CAPUT IV.

_ De templo Minervæ Chalinitidis — Bellerophonte — Sisyphi posteris

Corinthi regibus — Bacchidis Corinthi regnum obtinentibus et a

Cypselo expulsis — Cypseli stirpe — Dædali artis operibus — templo

Jovis Capitolini seu Coryphæi — fonte Lerna ac templis et signis

prope illum — templis et signis in via ad Corinthi arcem. _

A sepulcro non multum distat Chalinitidis (_quasi dicas_ Frenatricis)

Minervæ fanum. Minervam etenim aiunt præ ceteris diis Bellerophonti quum

aliis in rebus opitulatam, tum vero a se domitum, freno jam imposito,

Pegasum dedisse. Ligneum est deæ signum: os tamen, manus et imi pedes e

candido lapide sunt. (2) Neque vero Bellerophontem regnum Corinthiorum

unquam possedisse, sed in Prœti Argivorum regis potestate fuisse, et

ipse, ut credam, facile adduci possum, ac nihilo minus, qui Homeri

carmina non indiligenter legerit. Satis etiam constat, tenente jam

Lyciam Bellerophonte, Corinthios perpetuo iis, qui aut Argis aut Mycenis

rerum summæ præessent, paruisse: quando privatim ipsi nullum ad Trojam

ducem miserunt, sed Agamemnonis signa et auspicia secuti, ejus

expeditionis participes fuere. (3) Sisyphus quidem non Glaucum duntaxat

Bellerophontis patrem genuit, sed præter eum Ornytionem etiam, et post

hunc Thersandrum, et Almum suscepit. Ornytione Phocus natus, Neptuni

tamen creditus. Is Tithoream in ea regione, quæ nunc Phocis dicitur,

coloniam deduxit: Thoas ejus frater natu minor Corinthi mansit: eo

Demophon, Demophonte Propodas, Propoda Doridas et Hyanthidas geniti

sunt. His regnantibus Dores exercitum duce Alete Hippotæ filio,

Phylantis nepote, Antiochi pronepote, et Herculis abnepote, contra

Corinthum duxerunt. Ibi Doridas et Hyanthidas, regno Aletæ tradito, ipsi

Corinthi manserunt: at populus Corinthiorum prœlio victus a Doribus ex

sedibus suis pulsus est. (4) Aletes ipse et ejus posteritas ætates

quinque usque ad Bacchin Prumnidis filium regnum tenuit: ætates totidem

Bacchidæ, usque ad Telesten Aristodemi filium: quo ab Arieo et Peranta

de medio sublato, regno finis impositus. Prytanes enim deinceps ex

Bacchidarum gente annuum imperium tenuerunt. Hos, tyrannide occupata,

Cypselus Eetionis filius expulit. Nepos Cypselus fuit Melanis, Antasi

filii. Melana quondam ex Gonussa, quæ supra Sicyonem est, Dores ad

oppugnandam Corinthum secutum, Aletes primum ex quodam oraculo in aliam

Græciæ partem dimisit: deinde vero, oraculo neglecto, eum sibi

contubernalem adscivit. Atque hac casuum varietate Corinthiorum reges

jactatos comperi. (5) Templum vero Minervæ Chalinitidis juxta theatrum

est: et ei proximum Herculis nudo corpore ligneum signum, quod a Dædalo

factum tradunt. Ac Dædali quidem opera rudia et abnormia fere sunt

aspectu, attamen divinum quiddam præ se ferunt. Supra theatrum templum

est Jovis, quem Capitolinum Romanorum voce, Græca lingua Coryphæum recte

appellaris. Ab hoc theatro non multum distat priscum gymnasium, et fons,

quam Lernam vocant. Incingitur is columnis atque sedilibus ad eos

excipiendos, qui æstate frigus captatum veniant. Conjuncta sunt cum ipso

fere gymnasio deorum delubra duo, Jovis alterum, alterum Æsculapii.

Æsculapius ipse et Hygiea e candido lapide sunt: at Juppiter æneus est.

6. Jam qui in Acrocorinthum ascendant (montis id jugum est urbi

imminens, quod Soli in disceptatione Briareum dedit, Solem vero Veneri

concessisse narrant Corinthii), templa duo Isidis videant, alterum

Pelagiæ (_marinæ_), alterum vero Ægyptiæ cognomento: totidem Sarapidis,

quorum alterum «in Canobo» appellant. Sunt deinceps Solis aræ,

Necessitatis et Violentiæ ædes, in quam ingredi fas esse negant. (7)

Supra eam Matris Deûm est delubrum: columna item et solium, utrumque

lapideum. In Parcarum vero, Cereris et Proserpinæ æde signa aperta non

sunt. Eadem in parte est etiam Bunææ Junonis templum, a Buno, Mercurii

filio dedicatum, a quo et dea cognomen accepit. Jam in ipso ad

Acrocorinthum aditu delubrum est Veneris: signa in eo ipsa dea armata,

Sol et Amor arcum tenens.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 53 / 497 题