CAPUT X.

_ De templo Herculis ejusque sacrorum ratione — templo Æsculapii cum

duplici æde et signis in iis Somni et Somnii — signis in Æsculapii

delubro — templo Veneris, signis in eo, mulieribus sacerdotibus et

sacris — herba Pæderote — gymnasio Sicyoniorum. _

In gymnasio, quod a foro non longe abest, Hercules e marmore, Scopæ

opus. Est et alibi Herculis ædes. Hujus vero loci conseptum ambitum

omnem Pædizen (_?_) nominant: in cujus medio templum; et in eo ligneum

signum prisci operis Laphaes Phliasius fecit. In Herculis quidem sacro

traditam a Phæsto morem retinent: is enim quum in ᾿ Sicyoniam venisset,

animadvertit Herculi tanquam heroi parentari: indigne vero ferens,

divinos illi honores non haberi, instituit, quod adhuc a Sicyoniis

servatur, ut jugulati agni ad aram pernas adurerent; carnium vero parte

una, non aliter quam victimarum soliti essent, vescerentur, altera

Herculi tanquam heroi parentarent. Festorum vero dierum, quos in

Herculis honorem agitant, priorem Onomata (_?_), Herculeum alterum

vocant. (2) Hinc via ad Æsculapii templum ducit. Accedentibus ad septum,

duplex se læva in parte cella ostendit. In antica Somni signum positum,

cujus præter caput nihil est reliquum: posticum est Apollini Carneo

dicatum, quo nulli præterquam sacerdotibus fas est penetrare. In porticu

balænæ os ingenti magnitudine locatum est. Post hoc Somnii signum est,

et leonem sopiens Somnus, Epidotes cognomento. Qua patet ad Æsculapii

accessus, in altera Panis, Dianæ in altera parte signa visuntur: illud

sedentis, hoc stantis habitu. (3) Ingressus ipsum videas Æsculapium

imberbem, ex auro et ebore a Calamide factum, altera sceptrum, altera

vero sativæ pinus fractum tenentem. Deum ipsum aiunt, draconis induta

specie, Nicagoræ, Sicyoniæ mulieris, Agasiclis matris, Echetimi uxoris,

opera Epidauro ad se mulorum bigis deportatum. De templi lacunari quædam

non magna signa pendent: e quibus, quæ draconi insidet, Aristodamam esse

dicunt Arati matrem. Aratum enim ipsum Æsculapii filium autumant. Atque

ille quidem ambitus nihil habet aliud memoratu dignum. (4) Post eum

alius est Veneri sacer, in quo primum se Antiopes signum offert: ejus

enim filios perhibent Sicyonios fuisse, et eorum causa cum Antiope

volunt sibi affinitatem intercedere. Post quod jam Veneris est templum.

Ingrediuntur illud æditua mulier, cui viri consuetudine uti non amplius

licet, et virgo, quæ annuo fungitur sacerdotio, Lutrophoron (_balneum

ferentem_) appellant, ceteris ab limine deam aspicere pariter atque

adorare. (5) Ejus effigiem sedentem fecit Canachus Sicyonius, is qui et

Didymeum Milesiis, et Thebanis Ismenium Apollinem fecit. Venus ipsa ex

auro et ebore facta, capite polum gestat: manu altera papaver, altera

malum tenet. Victimarum illi femora, præterquam suum, consecrant:

ceteras partes juniperi lignis adolent: verum et dum femora torrentur,

cum illis una pæderotis folia incendunt. (6) Nascitur pæderos herba ibi

intra septum sub dio: neque alibi uspiam terrarum provenit, ne in ipsa

quidem Sicyonia. Folia ei minora fagi, ilicis majora; forma eadem fere

cum quercus folio: altera pars subnigra, alba altera; neque omnino

dissimilis color ei, qui in albæ populi foliis cernitur. (7) Hinc ad

gymnasium adeuntibus, ad dexteram Pherææ Dianæ se ædes ostendit. Deæ

ligneum signum Pheris huc deportatum dicunt. Gymmnasium id Clinias

Sicyoniis ædificavit: in quo puberes hac ipsa etiam ætate erudiuntur. In

eo Dianæ quoque signum positum est e candido marmore pube tenus

expolitum: et Hercules inferiore trunci parte quadratorum Mercurii

signorum in modum fictus.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 59 / 497 题