CAPUT VII.

_ De Demetrio Sicyonis arci urbem adstruente — terræ motu Sicyonem

vastante — Sicyoniorum sepulcris et mortuos humandi more —

Eupolidis, comici poetæ, et aliorum sepulcris — memorandis in arce

Sicyoniorum — theatro sub arce — templo Bacchi ejusque signis

Baccheo et Lysio — templo Dianæ Limnæ — templo Suadæ ejusque cultus

origine — templo Apollinis et Marsyæ tibiis ibi conditis. _

Ægialei vero urbem in campis sitam quum Demetrius Antigoni filius

evertisset, vetustæ arci urbem, quæ nunc permanet, adjunxit. Et causam

quidem, quamobrem tantopere Sicyoniorum opes attritæ fuerint, si quis

exquirere velit, haud recte fecerit: sed eo contentus sit, quod ab

Homero dictum est de Jove:

Urbes qui multas a celso culmine vertit.

Jam vero magnis quum cladibus Sicyonii afflicti essent, ipsam urbem

terræ motus ferme ad solitudinem et vastitatem redegit: ac tunc multa,

quæ admirationi fuerant, opera interierunt. Eodem vero casu Cariæ quoque

et Lyciæ urbes magnis calamitatibus affectæ: et Rhodus inprimis insula

tam vehementer concussa est, ut Sibyllæ vaticinatio Rhodi sit calamitate

comprobata.

2. Qua ex Corinthiaco agro in Sicyonium iter est, Lyci Messenii

monumentum exstat, quicunque Lycus ille fuerit. Neque enim Lycum ego

ullum Messenium reperio, qui vel in quinquertio se exercuerit, vel in

Olympicis ludis palmam tulerit. Est hoc quidem monumentum terræ tumulus.

Ad hunc autem ferme modum suorum cadavera condunt Sicyonii: corpus terra

contegunt, deinde lapidea basi exstructa columnas erigunt, iisque

fastigium imponunt, eo fere modo quo aquilas in templis. Inscribunt vero

sepulcris aliud nihil nisi defuncti nomen, omissa patris mentione, et

valere eum jubent. (3) Jam vero post Lyci monumentum trans Asopum ad

dexteram Olympieum est. Ad viæ lævam modico intervallo si procedas,

sepulcrum Eupolidis Atheniensis, comœdiarum scriptoris. Hinc qui

progressi fuerint, ad ipsam quasi urbem a diverticulo redituri,

Xenodices, quæ e partu mortua est, monumentum videant. Illud quidem non

ea est forma, qua sepulcra faciunt Sicyonii, sed peculiari, quæ picturæ

sit quam maxime accommoda: et pictura sane, si qua alia, est, quæ

spectetur, dignissima. (4) Porro hinc qui processerint, sepulcrum

invenient Sicyoniis exstructum iis, qui ad Pellenen, ad Dymen Achæorum,

ad Megalopolim, et ad Sellasiam mortem oppetierunt: de quibus ego in

sequentibus exponam accuratius. Ad portam fons est in specu; cujus aqua

non e terra scaturit, sed e specus fastigio manat: quamobrem Stazusan

(_stillantem_) nuncupant. (5) In arce, quæ nunc exstat, Fortunæ Acrææ

est ædes; et secundum eam Castorum: numinum ipsorum e ligno utrobique

signa sunt. In theatri, quod infra arcem ædificatum est, scena viri

scutum tenentis statua visitur: quam Arati, Cliniæ filii, esse dicunt.

Non longe a theatro Bacchi templum est. Dei signum ex auro et ebore;

juxta adstant ei Bacchæ e candido lapide. Has quidem sacras feminas esse

dicunt, Bacchi instinctu afflatas. Alia signa Sicyonii in sacrario

condita habent. Hæc quotannis stata nocte in Bacchi templum deportant ex

eo loco, quod Cosmeterium (_cellam ornatoriam_) nuncupant, facibus

accensis et patriis cantibus pompam prosequentes. (6) Pompæ dux est,

quem Baccheum nominant, ab Androdamante, ut ipsi dicunt, Phliantis filio

dicatus. Portatur post eum Lysius, quem Thebis Pythiæ monitu Phanes, huc

dicitur transtulisse. Venit quidem Phanes Sicyonem eodem tempore, quo

Aristomachus Cleodæi filius, ab oraculo ipsi edito quum aberrasset,

reditus in Peloponnesum excidit. Qua a Bacchi templo in forum

descenditur, ad dexteram Dianæ templum Limnææ (_Palustris_) est, cujus

tectum vetustate collapsum esse, facile est aspicienti cognoscere: de

signo vero deæ neque, fueritne alio deportatum, neque, quo casu

perierit, quicquam afferre possunt. (7) In foro Pithus (_Suadelæ_) ædes

est. Suadelam vero hac de causa colere instituerunt: Apollinem et

Dianam, Pythone cæso, ut se expiarent, Ægialeam venisse tradunt: sed

incusso terrore, eo ipso in loco, qui nunc quoque Phobus (_Terror_)

dicitur, in Cretam ad Carmanorem divertisse: ac statim pestilentem

morbum Ægialensibus esse immissum: quem depelli non posse vates

monuerunt, ni Apollo et Diana placarentur. (8) Missos itaque pueros

septem ac totidem virgines ad Sythan amnem supplicum ornatu: quorum

precatione persuasos deos in arcem quæ tum erat venisse. Eo itaque in

loco, quo primum venere, Suadelæ ædem dicatam. Idem vero ritus hoc etiam

tempore servatur. Pueri enim festo Apollinis die ad Sythan veniunt, ac

deorum signa in ædem Suadelæ deportant, deinde in templo Apollinis ea se

reponere dicunt. Templum vero istud in eo quidem quod nunæ est foro

cernitur: initio autem a Prœto conditum dicitur, quod ejus filiæ eo in

loco furore fuerant liberatæ. (9) Addunt, Meleagrum in hoc ipso templo

hastam posuisse, qua aprum confecerat. In eodem etiam templo dedicatas

fuisse Marsyæ tibias. Post adversum enim Sileni casum eas Marsyan amnem

in Mæandrum detulisse; emersisse deinde in Asopo, et hinc in agrum

Sicyonium ejectas pastorem quendam invenisse et Apollini dicasse. Ex iis

donariis nullum sane incendium illud, quo templum conflagravit, reliquum

fecit. Nam quæ exstant ætate mea, quum templum, tum signum, Pythocles

dedicavit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 56 / 497 题