CAPUT XLI.

_ De Alcmenæ sepulcro — loco Rhun dicto — aliis sepulcris et templis —

Alcathoo et leone Cithæronio — Pandionis heroo — Hippolyte Amazone —

Tereo, Procne et Philomela. _

Ab ea arcis parte, quæ ad septentriones est, descendentibus Alcmenes se

ostendit monumentum, proxime ad Olympii Jovis ædem. Proficiscentem enim

eam Argis Thebas in Megarensium finibus in ipsa via mortuam ferunt:

inter Herculis vero filios disceptatum, partim ejus cadaver Argos

reportare, partim Thebis sepelire volentibus, quum Herculis ex Megara

filiorum et Amphitryonis Thebis essent sepulcra. Sed respondit Delphicus

Apollo de ea re consulentibus, eam in Megarico agro sepeliri satius

esse. (2) Hinc me rerum patriæ suæ peritus interpres in vicum deduxit,

quem Rhun (_Fluxum_) appellari dixit, ob eam videlicet causam, quod ex

imminentibus oppido montibus quondam in eum aqua defluebat: eam vero

aquam alio Theagenes tyrannus derivavit, et in eo ipso, unde aquam

deduxerat, loco Acheloo aram dedicavit. Prope est Hylli Herculis filii

monumentum, qui cum Echemo Arcade Aeropi filio singulari certamine

depugnavit. Quis vero hic Echemus fuerit, qui Hyllum occidit, in alia

historiæ parte exponam. Hyllus ipse Megaris sepultus est: ut recte

quidem hæc Heraclidarum expeditio appellari possit, in Peloponnesum

suscepta, Oreste regnante. (3) Non longe ab Hylli monumento est Isidis

ædes, et secundum eam Apollinis ac Dianæ. Hanc dedicasse Alcathoum,

leone, quem Cithæronium appellarunt, confecto; et ab eo leone quum

alios, tum Megarei regis sui filium Euippum laniatum fuisse tradunt.

Quum enim natu major filiorum, cui Timalco nomen, cum Castore et Polluce

Aphidnam oppugnatum venisset, fuissetque a Theseo interfectus, Megareum

aiunt, orbatum filiis, et filiæ nuptias et regnum ei spopondisse, qui

Cithæronium leonem confecisset. Alcathoum igitur Pelopis filium, ausum

cum bellua congredi, ex eo certamine victorem discessisse. Regno itaque

potitum, Agroteræ Dianæ et Agræi Apollinis templum dedicasse. (4) Et hæc

quidem ad hunc modum facta dicunt. Ego vero velim quidem ea scribere,

quæ Megarensium sermonibus congruant, id tamen qui fieri possit ut in

omnibus faciam, non reperio. Nam leonem Cithæronium ab Alcathoo

confectum ut credam, facile adducor: Timalcum vero Megarei filium quis

unquam literis prodidit cum Castore et Polluce Aphidnam venisse? Sed ut

maxime venerit, quî potuit a Theseo interfici, quum Alcman carmine, quod

in Castoras fecit, scriptum reliquerit, eo tempore, quo illi expugnatis

Athenis Thesei matrem captivam abduxerunt, Theseum ipsum domi non

fuisse? (5) Neque etiam, quæ Pindarus scripsit, ab illis diversa sunt:

qui addit, Theseum affinitatem Castorum sibi expetisse: quare domo

profectum, ut Pirithoum prius, celebres illas fama nuptias affectantem,

adjuvaret. Sed quicunque ille fuerit, qui gentilitates persecutus est,

eadem nimirum fuit, qua Megarenses, inscitia, si utique Theseus a Pelope

genus duxit. Sed nimirum Megarenses de industria veritatem non tam

ignorant, quam ambagibus involvunt. Quod enim fateri prorsus nolunt,

Niso regnante urbem captam, successisse ei Megareum generum, Megareo

Alcathoum comminiscuntur. (6) Verum Niso jam mortuo, et eversis

Megarensium rebus, constat ab Elide Alcathoum venisse. Testimonio mihi

fuerit, quod muros ipse de integro erexit, quorum fuerant veterem

ambitum Cretenses demoliti. Sed de Alcathoo ac leone, sive is eum in

Cithærone, sive quo alio in loco occiderit, deque Dianæ Agroteræ et

Apollinis Agræi dedicatione hæc hactenus. Jam vero ex hoc templo

descendentibus in conspectu est Pandionis sacellum. Sepultum quidem

Pandionem eo loco, qui scopulus Æthyiæ Minervæ appellatur, ante diximus.

Sed eidem parentant intra urbem etiam Megarenses. (7) Propinquum est

Pandionis sacello Hippolytæ monumentum, de qua quæ Megarenses dicunt,

non prætermittam. Quum Amazones ob captam Antiopen bello Athenienses

lacessissent, a Theseo superatæ sunt. Quumque earum multæ in prœlio

cecidissent, Hippolyten tradunt, Antiopes sororem, cui feminarum ille

parebat exercitus, Megara cum paucis aufugisse: ibi quum re male gesta

animum despondisset, præsertim quod se Themiscyram in patriam suam

redire posse desperasset, præ animi angore e vita excessisse: sepultam

vero eo, quo diximus, loco, et ejus sane monumentum Amazonici clypei

formam præ se fert. (8) Ab eo non longe abest Terei sepulcrum, ejus qui

Prognen Pandionis filiam uxorem duxit. Regnavit, autem Tereus, ut

Megarenses dicunt, circa Pagas (_Fontes_) quæ Megaridis appellantur: uti

vero ego existimo, atque indicant quæ adhuc exstant vestigia, Daulide

supra Chæroneam. Ejus enim Græciæ, quæ nunc Hellas appellatur, multas

olim partes barbari tenuerunt, quas post allatam Philomelæ vim, et

interemptum a mulieribus Ityn, Tereus in potestatem redigere non potuit.

(9) Atque ille quidem sibi ipse Megaris manum intulit, quo in loco ei

statim tumulum struxerunt, ad quem annuum faciunt sacrum, et in eo

calculis pro farre utuntur: atque eo quidem primum in loco upupam avem

visam memorant. Mulieres quum Athenas confugissent, præ luctu et mœrore

ob ea, quæ et passæ fuerant, et fecerant, contabuerunt. Vulgatam certe

de eis fabulam, earum alteram in lusciniam, in hirundinem alteram

mutatam, ex eo existimo ortam, quod avis utraque miserabiles et

luctuosos cantus edunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 45 / 497 题