CAPUT XXXVII.

_ De aliis monumentis clarorum virorum ad Viam sacram — Acestio —

Phytalo — de memorandis trans Cephisum — templo Cyamitæ — Harpalo —

Apollinis templo — Cephalo ejusque posteris. _

Secundum Cephisodori Heliodori Haliensis (?) sepulcrum est: cujus pictam

imaginem et in magno Minervæ templo videas. Sepultus ibidem est

Themistocles Poliarchi filius, Themistoclis ejus pronepos, qui navale

prœlium cum Xerxe commisit. Hujus quidem posteros, præter Acestium,

reliquos commemorare omittam. Hæc Acestium Xenoclis, Sophoclis filii,

Leontis nepotis, filia fuit, ac vivens suos omnes a Leonte proavo

daduchos vidit: etiam eodem sacerdotio honestatos, Sophoclem fratrem,

Themistoclem deinde maritum, et eo mortuo Theophrastum filium. Atque

illa quidem ejusmodi fortuna usa est. (2) Longius progressis Lacii

herois lucus in conspectu est, et Laciadarum ab eo nominatus pagus.

Nicoclis etiam Tarentini monumentum est, cujus supra omnes citharœdos

celebre nomen fuit. Est eodem in loco ara Zephyro erecta, Cereri et

Proserpinæ templa: quibus cum Minerva et Neptuno communes honores

habentur. In hac ipsa regione a Phytalo aiunt Cererem hospitio acceptam,

eique fici stirpe donata gratiam relatam. Id versus testantur in Phytali

sepulcro incisi:

Hic Cererem tectis Phytalus susceperat heros,

cui primum sacri largita est semina pomi,

quam mortale genus ficum vocat. Illius ergo

muneris æterno hic Phytali gens floret honore.

(3) Priusquam Cephisum amnem transeas, Theodori monumentum est, cui in

tragœdia agenda primas ætas sua detulit. Juxta fluvium simulacra sunt

alterum Mnesimaches, alterum filii, Cephiso crinem suum detondentis.

Fuisse vero patrium Græcis omnibus, crinem fluminibus tondere, ex iis

Homeri versibus conjicias, in quibus est, Peleum Sperchio pro felici

Achillis a Troja reditu crinem suum vovisse.

4. Trans Cephisum Milichii Jovis vetus ara est: ad quam Theseus a

Phytali posteris de cæde purgatus dicitur, quum et alios latrones, et

Sinin a Pittheo sibi propinquum occidisset. Sepulcra ibidem sunt:

Theodectis Phaselitæ, et Mnesithei, quem medendi arte claruisse

accepimus, ac signa multa dedicasse, atque ex iis Iaccho unum. In ipsa

via ædes non magna visitur: Cyamitæ (_Fabarii_) templum appellant.

Compertum autem non habeo, fabarumne hic sationem primus docuerit, an

vero heroum alicui sit id nominis tributum neque enim fabarum inventum

Cereri adscribere possunt. Qui vel initiis illis, quæ Eleusine fiunt,

interfuerint, vel ea, quæ Orphica appellantur, legerint, facile id, quod

dico, intelligent. (5) Monumenta et magnitudine et operis magnificentia

præstantia sunt, alterum Rhodii cujusdam viri qui se Athenas contulit:

alterum Harpalus Macedo excitavit, is qui Alexandrum fugiens ex Asia in

Europam classe trajecit; quumque Athenas venisset, ab Atheniensibus

captus, corruptis quum aliis, tum ipsius Alexandri amicis, periculum

effugit. Sed is ante Pythonicen uxorem duxerat, cujus neque genus neque

patriam novi: tantum scio, Athenis eam et Corinthi corpus vulgasse. Eam

vero tam perdite amavit Harpalus, ut mortuæ monumentum posuerit, omnium,

quæ in Græcia sunt, veterum operum, quod spectetur, dignissimum. (6)

Templum etiam ibi spectes, in quo Cereris, Proserpinæ, Minervæ et

Apollinis signa sunt. Ab initio fuit ædes uni Apollini dicata. Cephalum

enim aiunt Deionis filium cum Amphitryone primum ad Teleboas, in eam

insulam, quæ nunc de ipsius nomine Cephallenia dicitur, profectum: nam

Thebas ante, Athenis ob Procridis uxoris cædem exul, migrarat. Ejus

Cephali posteros, decem jam exactis ætatibus, Chalcinum et Dætum, quum

Delphos navigassent, ac deum de reditu in antiquam patriam

consuluissent, (7) responsum accepisse, ut in Atticam reversi, quo in

loco humi currentem triremem vidissent, ibi Apollini rem divinam

facerent. Quum itaque ad montem, quem Pœcilum appellant,

appropinquassent, draconem offendisse celeri se lapsu in latebras

demittentem: ibi eos rem divinam Apollini fecisse, ac mox ab

Atheniensibus in civitatem receptos. Post hoc templum Veneris ædes est:

cujus in fronte paries exstructus est e rudi lapide, opere tamen

insigni.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 41 / 497 题