_ De memorandis in urbe Corintho continuatio — Octaviæ templo — Pirene
fonte — ære Corinthio — balneis Corinthiorum et fontibus — Medeæ
liberorum sepulcro — Medea et Iasone, et primis Corinthi regibus. _
In medio foro est Minerva ex ære: in cujus basi Musæ insculptæ sunt.
Ultra forum Octaviæ ædes est Augusti sororis, qui Cæsari in imperium
Romanum successit, ei quidem a quo est Corinthus restituta. (2) Quum e
foro exieris Lechæum versus, propylæa videas, ac super ipsis inauratos
currus duos: quorum altero Phaethon Solis filius, altero Sol ipse vehi
videtur. Ultra propylæa ingressis, ad dexteram est Hercules æneus. Ab eo
aditus est ad Pirenen fontem: de quo fabulis vulgatum, Pirenen nympham,
quum filium Cenchriam lugeret, quem Diana per imprudentiam occiderat,
tantam profudisse lacrimarum vim, ut in fontem ex humana forma conversa
fuerit. (3) Ornatus fons est candido marmore: in eo cellulæ ad
speluncarum similitudinem factæ, e quibus aqua in subdialem fontem
profluit gustatu suavis, et qua æs Corinthium candens immergi autumant,
quum alioqui nullum habeant æs Corinthii. Est autem et Apollinis ad
Pirenen signum, et septum, in quo pictum Ulyssis in procos facinus. (4)
Rursus in via, qua ad Lechæum recta iter est, Mercurius ex ære sedens
visitur: cui adsistit aries, quod præ ceteris diis Mercurius greges
tueri et augere existimatur, ut Homerus in Iliade significat:
Hic tibi natus erat, pecoris ditissime Phorba,
quem sibi præ cunctis carum Cyllenia proles
ditarat Teucris.
Quæ cognita in Magnæ Matris initiis mihi sunt de Mercurio et ariete,
consulto reticeo. Post Mercurii signum Neptunus est, et Leucothea, et
delphino insistens Palæmon. (5) Balneæ vero passim Corinthiis, et aliæ e
publica pecunia exstructæ, et quas de suo Adrianus Imperator ædificavit.
Quæ vero omnium sunt nobilissimæ prope Neptuni, eas Eurycles Spartanus
condidit, et quum aliis lapidibus, tum vero eo, qui in Croceis Laconici
agri vico exciditur, exornavit. Ad lævam aditus Neptunus; secundum eum
venatricis habitu Diana stat. Fontes multi per omnem sunt urbem, quum
luculenta Corinthiis aquarum copia sit, etiam e Stymphelo eductarum ab
Imperatore Adriano, maxime vero spectatu dignus qui est ad signum Dianæ,
habetque impositum Bellerophontem et aquam ex ipsa Pegasi equi ungula
manantem. (6) Aliam a foro Sicyoniam versus euntibus hæc videre licet a
dextra Apollinis ædes cum æneo signo, et modico hinc intervallo fons qui
Glauces dicitur, quod in illum se Glauce abjecit, salutarem sibi aquam
fore sperans contra Medeæ veneficia. Supra fontem hunc constructum est
quod Odeum appellant. Proximum ei Medeæ filiorum sepulcrum, quorum
nomina Mermerus et Pheres. Lapidibus vero a Corinthiis obrutos memorant,
propter ea quæ Glaucæ munera attulisse dicuntur. (7) Sed enim quod per
vim oppressi innocentes fuere, nece sua illis Corinthiorum liberi
infantes pœnas dederunt usquedum ex oraculo et annua illis sacra fieri
cœpta, et Pavoris imago dedicata. Exstat illa hac etiam ætate, muliebri
habitu ad terrorem quammaxime efficta. Deleta vero a Romanis Corintho et
priscis incolis exstinctis, illum sacrificandi morem coloni non
retinuerunt: neque amplius illis pueri aut crinem tondent, aut atram
vestem induunt. (8) Medeam quidem ipsam, quum Athenas venisset, Ægeus in
matrimonio habuit: sed insidiis, quas Theseo fecerat, detectis, in Asiæ
eam partem, quæ tunc Aria vocabatur, profugit; ubi de se Medis nomen
dedit. Jam filium, quem secum in Arios abduxit, Ægeo genitum tradunt,
Medoque ei nomen fuisse: Hellanicus tamen Polyxenum nuncupat, et patrem
ei Iasonem fuisse scribit. (9) Carmina Græci habent, quæ Naupactia
nominant. In his scriptum exstat, Iasonem post Peliæ mortem Corcyram
migrasse: ibique Mermerum ejus filium natu majorem, in continenti ea quæ
e regione est venantem, a leæna interfectum: de Pherete autem nihil in
eis est memoriæ proditum. Cinæthon vero Lacedæmonius (nam et is genera
versibus recensuit) Medum et Eriopin filiam suscepisse Iasonem ex Medea
scriptum reliquit, neque hic amplius quicquam, quod ad pueros pertineat.
(10) At Eumelus Solem dicit Aloeo Asopiam terram, Ephyræam Æetæ
tradidisse: Æeten deinde Colchos profectum Buno regnum suum commendasse:
Bunum ipsum Mercurio ex Alcidamea genitum: qui quum e vita decessisset,
Epopeum Aloei filium Ephyræorum imperium obtinuisse: deinde vero quum
Corinthus Marathonis filius nullos reliquisset liberos, Corinthios ex
Iolco Medeam in regnum vocasse: (11) eam vero Iasonem regni compotem
fecisse, ac filios quidem peperisse, sed in lucem quicquid edidisset, in
Junonis fano occultare solitam, quod nempe eo immortales futuros sibi
persuaserat. Verum quum neque id ex voto evenisset, et, re comperta,
Iason non modo deprecanti veniam non dedisset, sed ea relicta Iolcon
revertisset, et ipsam Corintho profectam Sisypho imperium tradidisse.
Hæc perinde, ut mihi comperta sunt, exposui.