CAPUT XXXVIII.

_ De Rhitis alveis — Crocone — Eumolpo — Celeo ejusque filiabus — Ceryce

— Zarece — memorandis apud Eleusinios — Rario campo — Eleusine heroe

— Platæensi agro et Eleutherensibus — Antiope ejusque liberis. _

Jam alvei, qui Rhiti appellantur, solo cursu fluminibus similes sunt:

nam eorum aqua maris saporem refert. Quæ res alicui fortasse

persuaserit, e Chalcidico eos Euripo manantes e terra in depressius mare

delabi. Rhetos quidem Cereri ac Prosperinæ sacros esse tradunt: neque

eos, qui in illis nascuntur, pisces cuiquam licet præterquam

sacerdotibus capere. Atque hi quidem veteres Eleusinii sunt et Attici

agri fines, uti accepi. (2) Agrum vero, qui trans Rhetos est, primus

tenuisse dicitur Crocon; et locus ille Croconis nunc etiam Regia

appellatur. Cum hoc Crocone Celei filiam Sæsaram nuptam fuisse,

Athenienses memorant, neque tamen hæc omnes, sed ii tantummodo, qui e

Scambonidarum sunt pago. Croconis tamen sepulcrum invenire nunquam

potui. Eumolpi vero tumulum et Eleusinii et Athenienses agnoscunt.

Venisse Eumolpum istum e Thracia, filiumque Neptuni et Chiones fuisse,

traditum est: Chionem vero Boreæ vento ex Orithyia genitam. De illius

quidem parentibus nihil omnino Homerus prodidit: in quadam tantum

carminum suorum parte animi præstantem appellat Eumolpum. (3) Enimvero

commissa inter Eleusinios et Athenienses pugna, hinc Erechtheus rex

Atheniensium, illinc Eumolpi filius Immaradus ceciderunt. Arma inde his

conditionibus posita ut Eleusinii se suaque cetera omnia in Atheniensium

potestatem traderent, initia tamen ipsi tanquam propria retinerent. Sic

Cereri et Proserpinæ Eumolpus et Celei filiæ sacra faciunt. Eas iisdem

nominibus Pamphos et Homerus appellant, Diogeneam, Pammeropen, tertiam

Sæsaram. Ex Eumolpi vero filiis natu minimus Ceryx patri superstes fuit:

quem tamen Ceryces ipsi ex Aglauro Cecropis filia et Mercurio, non

Eumolpo, procreatum dicunt. (4) Est sacellum Hippothoontis, a quo tribus

nomen habet: atque illi proximum Zarecis, quem tradunt musicam apud

Apollinem didicisse: ego vero Atticæ inquilinum fuisse, patria

Lacedæmonium, et ab eo maritimam Laconiæ urbem Zaraca appellatam

existimo. Quod si quis fuit Atticæ indigens heros Zarex, de eo quod

dicam, plane nihil habeo. (5) Cephisus vero amnis ad Eleusinem cursu

multo, quam quovis alio in loco, concitatiore defertur. Prope locus est,

cui Erineo (_caprifico_) nomen: unde Plutonem rapta Proserpina

descendisse, fama vulgavit. Ad hunc Cephissi alveum Theseus latronem

Polypemonem, Procrusten cognomine, occidit. (6) Apud Eleusinios

Triptolemi ædes est, Propylææ Dianæ, et Neptuni Patris: puteus, quem

Callichorum appellant, ubi primum chorum Eleusiniorum feminæ

instituerunt et deam cantu veneratæ sunt. In campo vero, quem Rarium

vocant, frugum primum jacta semina adolevisse ferunt: in cujus rei

memoriam hordeum ex eo ipso solo demessum in sacris ad molas et liba

adhibent. Ostenditur ibidem area, quæ Triptolemi dicitur, et ei dedicata

ara. (7) At quæ intra sacrum parietem servantur, scribere somnio

prohibemur. Iis enim, qui initiati non fuerint, non tantum eorum

adspectu interdictum est, verum etiam ne percontari quidem aut audire

fas quicquam est. Eleusinem vero heroem, unde oppidum nomen habet,

nonnulli Mercurio et Daira Oceani filia genitum putant; alii Ogygum

Eleusinis patrem fuisse fabulati sunt. Nam priscæ traditiones, quum

genealogiis carerent, et alia fingendi locum dederunt et maxime circa

heroum genera.

8. Qua ab Eleusine in Bœotiam iter est, Atheniensibus Platæensis ager

finitimus est. Nam Atticam olim et Bœotiam Eleutherenses dirimebant: sed

posteaquam Eleutherenses in Atheniensium potestatem venerunt, Cithæron

mons finis utriusque regionis haberi cœptus est. Attico vero nomini non

illi quidem bello subacti se adjunxerunt, sed quod eam in primis

reipublicæ formam, qua Athenienses utebantur, expetiverunt, quodque

capitali in Thebanos odio semper laborarunt. In iisdem campis Bacchi

templum est: atque inde est Athenas olim signum ejus deportatum. Nam

quod Eleutheris hac etiam ætate exstat, ad illius est similitudinem

factum. (9) Non procul specus abest, modica quidem magnitudine: fons

proximus frigidæ aquæ. In eo specu Antiopen narrant, quos pepererat

geminos, exposuisse, pastoremque sublatos pueros fasciis exemtos illis

aquis primum lavisse. Eleutherarum quum muri, tum ædium etiam vestigia

remanent. Ea res planum facit, oppidum ipsum non multum supra campos

Cithæronem versus fuisse.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 42 / 497 题