CAPUT II.

_ De templo Palæmonis — ara Cyclopum — sepulcris Sisyphi et Nelei —

Isthmicis ludis — Cenchreis et Lechæo, navibus Corinthiorum — Helenæ

balneo — sepulcris prope viam — Craneo et memorandis in eo — Laide —

memorandis in urbe Corintho — Pentheo. _

Intra templi septum ad sinistram est Palæmonis ædes: in qua signa sunt

Neptunus, Leucothea, et ipse Palæmon. Est et cella, quod Adytum

(_penetrale_) appellant: aditus est ad eam subterraneus. Ibi vero

Palæmonem latere aiunt: ac si quis vel civis vel hospes eo in loco

pejerarit, quin perjurii pœnas det, effugere nulla ratione queat. (2)

Est etiam vetus sacellum, quam Cyclopum appellant aram, ad quam

Cyclopibus rem divinam faciunt. Sepulcra vero Sisyphi et Nelei (nam

etiam Neleum tradunt, quum Corinthum venisset, morbo obiisse et circa

Isthmum sepultum), ne quæsierit quidem qui Eumeli carmina legerit: Nelei

enim monumentum ne Nestori quidem a Sisypho monstratum ait: ac plane

ignotum esse omnibus expedire. Sisyphum vero sepultum quidem in Isthmo,

sed ejus sepulcrum paucis vel æqualium ei Corinthiorum notum fuisse.

Isthmici ludi ne excisa quidem a Mummio Corintho intermissi sunt: sed

quamdiu urbs deserta erat, Sicyoniis ut eos faciundos curarent, datum

negotium fuit: restituta vero Corintho, ad eos, qui nunc sunt,

inquilinos honos rediit. (3) Corinthiorum navalibus Leches et Cenchrias

nomina dedere: quos Neptuno ex Pirene Acheloi filia genitos credunt:

quamquam iis carminibus, quæ Magnæ Eœæ sunt appellatæ, Œbali fuisse

filiam Pirenen proditum est. In Lechæo Neptuni templum est cum signo

æneo. In via, quæ ab Isthmo Cenchreas ducit, Dianæ templum est, signum

pervetus ligneum. In ipsis Cenchreis Veneris delubrum, et marmoreum

signum. Post hoc in maris fere alluvie Neptuni ex ære. In altero vero

portus cornu Æsculapii et Isidis fana. Cenchreis e regione est Helenæ

balneum. Aqua e saxo in mare defluit, multa illa quidem et salsa, calida

ut quæ igni primum intepescit. (4) Qua vero adverso clivo ad Corinthum

acceditur, et alii sunt in via tumuli, et ad ipsam portam Diogenis

Sinopensis, quem cognomento Græci Canem appellarunt. Maxime suburbanus

est cupressorum lucus, cui Craneo nomen. In eo Bellerophontis fanum est,

et Veneris Melænidis delubrum: Laidis etiam sepulcrum, cui leæna

insculpta est, prioribus pedibus arietem tenens. (5) Ostenditur etiam in

Thessalia Laidis monumentum. Venisse enim et in Thessaliam dicitur,

Hippostratum amatorem suum secuta. Primum quidem Hycaris (Siciliæ id

oppidum est) a Niciæ militibus captam, quum adhuc puella esset;

Corinthum deinde ab eo, cui vendita est, adductam, meretrices aiunt

ætatis suæ omnes corporis forma longe anteisse. Tantæ vero fuit

Corinthiis admirationi, ut nunc etiam de Laide certent.

6. Multa in urbe præclara opera, quæ partim reliquiæ sunt antiquitatis,

major vero eorum pars florente posterioribus ætatibus Corinthiorum

civitate facta est. In foro, ubi plurima sunt templa, Diana est Ephesia

cognomento, et Bacchi signa duo lignea, inaurata, præter ora tamen, que

minio oblita sunt: Lysium alterum, alterum Baccheum nominant. (7) Quæ de

iis signis pervagata sunt vulgi sermonibus, et ipse scribam. Pentheum

aiunt, quum Bacchum multis contumeliis vexaret, et alia insolenter

facere ausum, et postremo, ut feminarum sacra specularetur, ad

Cithæronem profectum, in arborem ascendisse, atque inde quæ agerentur

conspicatum. Quod quum Bacchæ animadvertissent, impetu facto viventem

eum lacerasse ac membratim discerpsisse. Corinthii redditum sibi postea

oraculum narrant, ut eam arborem quærerent, et inventæ divinos honores

haberent. Illius igitur oraculi monitu se imagines illas faciundas

curasse. (8) Est præterea Fortunæ ædes, cujus signum recto statu, e

Pario lapide. Templum adjunctum est diis omnibus dicatum. Proxime

erectus est aquæductus, cui insistit Neptunus ex ære, sub cujus pedibus

delphinus aquam profundit. Est etiam ex ære Apollo cognomento Clarius:

et Venus, Hermogenis Cytherii opus. Sunt et Mercurii signa duo, et ipse

ex ære, et recto statu: et eorum alterum cellam suam habet. Jovis vero

sub divo posita signa tria: quorum unum cognomen non habet, alterum

Chthonium (_terrestrem_ s. _inferorum_), tertium Celsissimum nuncupant.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 51 / 497 题