CAPUT XXXII.

_ De montibus Atticæ ac signis arisque deorum in iis — Marathone pago et

memorandis in eo — fonte ibi Macaria. _

Montes in Attica sunt, Pentelicus, ubi lapicidinæ: Parnes, qui aprorum

et ursorum venatoribus copiam præbet: Hymettus pastiones habet apibus

omnium aptissimas, quæque solis cedunt Alazonum pascuis. Apud Alazones

certe adeo mansuetæ sunt apes, ut cum aliis una pabulatum exeant, ac

libere vagentur, quippe quæ alvearibus nullis contineantur: passim vero

opus faciunt, illudque ita concretum, ut mel a cera nequeas sejungere.

Hæc quidem ita se habent. (2) Deorum quoque signa in Atticæ montibus

sunt. In Pentelico Minervæ: in Hymetto Hymetti Jovis statua est, Ombrii

(_Pluvii_) etiam Jovis, et Apollinis Proopsii (_Præsagi_) aræ: in

Parnethe Parnethius Juppiter ex ære, et Semalei Jovis ara. Est item ara

ibidem alia, ad quam Jovi, quem modo Pluvium modo Apemium (_Innoxium_)

appellant, rem divinam faciunt. Anchesmus etiam mons est non sane

magnus, et Jovis Anchesmii signum.

3. Sed antequam ad insulas stilum convertam, quæ ad Atticæ pagos

pertinent, rursus persequar. Marathon pagus pari spatio ab Athenis abest

et Carysto Eubœæ oppido. Ad hanc Atticæ partem Persæ primum appulerunt:

ac prœlio fusi, non paucas in ipsa fuga naves amiserunt. In prato

tumulus est Atheniensium, qui in pugna ceciderunt: et ex eo pilæ

eminent, in quibus cæsorum nomina et tribus inscriptæ sunt. Alter

erectus est Platæensibus Bœotis et servis: tunc enim primum servi

stipendia fecerunt. (4) Seorsum vero monumentum est Miltiadis Cimonis

filii: cujus virtuti quum non satis secunda fortuna, dum Paron

obsideret, respondisset, non ita multo post, quam ab Atheniensibus

damnatus est, e vita decessit. In his campis audiuntur singulis noctibus

equorum hinnitus, et pugnantium etiam virorum species cernuntur. Atque

hæc quidem qui de industria distincte auditum spectatumve venerunt, male

multati omnes abierunt; is vero, qui fortuito id animadverterint, ex ira

numinum nihil omnino triste accidit. Honorem Marathonii et illis habent,

qui in pugna occubuerunt, heroasque eos appellant, et Marathoni, a quo

est pago nomen, et Herculi, cujus sacra se primos Græcorum instituisse

dictitant. (5) Accidit autem ut in ea pugna (ut illi memorant) vir

quidam specie atque habitu agresti opem tulerit: qui quum ex barbaris

quamplurimos aratro interemisset, repente evanuit: neque vero

quærentibus, quisnam ille fuisset, Atheniensibus aliud respondit

oraculum, quam ut Echetlæum (_Stivarium_) heroem colerent. E candido

vero lapide eo in loco tropæum erexerunt. Ac Persæ quidem ut humarentur,

se curasse dicunt Athenienses: quod semper pium esse existimarint

mortuos terræ mandare. Verum ego neque aggerem ullum, nec aliud

sepulturæ vestigium offendi. Eos itaque suspicari possum in foveam

quampiam, ut fors tulit, abjectos. (6) In Marathone Macaria fons est, de

quo hæc memoriæ prodita sunt: Herculem, quum e Tirynthe Eurystheum

fugeret, ad Ceycem Trachiniorum regem, amicum sibi hominem, venisse:

quumque ex hominum consortio excessisset Hercules, Eurystheum ejus sibi

liberos tradi postulasse: Trachinium vero Athenas eos misisse,

memorantem et suam imbecillitatem, et quod Theseus non impar esset

ulciscendis. Quum igitur liberi illi supplicum habitu venissent,

Peloponnesiis in causa erant ut Atheniensibus tunc primum bellum

inferrent, quod Theseus petenti Eurystheo pueros dedere recusasset.

Dicunt autem Athenienses oraculum monuisse, victoriam in spe fore, si se

unus ex Herculis liberis ultro devovisset. Ibi Macariam, Herculis ex

Deianira filiam, quum sibi mortem conscivisset, et victoriæ compotes

Athenienses fecisse, et fonti nomen dedisse. (7) Est etiam in Marathone

lacus, magna ex parte cœnosus: in quem per viarum errorem fugientes

Persas irruisse, et quamplurimos in ipsa fugæ trepidatione cæsos dicunt.

Supra eum lacum lapidea præsepia Artaphernis equorum sunt, et in saxo

tabernaculi vestigia. E lacu amnis effluit: ad cujus caput aquæ pecori

aptissimæ sunt; non longe vero a mari salsæ et marinis piscibus

refertissimæ. Modico a campis intervallo mons est Panis: in quo hæc

sunt, quæ spectentur, dignissima: specus, cujus est ingressus

perangustus: ubi vero penetraris, et cellas videas et lavacra, caprarum

etiam stabulum, quod Panos appellant: sunt saxa, caprarum propemodum

forma.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 36 / 497 题