_ De Oropo urbe — Amphiarai templo, cultu et aliis ad eum pertinentibus.
_
Oropium autem agrum, qui medius est inter Atticam et Tanagræos, olim
tenebant Bœoti: ætate nostra in Atheniensium potestate est. Nam quum
omni tempore Athenienses de eo dimicassent, non ante potiti sunt, quam
eum a Philippo, quum Thebas ille expugnasset, acceperunt. Urbs quidem
ipsa, cui Oropus nomen, ad mare sita est, nihil vero historia dignum præ
se fert. Ab ea circiter duodecim stadia Amphiarai templum abest. (2)
Amphiaraum Thebis fugientem cum curru absorptum terræ hiatu ferunt. Sunt
tamen qui id accidisse dicant in via, qua Thebis Chalcidem iter est, qui
locus Harma (_currus_) dicitur. In deorum vero numerum Amphiaraum primi
omnium Oropii retulerunt, quos deinde reliqui Græci secuti sunt. Possum
etiam alios recensere, quibus, quum homines ante fuissent, Græci divinos
honores habuerunt, aliis etiam urbes dedicatæ sunt, ut Elæûs in
Chersoneso Protesilao, in Bœotia Lebadea Trophonio: apud Oropios templum
Amphiarao et eidem e candido lapide signum est. (3) Ara quidem ejus in
partes distributa est: quarum una Herculi, Jovi et Apollini Pæoni:
altera heroibus, eorumque uxoribus: sacrata tertia Vestæ, Mercurio,
Amphiarao et Amphilochi filiis (nam Alcmæon propter Eriphyles cædem in
nullam aut Amphiarai aut Amphilochi honorum partem receptus est): at
quarta aræ pars Veneri, Panaceæ, Iasoi, Hygieæ, Minervæ Pæoniæ: quinta
Nymphis, Pani, Acheloo et Cephiso amnibus sacra est. Amphilocho in ipsa
urbe apud Athenienses ara sua est; in Ciliciæ vero urbe Mallo ejusdem
oraculum, quod omnium est, quæ ætate mea exstant, minime fallax. (4) Est
etiam apud Oropios fons templo propinquus, quem Amphiarai nuncupant, in
quem neque divinam rem faciunt, neque aut ad lustrandum, aut ad manus
lavandas, aqua ea uti fas putant: sed qui morbo oraculi monitu levati
fuerint, signatum aurum argentumve more majorum in fontem abjiciunt.
Hinc enim jam deum Amphiaraum ascendisse tradunt. Iophon autem Gnosius,
vatum oracula heroicis versibus exposuit dixitque Amphiaraum
consulentibus Argivis, quum Thebas profecturi essent, responsum dedisse.
Isti versus habebant quod multitudinem mirifice alliceret. Præter eos
vero, quos Apollinis afflatu futura prædixisse antiquitas testata est,
nemo omnino fatidicus fuit: nam reliqui aut somniorum interpretes fuere,
aut avium volatus et exta inspiciendi peritiam profitebantur. (5)
Amphiaraum igitur conjectandis somniis in primis sollertem fuisse
suspicor. Constat enim, illum, somniorum divinatione tradita, tum demum
in deorum numerum relatum. Consulendi quidem causa qui accedunt,
lustrantur omnes. Pro piaculo res divina est: quam quum Amphiarao ipsi
faciunt, tum ceteris, quibus * nomina. His ante peractis arietem
immolant; cujus substrata pelle, dormientes nocturna visa exspectant.