_ De memorandis in urbe Megaris — Sithnidibus Nymphis — signis
Imperatorum Romanorum et Dianæ Sospitæ — signis duodecim deorum —
Olympieo et templo Jovis — Megarensium certamine cum Atheniensibus
de Salamine — memorandis in via ad Megarensium arcem Cariam dictam.
_
In oppido aquæductus est ab Theagene exstructus, quem jam ante memoravi
filiam Cyloni Atheniensi nuptum dedisse. Hic itaque Theagenes in
tyrannide aquæductum illum erexit, opus quum magnitudine, tum ornatu et
columnarum numero valde præclarum. Aquam influentem Sithnidum Nympharum
appellant: et eas quidem Nymphas indigenas esse dicunt suas, atque ex
earum una [filia] Jovi Megarum natum: ac Megarum quidem Deucalionis
diluvium in Geraniæ verticem effugisse, quum nondum mons ille id nominis
haberet. Nam quod Megarus gruum prætervolantium vocem secutus illuc
natando evasisset, inde monti inditum nomen tradunt. (2) Non longe ab
aquæductu vetus est quædam ædes: in qua exstant ætate etiam nostra
Imperatorum Romanorum imagines, et signum ex ære, quod Dianæ Sospitæ
appellant. Hanc esse cognominis causam dicunt: quum Persæ, vexato
excursionibus Megarico agro, se Thebas ad Mardonium ducem suum
reciperent, obortis Dianæ numine tenebris, per errorem viarum ad
montanam eos regionis partem deflexisse; ibi ut tentarent, an hostilis
exercitus prope esset, sagittas misisse, ad quarum ictus proxima saxa
tanquam gemitus imaginem redderent; eos vero iterum majori studio
sagittas misisse, ita ut in hostes se jaculari opinantes omnia tela
profunderent. (3) Quum vero illuxisset, Megarenses armatos, contra
inermes et ne jacula quidem habentes impetu facto, magnam ejus agminis
partem trucidasse, atque ex eo Dianæ Sospitæ signum dedicasse. In eodem
templo duodecim deorum signa sunt, Praxitelis, ut ferunt, opus. Dianam
autem Strongylion fecit. (4) Jam vero Jovis lucum ingressus, quem
Olympieum dicunt, templum videas plane insigne, etsi Jovis signum
expolitum non est. Opus enim Peloponnesiacum bellum interpellavit: per
quæ sane tempora Athenienses terrestribus maritimisque copiis quotannis
fere Megarensium publicas et privatas opes vehementer attriverunt et in
extremam miseriam adduxerunt. Ipsius quidem Jovis os auro et ebore
constat: reliquum vero corpus e gypso et fictili est materia. Opus hoc
fecisse dicunt Theocosmum civem suum, adjuvante Phidia. In Jovis capite
Horæ et Parcæ insistunt. Fata enim Jovi parere, et ejus nutu temporum
vicissitudines describi, nemo est qui nesciat. In templi postica parte
ligna quædam sunt duntaxat informata: quæ Theocosmus auro et ebore
fuisset ornaturus ad signum Jovis absolvendum. (5) In ipso vero templo
triremis æneum rostrum positum est. Eam vero se triremem cepisse
Megarenses dicunt in prœlio navali, quod cum Atheniensibus de Salamine
certantes fecerunt. Neque Athenienses infitiantur, defecisse aliquando a
se ad Megarenses Salaminem: Solonis vero elegis excitatos de insula
prius disceptasse, deinde eam se bello recepisse. At Megarenses dicunt
viros quosdam profugos, quos Dorycleos nominant, a se ad colonos, qui
sorte ducta in Salaminem ante missi fuerant, abiisse, ac Salaminem
Atheniensibus prodidisse. (6) A Jovis luco quum in arcem adscenderis,
quam a Care Phoronei filio ætate etiam nostra Cariam nominant, Bacchi
Nyctelii (_Nocturni_) ædem videas, et Veneris Epistrophiæ
(_Verticordiæ_) sacellum. Noctis præterea oraculum, et Jovis Conii
(_Pulverei_) delubrum sine tecto. Æsculapii vero et Hygieæ signa Bryaxis
fecit. Eodem in loco est Cereris quod dicitur Megaron: quod ædificasse
Carem, dum regnaret, memorant.