CAPUT XLIII.

_ De Iphigenia — Adrasto — sepulcris in prytaneo Megarensium et petra

prope illud Anaclethra dicta — sepulcris in urbe — Æsymnio —

Iphinoes cultu — sepulcris ad Bacchi templum — Bacchi templo et

signis — Veneris templo et signis in eo — Fortunæ templo et aliis

signis — Corœbo ejusque sepulcro in foro Megarensium. _

Sed iidem Iphigeniæ quoque sacellum monstrant, atque eam Megaris mortuam

aiunt. Ego vero etiam, quæ longe secus de Iphigenia Arcades narrant,

audivi. Neque ignoro, Hesiodum eo poemate, quo illustres feminas

recenset, scripsisse, non esse cæsam Iphigeniam, sed Dianæ numine

Hecaten factam. A quibus nihil discrepant quæ scripsit Herodotus, Tauros

in Scythia habitantes naufragos virgini immolare: virginem vero eam esse

Iphigeniam Agamemnonis filiam. Habent Adrasto etiam Megarenses honorem:

quem, dum exercitum a Thebarum expugnatione domum reduceret, mortuum

apud se tradunt. Mortis vero ei causam fuisse senectutem, et animi

angorem ob Ægialei filii interitum. Exstat et Dianæ templum, quod

Agamemnon erexit quum ad Calchantem, qui Megaris habitabat, venit, ei,

ut se ad bellum Trojanum sequeretur, persuasurus. (2) In Prytaneo

Euippum Megarei filium, et Alcathoi Echepolin sepultos dicunt. Est ad

Prytaneum saxum: Anaclethra appellant, quod ibi Ceres post longos

errores (id si fide hominum cuiquam dignum videri potest) filiam

evocarit. Nostra quidem etiamnum ætate Megarensium feminæ similia ei

fabulæ faciunt. (3) Sunt intra oppidum Megarensibus sepulcra: et unum

quidem eorum, qui cum Persis pugnantes mortem oppetierunt. Æsymnium vero

quod appellant, heroum et ipsum est monumentum. Nam quum Hyperion

Agamemnonis filius, qui postremus Megaris regnavit, propter avaritiam et

insolentiam a Sandione occisus esset, non esse amplius uni parendum

censuerunt, sed magistratus, qui per vices summæ rerum præessent,

creandos. Quo tempore quum Æsymnus, auctoritate nemini inter Megarenses

secundus, Delphos veniens oraculum dei consuluisset, quî fieri posset ut

patria secundis rebus uteretur: et alia accepit responsa, et illud in

primis, bene eventurum, si plurium consilio civitas usa fuisset. Quod

quum ad mortuos oracalum pertinere interpretati essent, curiam ibi

ædificandam, intraque ejus parietes heroum sepulcrum includendum

curarunt. (4) Hinc ad Alcathoi sacellum progredientibus, quo Megarenses

meo tempore ad publicas tabulas asservandas utebantur, occurrunt duo

monumenta: alterum dicebant esse Pyrgûs, quæ uxor Alcathoi fuerat,

antequam Euæchmen Megarei filiam duxisset, alterum Iphinoes, quam

Alcathoi filiam dicebant fuisse ac mortuam, quum esset adhuc virgo. Ad

ejus tumulum patrio ritu puellæ ante nuptias inferias mittunt, crinisque

primitias detondent, non aliter quam Hecaergæ et Opidi olim crines

ponebant Deliorum filiæ. (5) Juxta introitum in templum Bacchi sepulcrum

est Astycrateæ et Mantûs filiarum Polyidi, Cœrani filii, Abantis

nepotis, Melampodis pronepotis. Polyidus quidem ipse venit Megara, ut

Alcathoum de cæde Callipolidis filii lustraret: et Bacchi templum

ædificavit simulacrumque dedicavit, quod ætate nostra præter os

occultatur. Id enim unum est in conspectu. Adsistit Satyrus e Pario

lapide, Praxitelis opus. Atque hunc quidem Patrium Bacchum appellant:

alterum vero, Dasyllium cognomento, Euchenorem Cœrani filium, Polyidi

nepotem, dedicasse ferunt. (6) Secundum Bacchi templum Veneris delubrum

est, cujus signum ex ebore: deæ cognomen Praxis: atque hoc signum in eo

delubro vetustissimum. Pithus (_Suadelæ_) et ejus deæ, quam Paregoron

(_Consolatricem_, an _Persuadentem_) nuncupant simulacra Praxitelis

opera sunt. Visuntur ibidem et Scopæ Amor, Himerus (_Appetitus_) et

Pothus (_Cupido_), si quidem, ut nomina, ita opera horum numinum sunt

diversa. Juxta Veneris Fortunæ ædes est: hæc quoque dea a Praxitele

elaborata. In proximo delubro Musas et æneum Jovem fecit Lysippus. (7)

Est apud Megarenses etiam Corœbi sepulcrum: de quo quæ versibus mandata

sunt, hic loci exponam, etsi eadem ab Argivis celebrantur. Regnante

Argis Crotopo, ejus filiam Psamathen tradunt puerum, quem ex Apolline

pepererat, ut patrem, a quo sibi plurimum metuebat, celaret, exposuisse:

quumque ita accidisset, ut a canibus regii pecoris custodibus

dilaceraretur, Apollo Argivis in urbem immisit Pœnam, quæ e matrum

gremiis infantes rapiebat, donec Corœbus Argivorum gratia eam perimeret.

Perpetrata vero cæde, quum non cessaret pestilentia, quæ post hæc

Argivos invaserat, Corœbus ultro Delphos adiit, ut de Pœnæ cæde Apollini

satisfaceret. (8) Quem Argos quidem redire Pythia vetuit, sed ut e

templo tripodem tolleret, imperavit, quoque loco excidisset, ibi templo

Apollini ædificato consideret et ipse. Quum itaque tripos illo

imprudente lapsus ad Geraniam montem excidisset, eum ibi vicum, cui

Tripodisco nomen est, condidisse. Corœbi vero sepulcrum Megaris est in

foro, in quo inscripti elegi rem totam de Psamathe et Corœbo testantur.

Tumuli insigne est Corœbus Pœnam conficiens. Hæc signa omnium, quæcunque

in Graecia e lapide facta viderim, antiquissima esse scio.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 47 / 497 题