_ De insulis Atticæ, Patrocli, Helena, Salamine — memorandis in Salamine
— Ajace ejusque corporis magnitudine — aliis grandium corporum
ossibus — Geryone et Hyllo. _
Insulæ terræ Atticæ non longe ab ipso litore distant. Earum una Patrocli
dicitur: de qua jam exposui. Altera supra Sunium est, ad lævam in
Atticam navigantibus: ad quam post Ilii eversionem Helenam appulisse
ferunt, et idcirco Helenen appellatam. (2) Salamis e regione Eleusinis
sita, ad Megarici etiam agri fines pertinet. Primum autem * _nomen_
insulæ imposuisse hunc (_Cychreum_) a matre Salamine Asopi filia:
Æginetas postea in eam a Telamone deductos: traditam postea
Atheniensibus a Philæo, Eurysacis filio, Ajacis nepote, quum ab ipsis
fuisset civitate donatus. Salaminios vero multis post annis Athenienses
eo nomine damnatos, quod dissimulanter male rem geri concupissent, dum
bellum cum Cassandro gereretur, et in Macedonas propenso animo fuissent,
urbe deleta, e suis sedibus ejecerunt. Ascetaden etiam, qui prætor
insulam obtinuerat, capitis damnarunt, ac jurejurando ejus proditionis
memoriam Salaminiis apud se fore sempiternam sanxerunt. (3) Spectantur
hac etiamnum ætate fori ruinæ, et Ajacis templum cum statua ex ebeno.
Decreti quidem Ajaci et Eurysaci ejus filio ab Atheniensibus honores
adhuc manent: et Eurysacis etiam Athenis ara est. Ostenditur Salamine
non longe a portu saxum, super quo Telamonem consedisse aiunt, quum
navem, qua Aulidem filii ad Græcorum classem vecti sunt, oculis
prosequeretur. (4) Tradunt incolæ, post Ajacis interitum apud se primum
florem enatum, candidum, rubentem modice, lilio quum ceteris partibus
tum foliis minorem, inscriptum vero iisdem, quibus hyacinthum, literis.
Audivi quidem, quæ Æoles, qui Ilium post tenuerunt, de armorum judicio
produnt, post Ulyssis naufragium arma ad Ajacis sepulcrum delata. (5) De
Ajacis vero magnitudine narravit mihi Mysus quidam, sepulcrum ejus, qua
parte ad litus conversum est, maris alluvione multo aditu facilius
effectum. Inde vero, aiebat, de Ajacis magnitudine me conjecturam capere
posse, quod genuum vertebræ, quas molas medici appellant, disci instar
essent ejus, quo athletæ ii, qui sunt quinquertiones appellati, utuntur.
Equidem Gallorum, qui in extremis partibus habitant, finitimi desertis
præ nimio frigore regionibus, quos Cabares nominant, nihil sum
magnitudinem admiratus: neque enim apud eos cadavera videas major iis,
quæ ostendunt Ægyptii. Quæ vero admiratione digna mihi visa sunt, ea
commemorare non gravabor. (6) Apud Magnesios, qui ad Lethæum sunt,
quidam fuit Protophanes, qui de pancratio et lucta eadem die in Olympia
victor est renunciatus. In hujus sepulcrum aliquando latrones prædæ spe
ducti penetrarunt: post illos alii, ut cadaver duntaxat spectarent. Ejus
costæ non discretæ fuerunt: sed pro illis continens os habuit ab humeris
ad eas costas, quas medici nothas nuncupant. Apud Milesios vero ante
ipsam urbem est Lade insula. Ea rursus in parvas scinditur insulas,
quarum alteram Asterii dicunt, quod fuerit in ea sepultus Asterius
Anactis filius: Anactem autem Terræ filium fuisse tradunt: cadaver ejus
nihilo est decem cubitis brevius. (7) Quod vero mihi magnæ fuit
admirationi, in superiori Lydia non magna urbs est Temeni porta. Ibi,
ambeso tempestatibus sepulcro, ossa detecta sunt, quæ nisi humanorum
ossium figuram retinuissent, propter magnitudinem nemo ea hominis
fuisse, ut crederet, adduci facile potuisset. In vulgus repente sermo
manavit, Geryonæ illud cadaver esse Chrysaoris filii: soliumque ejus
fuisse, quod in montis fragmento excisum cernebatur, torrentemque
Oceanum appellari aiebant: addebant etiam, agricolas boum cornua sæpe
inter arandum eruisse, quod scilicet Geryonem eximia specie boves
aluisse fama vulgasset. (8) Quorum opinioni quum ego neutiquam
assentirer, Gadibus habitasse Geryonem demonstrabam, neque ullum ejus
monumentum exstare, arborem tantum ostendi, cujus admodum esset varia
species. Ibi e Lydis antiquitatis periti homines, quæ vere narrentur,
disseruerunt: Hylli cadaver illud esse: fuisse vero Hyllum Terræ filium,
a quo regionis fluvius nomen acceperit: et Herculem propter Omphales
olim consuetudinem filium de fluminis nomine appellasse.