_ De aliis in Salamine memorandis — insula Psyttalia — monumentis in via
sacra versus Eleusinem — Anthemocrito — Sciro vate — Cephisodoro —
bello Atheniensium contra Philippum Demetrii filium. _
Salamine (ut, unde fueram digressus, redeam) Dianæ templum est, et
tropæum in memoriam ejus victoriæ, cujus Themistocles Neoclis filius
Græcis omnibus auctor fuit. Erectum Cychreo etiam templum. Commisso enim
cum Persis prœlio, draconem inter naves conspectum memorant: de quo
Atheniensibus Cychreum fuisse heroem Apollo respondit. (2) Ante
Salaminem insula est, cui Psyttalia nomen: in eam ex Persarum exercitu
quadringentos descendisse proditum est; deleta vero Xerxis classe, quum
eodem Græci transmisissent, etiam hos ad internecionem cæsos. Signum in
insula nullum quidem exstat arte expolitum: Panos tantum quædam statuæ
sunt ut fors ferebat confectæ.
3. Qua Eleusinem Athenis iter est, per eam viam, quam sacram appellant,
Anthemocriti monumentum conspicitur: quem per summum nefas Megarenses
occidere, quum caduceator edictum missus fuisset, ne porro terram
colerent. Sed in hunc usque diem læsi numinis pœnas dederunt. Solos enim
ex omnibus Græcis ne Adrianus quidem Imperator sublevavit. (4) Post
Anthemocriti cippum Molossi tumulus est: cui imperium Athenienses
decrevere, quum in Eubœam Plutarcho auxilia mittenda censuerunt. Vicus
prope est, cui Scirum nomen. Appellationis hujusmodi causa prodita est.
Dum Eleusinii bellum cum Erechtheo gererent, vate usi sunt Dodonæo, cui
Sciro nomen. Is Sciradis Minervæ vetustum templum in Phalero dedicavit,
quumque in pugna cecidisset, sepultus est non longe a torrenti amne.
Locus itaque et amnis ab heroe nomen habent. (5) Prope Cephisodori
monumentum structum est: qui quum populo præesset, Philippo Demetrii
filio Macedonum regi vehementer restitit: et cum Atheniensibus Mysorum
regem Attalum, et Ægyptiorum Ptolemæum, ex liberis vero gentibus Ætolos
ac insularum incolas Rhodios et Cretenses amicitia et societate
conjunxit. (6) Verum quum e Mysia, Ægypto et Creta plerumque serius
auxilia mitterentur, ac Rhodii, qui alias quam navales copias non
haberent, contra gravem Macedonum armaturam parvo omnino essent præsidio
futuri, tunc Cephisodorus cum aliis Atheniensium in Italiam nave vectus,
a Romanis auxilia impetravit. Ii vero exercitu et imperatore misso
Philippi et Macedonum vires adeo fregerunt, ut non multo post Perseum
Philippi filium non regno tantum ejecerint, sed captivum etiam Romam
pertraxerint. Fuit Philippus Demetrii filius: qui Demetrius primus ex
hac familia, quemadmodum ante exposui, Alexandro Cassandri filio
interfecto, Macedoniæ regnum obtinuit.