CAPUT IX.

_ De Cleomene Lacedæmoniorum rege Achæis bellum inferente — cum Antigono

societatem ineunte — Cleomenis fuga et morte — Arati cæde a Philippo

facta — Philippi morte — de memorandis in foro Sicyoniorum

continuatio — Apolline Lycæo. _

Cleomenes Leonidæ filius, Cleonymi nepos, Spartæ regnum adeptus,

Pausaniam sibi imitandum proposuit, ut qui et tyrannidem appetiit, et

legibus ante sancitis sibi standum non putavit. Verum quum Pausania

esset fervidior, vitæque retinendæ minus cupidus, per animi elationem et

audaciam celeriter omnia confecit. Nam et ex altera familia Eurydamidam

regem adhuc impuberem per Ephoros veneno de medio sustulit ad fratremque

suum Euclidam imperium transtulit: et senatus auctoritate eversa,

Patronomos (_quasi dixeris paterno animo in reipublicæ administratione

affectos_) pro eo ordine, quoad ipsum duntaxat nomen, instituit. Mox

rerum utique majorum, et toti Græciæ imperandi cupiditate incitatus,

Achæis primum bellum intulit, quod victos fore sibi auxilio sperabat,

maxime vero, quod suis eos conatibus impedimento esse nolebat: (2) atque

Achæos, quibus tum quoque Aratus dux præerat, ad Dymen supra Patras

prœlio vicit. Hæc res itaque Aratum coegit, Achivis et Sicyoni ipsi

metuentem, Antigonum in auxilium accersere. Cleomenes autem, pace

Antigoni violata, quum alia multa aperte præter fœderis conditiones

fecerat, tum vero Megalopolitanos sedibus expulerat. Quare quum

Antigonus in Peloponnesum transisset, Achæi ad Sellasiam cum Cleomene

signa contulerunt. Quo victo, et Sellasiam diripuerunt, et ipsam etiam

Lacedæmonem expugnarunt. Lacedæmoniis vero Antigonus et Achæi pristinam

reipublicæ formam reddiderunt. (3) De Leonidæ liberis Euclidas in pugna

cecidit: Cleomenes vero, quum in Ægyptum fugisset, honorificentissime

primum est a Ptolemæo tractatus: at deinde in vincula conjectus, eo

crimine damnatus, quod adversus regem Ægγptios concitasset. Verum tunc

quidem effugit: sed mox quum Alexandrinis novi tumultus auctor

exstitisset, iterum comprehensus, mortem sibi conscivit. Quo Lacedæmonii

non inviti sane liberati regium quidem imperium abdicarunt: reliqua

tamen ejus reipublicæ, quæ tum constituta fuerat, forma in hoc usque

tempus permanet. Arato Antigonus, ut de se bene merito viro et rerum

gestarum gloria tam insigni, perpetuam præstitit benevolentiam. (4) At

eum Philippus, quum jam regnare cœpisset, quod multa, quæ ille in eos,

quibus præerat, agebat iracundius, Aratus non probabat, ac sæpe etiam

animi impetu vehementius concitatum coercebat, nihil tale timentem

veneno dato necavit. Ejus quidem cadaver Ægio, ubi supremum diem

clauserat, Sicyonem relatum, sepultum est: et Arateum etiam nunc ejus

sacellum nuncupant. Ceterum Philippus eodem necis genere oratores duos

Athenienses, Eurycliden et Miconem, qui apud populum dicendo non parum

valebant, de medio tollendos curavit. (5) Sed ipsi etiam Philippo

mortiferum poculum perniciem erat allaturum: nam quum alterum ex ejus

filiis, Demetrium, natu minor [_immo_ major] Perseus veneno peremisset,

ipse animi ægritudine consumtus est. Quod obiter exposui ad sententiam

illam divinitus ab Hesiodo versu prolatam animum referens: malum

consilium in ipsummet primum auctorem vertere.

6. Post Arati sacellum ara est Isthmio Neptuno dicata. Sunt item

Milichii Jovis, et Dianæ, cui Patroæ cognomentum, sine ulla arte facta

signa. Milichius pyramidis, Patroa columnæ figuram habet. Eodem in loco

curiam ædificarunt, et porticum, cui a conditore nomen Clistheniæ. Eam

enim de manubiis exstruxit Clisthenes, quum belli contra Cirrham gesti

socius Amphictyonibus fuisset. In subdiali fori parte Juppiter æneus

spectatur Lysippi: prope eum Diana inaurata. (7) Nec longe abest

Apollinis sacellum, Lycei cognomento: quod vetustate jam collapsum,

nihil omnino spectandum præbet. Cognominis hujusmodi causa fuit: quum

lupi ovilia tantopere vexarent, ut nullus jam ex illis capi fructus

posset, indicavit Apollo, quo loco aridum quoddam lignum jaceret: cujus

corticem carnibus permistum quum ex eodem oraculo lupis apposuissent,

illi, simulatque gustaverunt, interemti sunt. Lignum quidem ipsum in æde

Lycei Apollinis positum est: sed qua sit ex arbore, ne ipsi quidem

norunt civitatis antiquitatum interpretes. Continenter posita sunt ænea

signa: filias esse Prœti dicunt: verum inscriptio alias feminas nominat.

Ibidem Hercules est ex ære, a Lysippo Sicyonio factus. Proxime stat

Mercurius Forensis.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 58 / 497 题