CAPUT VI.

_ De Epopei adventu e Thessalia — Antiopes raptu et Epopei bello cum

Nycteo gesto — Lamedonte — Sicyone ejusque natalibus et posteris —

reliquis Sicyoniorum regibus et rebus. _

Corace vero sine liberis mortuo, Epopeus, qui id temporis e Thessalia

venerat, imperium sibi vindicavit. Hoc primum regnante hostilem

exercitum tradunt in fines suos invasisse, quum ante perpetua pace usi

fuissent. Ejus vero belli hujuscemodi causa perhibetur. Antiopes Nyctei

filiæ celebre fuit ob formæ excellentiam apud Græcos nomen: quam fama

proditum etiam est non Nycteo, sed Asopo amne, qui Thebani et Platæensis

agri fines intersecat, genitam. (2) Eam Epopeus, sive uxorem sibi ante

petiverit, sive audacia consultrice impulsus initio fuerit (incertum

enim est), rapit. Hanc injuriam quum armis Thebani persequerentur,

commisso prœlio, Nycteus vulnus accepit. Ipse etiam Epopeus saucius ex

acie, victoria tamen potitus, discessit. Nycteus, quum sui eum Thebas

ægrum reportassent, non ita multo post moriens regni administrationem

Lyco fratri ad tempus reliquit, Labdaco Polydori filio, Cadmi nepote,

cujus ipse ante tutor fuerat, in ejus tutelam tradito: a quo multis

precibus contendit, ut majore exercitu in Ægialeam ducto Epopeum

ulcisceretur, atque ipsam etiam Antiopen, si capere posset, male

mulctaret. (3) Epopeus interea pro victoria ludis sacrisque peractis,

Minervæ templum erexit: ac opere jam absoluto deam est precatus, sibi

signum aliquod ut daret, num ei accepta fuisset fani dedicatio. Statim

itaque oleum tradunt ante templum fluxisse. Verum et ipse Epopeus paulo

post ex vulnere negligentius curato diem suum obiit. Quo factum est ut

belli causa remota fuerit: siquidem Lamedon, qui in regnum ei successit,

Antiopen Lyco dedidit. Quæ quum Thebas reduceretur, in ipsa, quæ

Eleutheras ducit, via partu levata est. (4) Qua de re versus hosce fecit

Asius Amphiptolemi filius:

Antiope peperit Zethum atque Amphiona dium,

Asopo celeri currenti vortice nata:

Juppiter hos genuitque simul regnator Epopeus.

Sed hos ad augustiores natales retulit Homerus, et Thebas ab illis

primum conditas dicit, quippe qui, uti mihi videtur, inferiorem urbem a

Cadmea distinguat. (5) Porro Lamedon regno inito uxorem Atheniensem

duxit Pheno Clytii filiam. Bello mox contra Achæi filios Archandrum et

Architelem suscepto, ex Attica belli gerendi sibi socium Sicyonem

adscivit, data ei in matrimonium Zeuxippe filia: a quo postea jam regnum

adepto et regio tota Sicyonia, et urbs, quæ ante Ægialea fuit, Sicyon

nuncupata est. Ac Sicyonem quidem ipsum non Marathone Epopei filio, sed

Metione Erechthei genitum ferunt: quibus Asius assentitur. Nam Hesiodus

Erechtheo Sicyonem, Ibycus Pelopi filium attribuit. (6) E Sicyone vero

Chthonophyle gignitur: quæ Mercurio Polybum peperisse narratur: ex

eademque et Phliante Bacchi filio, qui habuit eam in matrimonio,

Androdamas nascitur. At Polybus Lysianassam filiam Talao Biantis filio

Argivorum regi locavit. Ad Polybum Adrastus Argis ejectus Sicyonem

confugit: mortuoque Polybo, regnum ipse adiit. Post Adrasti deinde in

patriam reditum Ianiscus Clytii ejus nepos, cujus filia cum Lamedonte

nupta fuerat, ex Attica veniens regnum iniit: a cujus obitu Phæstus e

filiis Herculis, ut vulgo ferebatur, unus regnat. (7) Sed quum is ex

oraculi responso in Cretam migrasset, Zeuxippus Apollinis e Syllide

(_Hyllide?_) nympha filius regnum dicitur obtinuisse. Qui quum

decessisset, Agamemnon Sicyoniis et regi Hippolyto Rhopali filio, Phæsti

nepoti, bellum intulit. Is opibus diffisus suis, Agamemnonis et

Mycenæorum se imperata facturum spopondit. Hippolyto huic Lacestades

filius fuit. Phalces autem Temeni filius cum Doribus Sicyonem nocturno

impetu occupavit: in eum tamen, quod ex Herculis nepotibus esset, nihil

acerbe aut crudeliter commisit, quin imo imperium cum eo communicavit.

Ex eo Sicyonii Dores facti, et inter Argivos censeri cœpti.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 55 / 497 题