_ De ventorum ara eorumque sacris — Helissone et Sytha fluminibus —
Phliasia — Arante, urbis Arantiæ conditore — Asopo — Aræthyrea —
Phliante. _
E vertice descendentibus (in vertice enim templum situm est) ara se
Ventorum ostendit: ad quam nocte una quotannis sacerdos sacrum facit.
Facit etiam ad foveas quattuor arcana alia nescio quæ, apposita ad
ventorum sævitiam placandam. Accinit præterea, uti narrant, magica
quædam Medeæ carmina. (2) A Titane qua iter est Sicyonem, qui ad mare
descendant, Junonis templum videant ad lævam: quod neque signum amplius,
neque lacunar habet: dedicasse ferunt Prœtum Abantis filium. Jam qua
descenditur ad portum, qui Sicyoniorum dicitur, si ad Pelleneorum
navale, Aristonautas (_Argonautas?_) flexeris, paulum supra viam Neptuni
delubrum videas ad lævam. At secundum ipsam viam militarem Helisson, et
post eum Sythas amnes in mare decurrunt.
3. Phliasius ager Sicyoniis finitimus. Urbs ipsa ferme quadraginta
stadia distat a Titane: a Sicyone Phliuntem recta via ducit. Phliasios
quidem non esse Arcadici nominis, declarant Homeri versus, quibus
Arcades enumerantur: neque enim ipsi eo delectu comprehenduntur. Argivos
vero ab initio fuisse, tum Dores factos post Herculis liberorum in
Peloponnesum reditum, ipse historiæ progressus declarabit. Ac de
Phliasiis quum pleraque inter se discrepantia memoriæ prodita non
ignorem, ea duntaxat persequar, in quæ maxime consensum est. (4) Primum
omnium in his finibus Arantem exstitisse tradunt indigenam hominem, qui
oppidum condiderit in eo colle, qui nostra etiamnum ætate Arantinus
dicitur: neque ita longe abest ab altero vertice, in quo Phliasiorum arx
est, et (_Juventæ_) ædes. Hic igitur Aras urbem condidit: ab eoque olim
et urbs et regio Arantia est appellata. Eo regnante Asopus Celusæ et
Neptuni (sic enim creditum est) filius amnem eum adinvenit, quem ab ipso
inventore Asopum vocant. Arantis vero sepulcrum est in vico, quæ Celænæ
nominantur: quo etiam in loco Dysaulen hominem Eleusinium sepultum
dicunt. (5) Aras filium Aorin, et filiam Aræthyream habuit. Hos Phliasii
et venandi peritia, et bellica virtute præstitisse memorant. Mortua
autem Aræthyrea, Aoris, quo testatam sororis memoriam relinqueret,
regionem totam Aræthyream nominavit, quam Homerus inter eos populos
numeravit, qui Agamemnonis imperio continebantur:
Orneasque colunt, et Aræthyrean peramœnam.
Arantis quidem filiorum sepulcra non in alia regionis parte quam in
Arantino colle esse arbitror. Stant enim illis ibi insignes pilæ, et
ante initia quæ Cereri agunt, Arantem et filios ejus ad libamina vocant,
ad ipsa monumenta conversi. (6) Phliantem ipsum, a quo tertium accessit
regioni nomen, Ciso Temeni filio natum, quod est in Argivorum historiis,
neutiquam, ut credam, adduci possum; quippe qui eum Bacchi filium
habitum norim, et ex iis unum, qui navem Argo conscenderunt: cui rei
Rhodii poetæ versus testimonio sunt:
Venit Aræthyrea Phlias Bacchi inclyta proles,
dives opum, stabili tenuit dum sede penates,
arvaque, quæ vitreis Asopus perfluit undis.
Phliantis vero matrem fuisse Aræthyream, non Chthonophylen: quum
Chthonophyle uxor ejus fuerit, ex qua Androdamam suscepit.