_ De pago Braurone et Dianæ Tauricæ signo — pago Rhamnunte et Nemesi
Rhamnusia — Æthiopum variis gentibus et Atlante monte — Nemesis
signo non alato et reliquis in ejus basi signis. _
A Marathone non multum abest Brauron: quo Iphigeniam Agamemnonis filiam
cum Taurica Diana primum appulisse, eaque ibi relicta, Athenas, et
deinde Argos venisse perhibent. Eo quidem in loco vetus est Dianæ
signum. Qui vero e barbaris populis Tauricæ Dianæ signum habeant,
sententiam ea de re meam in alia historiæ parte exponam. (2) A Marathone
stadia ferme sexaginta Oropum versus per litus progressis Rhamnus
occurrit: hominibus ibi domicilia sunt ad mare; paululum vero a mari
adscendentibus occurrit fanum Nemesis. Hæc se deorum una maxime
insolentioribus hominibus implacabilem præbet: et ejusdem iram etiam
barbaros, qui ad Marathonem escensionem fecerant, afflictos putant. Quum
enim Athenas facile se capturos opinarentur, Parium marmor, ac si hostem
jam vicissent, tropæi erigendi causa secum ferebant. (3) Ex eo Phidias
Nemesis signum fecit: in cujus capite corona cervos habet, et Victoriæ
sigilla: ipsa læva fraxini ramum, dextera phialam tenet. In phiala
Æthiopes cælati sunt: de quibus Æthiopibus neque, quid ipse conjiciam,
habeo, neque eorum tamen, qui se rem intelligere profitentur, opinioni
assentior: eos in phiala factos ad Oceanum amnem significandum: ad ipsum
enim Æthiopas accolere, et eundem Nemesis patrem esse. (4) Nam ad
Oceanum, non sane flumen, sed extremum mare, quo navibus scilicet
pervadi possit, accolunt Hispani et Galli: et in eo Britannia insula
est. At Æthiopum supra Syenen ad mare Rubrum extremi habitant
Ichthyophagi (_populi piscibus vescentes_): a quibus sinus is, quem
circumquaque tenent, Ichthyophagus appellatur. Hominum vero justissimi
Meroen et campos, qui Æthiopici vocantur, incolunt. Mensam hi Solis
ostentant: sed neque mare, neque flumen omnino aliud quam Nilum habent.
(5) Sunt et alii Mauris finitimi Æthiopes, ad Nasamonas usque
pertinentes. Nasamones enim, quos Atlantas Herodotus nominat, illi
autem, qui orbis terræ spatia nosse profitentur, Lixitas appellant,
Libyum extremi Atlantem accolunt: serunt autem omnino nihil, sed
agrestium tantum vitium fructu aluntur. Verum neque hi Æthiopes, neque
Nasamones, ullos habent amnes: quæ enim Atlanti vicina est aqua, etsi in
alveos tres discedit, nullus tamen ex hisce in modum justi fluminis
crescit, sed quicquid aquæ exstitit, statim arena absorbet. Ita Æthiopes
fluvii nullius aut Oceani accolæ sunt. (6) Et aqua quidem, quæ ex
Atlante descendit, turbulenta est, circaque ejus fontes crocodili
gignuntur nihilo bicubitalibus minores: qui ubi propius homines accedere
senserint, in fontem se demergunt. Quæ res effecit ut non pauci
suspicarentur, ab hac ipsa aqua e mediis arenis emergente Nilum Ægyptiis
oriri. Atlas autem mons adeo celsus est, ut vertice cœlum tangere
dicatur: inaccessus ille quidem, viam undique aquis et arborum
crebritate intercludente. Ab eo itaque duntaxat parte, quæ Nasamonas
spectat, cognoscitur: ad martimam enim ejus oram neminem adhuc navibus
accessisse comperimus. (7) Sed ut, unde digressa est, redeat oratio,
Nemesis neque hoc, neque aliud vetus signum alas habet. Apud Smyrnæos
vero, quæ maxima cum religione coluntur signa, alas habere postea
animadverti. Cujus rei eam esse causam suspicor, quod ejus numen ad
amatores maxime pertineat: idcirco ei, ut Cupidini, alas addunt. Nunc
jam, ea quæ in signi basi sunt, exponam, si unum prius, quo res tota
clarior fiat, explicavero. Helenæ matrem fuisse Nemesin, Græci dicunt,
Ledam vero nutricem; patrem autem Helenæ similiter omnes Jovem, non
Tyndarum perhibent. (8) Quæ quum Phidias nosset, Ledam ea specie fecit,
ut Helenam ad Nemesin adducere videatur. Addidit Tyndarum et filios,
hominem præterea cum equo assistentem, quem Equitem appellant. Adsunt
Agamemnon, Menelaus et Pyrrhus Achillis filius, qui primus Hermionen
Helenæ filiam in matrimonium duxit. Orestes vero ob impium in matrem
facinus præteritus est: quem tamen Hermione nunquam deseruit, quum
filium etiam ei peperisset. In basi deinceps est, quem Epochum dicunt,
et alter item adolescens: de quibus aliud accepi nihil, nisi eos Œnoes
fratres fuisse, a qua est pago illi nomen.