CAPUT XI.

_ De memorandis ad portam sacram — templo Minervæ — diis Apotropæis —

aliis templis ad viam versus Phliuntem et Titanen — templo Eumenidum

earumque festo annuo — Titane — Æsculapii templo in Titane ejusque

et Hygieæ signo — Alexanore et Euamerione — reliquis signis in

templo Æsculapii — Minervæ templo. _

Jam qui hinc ad portam, quæ Sacra dicitur, diverterint, templum Minervæ

non longe ab ipsa porta videant: Epopeus olim dedicavit: id magnitudine

et ornamentis omnibus ejus temporis templis præstitit. Verum et hujus

famam vetustas oblivione obruit: de cœlo tactum conflagravit: ara

tantum, quod illi uni fulmen pepercit, qualem Epopeus fecit, adhuc

manet. Ante aram Epopeo monumentum, aggesta in tumulum terra,

exstructum. Prope sepulcrum visuntur Dii Averrunci, quibus eodem ritu,

quo Græci solent mala deprecari, rem divinam faciunt. Epopeum e proximis

templis unum Dianæ et Apollini ædificasse dicunt, alterum Junoni

Adrastum: in eorum neutro signum ullum reliquum. In Junonis recessu aram

alteram Pani, alteram e candido lapide Soli Adrastus idem statuit. (2)

Jam vero qua in campos fere descenditur, Cereris templum est: quod

Plemnæum dedicasse ferunt, quo gratiam deæ pro filii nutricatione

referret. A templo, quod Junoni dedicavit Adrastus, paululum abest

Carnei Apollinis ædes, cujus solæ stant columnæ; parietes vero, tectum

etiam nullum omnino invenias. Neque plus quicquam de Prodromiæ

(_Præcurrentis_) Junonis æde exstat. Hane Phalces dedicarat Temeni

filius, ducem sibi deam Sicyonem proficiscenti fuisse putans.

3. A Sicyone recta Phliuntem contendentibus, in diverticulo, quod a via

stadia ferme decem abest ad sinistram, lucus occurrit, cui Pyrææ nomen:

sacrum id Prostasiæ (_Præstiti_) Cereri, et Proserpinæ, una cum templo.

Ibi viri seorsum festos illis dies agitant; Nymphonem vero qui dicitur

feminis, ubi sacra facerent, concesserunt: suntque in eo Nymphone

Bacchi, Cereris, et Proserpinæ signa, os ostendentia. Jam quæ Titanen

ducit via, stadia ferme sexaginta procedit, ob angustias vehiculis

invia. (4) At qui per eam stadia, opinor, viginti promoverint, et ad

lævam Asopum transmiserint, ad lucum accedant ilicibus condensum: ubi

fanum dearum, quas Athenienses Semnas (_Severas_), Sicyonii Eumenidas

nominant. Iis die stato quotannis sacrum facientes, prægnantes oves

mactant, ac mulso pro libamine, pro corollis floribus uti solenne

habent. Eodemque propemodum ritu ad Parcarum aras, quæ in subdiali

ejusdem luci parte sunt, sacra faciunt. (5) Hinc in viam reversus, quum

rursum Asopum trajeceris et in montis verticem perveneris, ibi Titanem

incoluisse indigenæ ferunt: fuisse vero eum Solis fratrem, a quo Titanes

regiunculæ nomen inditum. Fuit autem Titan hic (nisi mea me conjectura

fallit) in observandis anni temporibus admodum sollers, quibus semina

atque arborum fructus sol augere et coquere soleat. Quocirca Solis illum

fuisse fratrem commenti homines sunt. Posterius Alexanor Machaone

Æsculapii filio genitus, in Sicyoniam profectus, in Titane Æsculapii

fanum erexit. (6) Id et alii accolunt, maximam vero partem dei ipsius

supplices tenent. Intra septum cupressetum est, ex vetustis admodum

arboribus. Signum e quo sit vel ligno, vel metallo, neque quis ejus

fuerit artifex, quisquam omnino potuit cognoscere: nisi quis forte ad

ipsum Alexanora opus referat. Signi ipsius sola se facies, manuum et

pedum partes anteriores ostendunt; nam lanea tunica alba et pallio

cetera velantur. Eodem ferme habitu est Hygieæ signum; nam et hoc non

facile conspicias: velatum enim undecunque est, partim comis, quas deæ

mulieres detonderunt, partim vero Babyloniæ vestis fasciis. Qua vero

cunque re litare quis voluerit, eadem traditum est illud etiam numen

placari, cui est Hygieæ nomen. (7) Alexanori vero, et Euamerioni (sua

enim et ipsis signa sunt) alteri tanquam heroi post solis occasum

parentant, Euamerioni autem divinos honores habent. Atque hunc quidem

Euamerionem, si recte conjicio, Pergameni ex quodam oraculo Telesphorum,

Acesium Epidaurii nominant. At Coronidis quod exstat ligneum signum,

nulla est in ædis parte constitutum: verum ubi deo ipsi tauro, agno, sue

faciunt, Coronidem ipsam in Minervæ templum transportant, ibique eam

colunt. Neque vero victimarum femora succidere satis habent, sed humi

adurunt, præter aves: eas enim aris imponunt. (8) In iis fastigii

partibus, quas aquilas vocant, Hercules insistit; in extremis Victoriæ

signa. In porticu signa posita Bacchi et Hecates: Venus præterea, Mater

Deorum et Fortuna, lignea omnia: e marmore vero Æsculapius, cognomento

Gortynius. Ad angues quidem deo sacros quominus accedant homines, terror

obstat: cibum illis in primo aditu apponunt, neque amplius quicquam

eorum causa satagunt. Intra septum statua posita est Graniani Sicyonii,

qui in Olympicis palmas tulit de quinquertio duas, de stadio unam, de

iterato stadio (diaulon dicunt) duplicem, quod et nudus et cum scuto

cucurrisset. In Titane Minervæ quoque ædes visitur, quo Coronidis signum

deportant: et in ea Minervæ ligneum signum vetustum, quod ipsum etiam de

cœlo tactum ferunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 60 / 497 题