CAPUT XXXIX.

_ De memorandis in via ex urbe Eleusine Megara versus — puteo Anthino —

Metaniræ templo — sepulcris ad Thebas occisorum — Alope et Cercyone

— Theseo luctandi artis inventore — de Megarici agri et urbis

originibus ac fatis narratio. _

Altera ab Eleusine via Megara ducit: per eam qui ingrediuntur, puteum

offendunt, cui nomen Anthio. Super eo Pamphos versibus mandavit Cererem

post raptum Proserpinæ, anus facie sumta, consedisse: atque inde illam

Celei filias, quod nempe esse anum putassent, ad matrem deduxisse:

Metaniram vero ei filium educandum tradidisse. (2) Non longe a puteo

Metaniræ sacellum est, et eorum, qui ad Thebas ceciderunt, tumuli. Quum

enim Creon, qui Laodamantis Eteoclis filii tutela suscepta Thebis

imperabat, non sineret cæsorum cadavera tolli a propinquis et humari,

Thesei opem Adrastus imploravit. Commissa itaque inter Athenienses et

Thebanos pugna, victor Theseus in Eleusinium agrum deportanda cadavera

atque ibi sepelienda curavit. Thebani tamen neque se, quin humarentur,

prohibuisse, neque ullum sibi cum Atheniensibus certamen fuisse dicunt.

(3) Post Argivorum sepulcra Alopes monumentum est: quam, quum Neptuno

Hippothoontem peperisset, eo ipso in loco a Cercyone patre interfectam

ferunt. Cercyonem ipsum traditum est in omnes hospites immanem fuisse,

præcipue tamen in eos, qui in luctæ certamen descendere recusassent. Et

ætate quidem mea locus ille, qui ab Alopes tumulo non longe abest,

Cercyonis palæstra appellatur. Dicitur autem Cercyon omnes, qui lucta

secum certassent, occidisse, præter Theseum tamen, a quo arte inprimis

luctandi est superatus. Palæstricen enim Theseus primus invenit: et ab

eo profecta palæstritarum disciplina, posterius magistris celebrari

cœpta, quum ante sola corporis magnitudine et robore in lucta

certaretur. Hæc sunt quæ apud Athenienses, uti ego sentio, aut

prædicantur, aut cum admiratione spectantur, quum ea ab initio missa

fecerim, quæ leviora sunt quam ut ullam institutæ historiæ possint

dignitatem afferre.

4. Eleusini finitima est Megarica terra: cujus imperium Pylæ regi a

Pandione relictum Athenienses olim habebant. Ejus rei testimonia mihi

sunt, quod in ipsis Megarensium finibus exstat Pandionis sepulcrum,

quodque, quum Ægeo, qui in ea familia natu maximus erat, Atheniensium

regno Nisus concessisset, Niso Megara obtigerunt et quicquid agri ad

fines usque Corinthiorum pertinet: manet autem apud Megarenses adhuc

navale, quæ Nisæa ab ipso appellatur. Regnante vero Codro, quum

Peloponnesii bellum Atheniensibus intulissent ac nihil omnino insigne ad

gloriam in eo aliud gessissent, dum se domum reciperent, Megara

Atheniensibus ademerunt, Corinthiosque ac ceteros auxiliarios, qui

nomina dedissent, illic habitare siverunt. (5) Quæ res effecit ut

Megarenses, lingua cum moribus mutata, Dores fierent. Urbem vero eo

nomine appellatam putant Care Phoronei filio regnante. Tunc enim primum

Cereris templa apud se erecta, eaque Megara appellata, Megarenses ipsi

commemorant in iis, quos de rebus suis habent, sermonibus. At Bœotii

Megareum dicunt Neptuni filium Onchesti sedem habentem cum Bœotiorum

manu Niso contra Minoem auxilio venisse: quumque in prœlio cecidisset,

eo ipso, in quo ceciderat, loco sepultum urbi, quæ ante Nisa

appellabatur, nomen dedisse. (6) Ad hæc addunt Megarenses, Lelegem,

duodecim post Carem Phoronei filium ætatibus, ex Ægypto venisse: eoque

regnante indigenas Lelegas appellatos. Clesone vero Lelegis filio Pylan

ortum, Pyla Scironem, cum quo nupta Pandionis filia fuerit. Hunc

Scironem et Nisum Pandionis filium postea de regno disceptantes judicem

Æacum habuisse: adjudicasse illum Niso regnum, ejusque posteris; Scironi

vero totius rei bellicæ imperium. Megareum deinde Neptuni filium, cui

Nisus Iphinoen filiam nuptum dederat, socero in regnum successisse. Nam

de Cretico bello et urbe regnante Niso capta omnia Megarenses

dissimulant.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 43 / 497 题