_ De altera Megarensium arce et de memorandis prope illam — Apolline in
muris exstruendis Alcathoo operam præstante — lapide citharæ instar
sonante — simili in Ægypto Memnonis simulacro sonante — templis
Minervæ in vertice arcis, inprimis Minervæ Æantidis — Apollinis
templo et signis — ebeni ligni natura — Alcathoi filiorum occasu —
heroo Inus, et quæ de ea referunt Megarenses. _
Habent Megarenses et arcem, alteram cui ab Alcathoo nomen est: ad quam
qui ascenderint, ad dexteram Megarei monumentum videant, qui Cretico
bello ab Onchesto Megarensibus auxilio venit. Ostenditur etiam deorum
focus, quos Prodomeos vocant, quibus rem divinam fecisse tradunt
Alcathoum, quum esset murorum fundamenta jacturus. (2) Juxta eum focum
lapis exstat, super quo citharam deposuisse Apollinem tradunt, quum
muros facienti Alcathoo operam esset suam navaturus. Ac censu olim
Atheniensium comprehensos fuisse Megarenses, id mihi argumento est, quod
satis constat, ab Alcathoo filiam Peribœam una cum Theseo in Cretam
tributi nomine missam. Tum igitur in fabricandis muris ab Apolline
adjutum Megarenses affirmant, atque in eo, quem dixi, lapide citharam
deposuisse: reddit is, calculo si quis eum percusserit, eundem, quem
pulsæ fides, sonum. (3) Quæ mihi res plane admirabilis visa est: magis
etiam Ægyptiorum colossus, qui Thebis Ægyptiis est. Nam Nilum
transgressis, non longe ab eo loco, quæ Syringes appellantur, statua est
sonans sedentis hominis, Memnonem vulgo nominant, quem ex Æthiopia in
Ægyptum venisse ac Susa etiam usque penetrasse tradunt. At ipsi Thebani
Memnonem esse negant, nam Phamenophem esse indigenam hominem dicunt.
Audivi etiam, qui Sesostris illam statuam esse dicerent. Eam Cambyses
diffidit: et nunc etiam superior pars a vertice ad medium truncum humi
neglecta jacet: reliquum adhuc sedere videtur ac quotidie sub ipsum
solis ortum sonum edit, qualem vel citharæ vel lyræ nervi, si forte
rumpantur. (4) Apud Megarenses curia est, olim Timalci sepulcrum, quem
paulo ante dixi non videri mihi a Theseo interfectum fuisse. In ipso
arcis jugo Minervæ templum est, et in eo deæ signum inauratum, præter
manus tamen et imos pedes; quæ, uti ipsum os, ex ebore sunt. Alterum
ibidem est delubrum Minervæ, cui Victoriæ cognomentum: aliud etiam
Æantidis, de quo quum nihil ab interpretibus monumentorum Megaricorum
prolatum sit, ego ex opinione mea pauca adscribam. Telamon Æaci filius
Alcathoi filiam Peribœam uxorem duxit. Ejus igitur filium Ajacem, quum
Alcathoo in regnum successisset, signum Minervæ dedicasse existimo. (5)
Apollinis vero ædes prisca fuit laterculis exstructa: quam Adrianus
princeps e candido lapide restituit. Apollinis vero Pythii et Decumani
simulacra nihil fere ab Ægyptiorum ligneis signis differunt: sed ejus,
quem Archegeten nuncupant, Ægineticis operibus persimile est, totumque
ebeno constat. Audivi autem Cyprium hominem oppido quam peritum in
herbarum generibus ad medendi usum notandis, quum diceret, ebenum nulla
folia, nullumque omnino fructum ferre; nec stirpem esse soli expositum:
radices terra occultari, quas eruant Æthiopes, atque in his esse homines
qui, quo maxime loco ebenus reperiatur, norint. (6) Est ibi etiam
Legiferæ Cereris fanum; unde qui descenderunt, Callipolidis Alcathoi
filii monumentum vident. Sed et alterum habuit natu majorem filium
Alcathous, Echepolin: quem in auxilium Meleagro misit in Ætoliam contra
aprum. Quum vero a fera fuisset adolescens interemtus, atque id primus
rescisset Callipolis, ad patrem, qui sacrum Apollini tunc forte
faciebat, in arcem accurrit ac ligna e sacris focis disturbavit. Quem
quum piaculum commisisse Alcathous, qui filium periisse ignoraret,
judicasset, ira incitatus, stipite ex iis ipsis, quæ ille disjecerat,
lignis capiti impacto, filium interfecit. (7) In via vero, quæ ad
Prytaneum ducit, Inus sacellum est. Id lapidum maceria incingitur, et
sponte natis oleis convestitur. Soli enim ex omnibus Græcis Megarenses
Inûs cadaver in maritimam agri sui oram ejectum ferunt; atque illud
Cleso et Tauropolin, Clesonis filias, Lelegis neptes, sublatum sepulturæ
mandasse: ipsamque Ino apud se primos Leucotheam appellatam eique se
quotannis rem divinam facere.