_ De memorandis in parvis Atticæ pagis — Hyperboreorum primitiis —
Diana, unde Colænis et Amarysia dicta. _
Parvi Atticæ demi sive pagi, uti fors tulit, incolis frequentati,
singuli, hæc nobis, quæ literis mandemus, præbent. Apud Alimusios
Cereris Legiferæ et Proserpinæ fanum est. In Zostere prope mare Minervæ,
Apollinis, Dianæ et Latonæ templa sunt: ac Latonam quidem hic peperisse
negant: sed quum non longe pariundi tempus abesset, zonam ibi solvisse
dicunt: inde loco nomen inditum. Prospaltii et ipsi Cereris et
Proserpinæ ædem habent: Anagyrasii Matris Deûm delubrum. Apud
Cephalenses Castores præcipua quadam coluntur religione: magni enim dii
ab iis appellantur. (2) In Prasiensibus Apollinis est templum, quo
Hyperboreorum primitias mitti tradunt. Eas enim Hyperborei Arimaspis
committere feruntur, Arimaspi Issedonibus: ab iis acceptas Scythæ
Sinopen, inde ad Prasienses Græci deportare: eas denique Delon
Athenienses mittere. Absconditæ illæ quidem in triticea stipula esse
dicuntur, neque a quoquam cognosci. Apud eosdem Prasienses Erysichthonis
monumentum est, qui quum e Delo, quo cum sacris iverat, domum
reveheretur, in ipso navigationis cursu e vita decessit. (3) Cranaum
vero Atheniensium regem ab Amphictyone genero regno pulsum, ante
diximus. Confugientem illum quidem cum suis partibus ad Lamptrenses diem
suum obiisse, et eodem in loco sepultum tradunt. Cranai certe monumentum
in Lamptrensibus etiamnum exstat. Ionis quoque Xuthi filii (in Attica
enim is habitavit, et in bello adversus Eleusinios Atheniensium dux
fuit) in eo Atticæ pago cui Potami nomen, tumulus est. Et hæc quidem
vulgata. (4) Phlyenses vero Apollinis Dionysodoti et Dianæ Selasphori
(_Luciferæ_) aras ostendunt, Bacchi Anthii (_Floridi_), Ismenidum
Nympharum, et Telluris, quam magnam deam appellant. In altero vero
templo, Cereris Anesidoræ (_dona summittentis_), Jovis Ctesii
(_Penatis_), Minervæ Tithrones, et Proserpinæ Primigeniæ, et dearum quas
nuncupant Semnas (_Severas, Eumenidum_). Myrrhinunte Colænidis est
signum antiquum. Athmonenses Amarysiam Dianam colunt: (5) de qua
percunctatus, neminem ex interpretibus monumentorum nancisci potui, qui
liquidam ejus nominis causam explicaret. Quantum vero ipse conjectura
assequor, Amarynthus EubϾ oppidum est; ibi Amarysia Diana colitur: et
ipsi etiam Athenienses Amarysiæ Dianæ festum diem agitant nihilo quam
Eubœenses minore celebritate. Inde igitur ad Athmonenses nomen manasse
crediderim. Colænidem vero, quæ Myrrhinunte est, a Colæno dictam
existimo. Diximus autem et alibi, in Atticæ pagis multos esse, qui
Athenis ante Cecropem regnatum affirment. Colænus itaque, ut Myrrhinusii
dicunt, nomen est viri qui ante Cecropem in Attica rex fuit. (6) Est et
Acharnæ Atticæ pagus. Hi Agyieum (_Viarium_) Apollinem, et Herculem
venerantur, et iidem Minervæ Hygieæ (_Sospitæ_) aram habent. Equestrem
quoque Minervam, et Melpomenum (_Canentem_) cognomine Bacchum vocant,
eundemque deum Cissum (_Cissea? Hedereum_) eo enim primum in loco hederæ
plantam visam tradunt.