CAPUT V.

_ De Sisyphi indicio de Ægina a Jove rapta et illius pœna apud inferos —

Asopo fluvio ejusque progenie — Mæandro, Inopo, Nilo fluviis — Tenea

urbe — templo Apollinis incenso — Sicyonia terra — Ægialeo ejusque

posteris, Ægialeæ imperium obtinentibus. _

Fontem vero eum, qui a tergo delubri est, aiunt ab Asopo concessum

Sisypho, quod, quum raptam a Jove sciret Æginam Asopi filiam, tum demum

indicaturum dixerit, quum in ipsa Acrocorintho perennem aquam haberet.

Quare quum Asopus fontem dedisset, indicavit ille: et ejus indicii, si

satis id credi potest, pœnas aiunt apud inferos dare. Audivi etiam qui

dicerent, eum fontem Pirenen esse, et aquam ex eo in oppidum defluere.

(2) Asopus hic suos habet in Phliasiorum finibus ortus; atque inde per

Sicyonium agrum lapsus, in mare juxta Corinthum exit. Filias vero Asopo

Phliasii fuisse dicunt, Corcyram, Æginam, Theben: et a prioribus duabus

insulas eas, quarum altera ante Scheria, Œnone altera sit appellata,

novum nomen accepisse: a tertia Thebas, quæ sub Cadmea sunt, nominatam.

Thebani tamen id minime confitentur: eam enim Theben Bœotii fuisse, non

Phliasii Asopi, contendunt. (3) De flumine vero Asopo eadem a Phliasiis

et Sicyoniis traduntur, esse non indigenam, sed advenam amnem: Mæandrum

etenim a Celænis per Phrygiam et Cariam delapsum, in mare ad Miletum

erumpere, inde in Peloponnesum subterfluere, atque illic Asopum fieri.

Neque vero ab hac opinione dissident quæ a Deliis me audisse memoria

teneo: Inopum amnem quem dicunt e Nilo ad se pervenire. (4) Quin et

ipsum Nilum fama est Euphraten esse, qui, ubi paludi immersus latuerit,

supra Æthiopas Nilus evadat. Ηæc de Asopo mihi audita sunt. Ab

Acrocorintho, qua in montanam partem divertitur, est porta Teneatica, et

Ilithyiæ (_Lucinæ_) fanum. Tenea quæ dicitur oppidum stadia ferme

sexaginta distat. Oppidani se Trojanos fuisse affirmant, qui captivi e

Tenedo a Græcis abducti, eum locum ab Agamemnone acceptum teneant: et ob

hoc quidem Apollinem maxime deorum omnium venerantur.

5. A Corintho vero qui non in mediterraneam partem, sed Sicyonem versus

contendant, non longe ab urbe templum ad viæ lævam incensum videant.

Fuerunt Corinthiorum fines multis aliis bellis infesti, per quæ veri

potest videri simile, quum sacra, tum profana ædificia in suburbanis

igni fuisse consumta: hoc vero templum Apollinis esse, et a Pyrrho

Achillis filio exustum ferunt. Audivi autem et aliud de eo quiddam

hujusmodi: ædem hanc Jovi Olympio Corinthios erexisse, eamque subito

incendio, incertum unde igni immisso, conflagrasse.

6. Sicyonii (sunt enim in hac parte Corinthiis finitimi) hæc de

originibus suis commemorant: exstitisse primum in ea regione Ægialeum

indigenam: atque eo regnante, eam Peloponnesi partem, quæ Ægialus hoc

etiam tempore nuncupatur, nomen sumsisse: ac illum quidem plano loco

oppidum, cui Ægialea nomen, condidisse: fuisse vero ibi arcem, quo loco

eis nunc Minervæ templum est: Ægialeo patre Europem natum, Europe

Telchinem: huic filium Apin fuisse: (7) cujus ante Pelopis in Olympiam

adventum eo usque opes creverint, ut ea tota regio, quæ intra Isthmum

est, ab eo fuerit Apia nuncupata. Jam vero Apis Thelxionem suscepit:

Thelxione ortus Ægyrus, Ægyro Thurimachus, Thurimacho Leucippus:

Leucippo virilis proles non fuit, filia unica Calchinia: eam e Neptuno

puerum peperisse, quem Leucippus sublatum eductumque regni successorem

moriens reliquerit: nomen huic Perato fuisse: (8) de cujus filio Plemnæo

quæ memoriæ prodita sunt, plane miraculo mihi adscribenda videntur. Nam

quum omnes, qui ei nascebantur, filii in primo vagitu animam agerent,

postremo Plemnæi vicem miseratam Cererem peregrinæ ornatu Ægialeam

venisse memorant, Plemnæoque Orthopolin recens natum educasse.

Orthopolidi filia fuit Chrysorthe: quam ex Apolline peperisse filium

Coronum nomine pro certo habent. Corono ortus Corax, et eo natu minor

Lamedon.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 54 / 497 题