis — de Phoroneo et Inacho fluvio
narratio. _
Media est inter Corinthum et Argos urbs non magna Cleonæ, a Cleone, quem
Pelopis fuisse filium tradunt, appellata. Non desunt tamen qui Cleonen
unam ex Asopi amnis, qui Sicyonem præterfluit, filiabus dicant fuisse.
Nomen certe urbi ab horum alterutro impositum est. In ea ædes Minervæ
signum habet Scyllidis et Dipœni arte factum: fuisse eos aiunt Dædali
discipulos. Sunt qui Dædalum velint uxorem duxisse Gortyne oriundam, e
qua sint ei Dipœnus et Scyllis geniti. Præter hanc ædem Cleonis Euryti
et Cteati monumenta sunt: quos, quum Elide ludos Isthmicos spectatum
ivissent, Hercules sagittis confixit, indigne ferens, illos Augeæ bello
contra se in acie stetisse. (2) A Cleonis Argos viæ duæ ducunt:
expeditis altera commodior, et compendiaria: altera quæ est ad Tretum
quod dicitur, angusta et ipsa, quum undique montibus concludatur, verum
facilius multo vehicula transmittit. In illis ipsis montibus leonis
Nemeæi specus adhuc ostenditur: a quo vicus Nemea non longius quam
stadia abest quindecim. Ibi Nemei Jovis templum est dignum spectatu,
quanquam testudo collapsa est, neque ullum in eo reliquum jam signum.
Circa templum cupressorum est lucus: quo in loco quum nutrix Ophelten in
herba posuisset, a dracone peremptum memorant. (3) Sacra Jovi Nemeo
Argivi in Nemea faciunt, eique certum sacerdotem capiunt: et armatis
viris cursus certamina proponunt in ipso Nemeorum conventu, qui per
brumæ dies celebratur. Est ibidem Opheltæ sepulcrum lapidea maceria
incinctum: intra cujus ambitum aræ sunt: est etiam e cespite tumulus
Lycurgi, Opheltæ patris. Proximum fontem Adrastean appellant, vel alia
quavis de causa, vel quod eum Adrastus monstrarit. Regionem vero
appellatam dicunt a Nemea Asopi filia. Est supra Nemeam Apesas mons: in
quo Perseum primum Jovi Apesantio rem divinam fecisse tradunt. (4) Jam
qui redeant ad Tretum Argos accessuri, ad lævam Mycenarum ruinas
videant. Et Mycenarum quidem conditorem Perseum Græci agnoscunt: causam
vero urbis condendæ, et qua postea re impulsi eam everterint Argivi,
ipse exponam. Neque enim in ea regione, cui nunc Argolidi nomen, res
ulla vetustior hominum est memoriæ commendata, sed Inachum aiunt, quum
regnaret, præterfluentem amnem de suo nomine nuncupasse, et Junoni
sacrum fecisse. (5) Verum est etiam narratio hujusmodi: Phoroneum primum
in ea terra exstitisse, cui pater Inachus, non vir, sed fluvius fuerit:
quem cum Cephiso et Asterione inter Neptunum et Junonem de regione
disceptantes arbitrum fuisse, et quum litem secundum Junonem dedissent,
Neptunum aquam illis omnem ademisse. Unde neque Inachus, neque alius
eorum amnium aquam suppeditant, nisi imbribus adjuti: per æstatem vero
in magna soli siccitate sola Lerna aquam habet. Phoroneus quidem Inachi
filius primus dispersos ante homines et seorsum habitantes in unius
civitatis jus compulit: et ab eo oppidum illud, quo congregati sunt,
Phoronicum est nuncupatum.