_ De templo Imperatoribus Romanis consecrato, antea Cleonis domo —
Sicyoniorum tyrannis et republica ab Arato restituta — Arato
Achæorum duce ejusque magnis rebus gestis. _
Quod vero fanum juxta Suadelæ ædem Romanis Imperatoribus consecratum
est, fuit olim Cleonis tyranni domus. Nam Clisthenes Aristonymi filius,
Myronis nepos, tyrannidem tenuit eorum qui inferiorem urbem incolebant
Sicyoniorum: Cleonis vero in ea, quæ nunc manet, urbe dominatus fuit.
Ante Cleonis domum sacellum est Arati, qui rerum gestarum gloria in
Græcia æquales omnes vicit suos: de quo hæc potissimum commemorari
possunt. (2) Post Cleonis mortem tam effrenata civitatis principes
incessit dominandi cupiditas, ut eorum duo eodem tempore tyrannidem
invaserint, Euthydemus, et Timoclidas: quibus ejectis, populus summæ
rerum Clinian Arati patrem præfecit. Verum non multis post annis, quum
Clinias e vita jam excessisset, ad tyrannidem accessit Abantidas. Ab hoc
Aratus in exilium ejectus est, vel etiam voluntate sua patria cessit.
Ipsum deinde Abantidam cives trucidarunt. Dominatum tamen ejus pater
Paseas statim occupavit: quem mox quum Nicocles sustulisset, ipse sibi
tyrannidem vindicavit. (3) Hunc Aratus, comparata exulum Sicyoniorum et
Argivorum conductitiorum militum manu, pellere adortus, quum ad muros
nocte accessisset, præsidium partim fefellit, partim vi superavit: atque
ita oppido potitus, quum jam illucesceret, assumta plebe, summa cum
celeritate ad tyranni domum accurrit: quam non magno utique negotio
cepit; sed Nicocles furtim est elapsus. Tum Aratus civitatis liberam
administrationem Sicyoniis tradidit. Domos et prædia, quæ divendita
fuerant, emptoribus pretio dissoluto, exulibus quum reddidisset,
dissidiorum et controversiarum causas concordia constituta sustulit. (4)
Idemque, quum Macedones, Antigono Philippi acceptam a Demetrio ejus
patre tutelam gerente, Græcis omnibus formidolosi essent, Sicyonios,
tametsi Dores erant, cum Achæorum concilio conjunxit. Dux vero ab Achæis
delectus, exercitum contra Amphissenses Locros duxit: et Ætolorum fines
ingressus, agrum populatus est. Quumque Corinthum Antigonus imposito
Macedonum præsidio teneret, subito impetu Macedonum animos perculit; et
pugna commissa, quum alios, tum ipsum præsidii ducem Persæum, Zenonis
Mnaseæ filii philosophi auditorem, occidit, (5) Corinthum itaque quum
Aratus liberasset, addiderunt se ad Achæorum concilium Epidaurii ac
Trœzenii, qui Argolicam Actam (_Argolicum litus_) incolunt, quique extra
Isthmum sunt Megarenses. Quare cum Achæis Ptolemæus societatem coiit.
Lacedæmonii vero Agidem Eudamidæ filium regem suum secuti, subita
incursione Pellenen occuparunt: verum Arato superveniente, prœlio victi,
relicta Pellene domum se certis conditionibus receperunt. (6) Ibi
Aratus, quum Peloponnesiacæ res prosperos habuissent successus, indignum
ratus negligenter ferre, Piræeum, Munychiam, Salaminem et Sunium a
Macedonibus teneri, quia spes non erat, per vim inde eos ejici posse,
Diogenem præsidiorum præfectum adduxit ut, talentis centum quinquaginta
acceptis, ea loca dederet: ipseque ejus pecuniæ sextantem Atheniensibus
dedit. Persuasit etiam Aristomacho Argis dominanti, ut popularem
rempublicam Argivis redderet, eamque cum Achæorum concilio conjungeret.
Idem Mantineam a Macedonibus occupatam cepit. Sed enim hominibus
haudquaquam ex animi sententia cuncta eveniunt: quandoquidem etiam
Aratum necessitas impulit ut se ad Antigoni Macedonum regis societatem
adjungeret. Res ita gesta est.