CAPUT XXX.

_ De dæmonis ᾿Aντέρως dicti ara in urbe — cursu cum facibus ad aram

Promethei — aliis aris in Academia — Platonis monumento — Cycno —

turri Timonis — aliis memorandis in hac urbis regione. _

In primo Academiæ aditu Amoris est ara cum inscriptione: Charmum

Atheniensium primum Amori dedicasse. Eam vero aram, quæ intra urbem est,

quam appellant Anterotis, inquilinorum donum fuisse dicunt, ac

dedicationis hujusmodi causam exstitisse: Meles Atheniensis amatorem

suum Timagoram inquilinum hominem fastidiens, ut de summo saxo se

præcipitem abjiceret, jussit. Timagoras, qui semper omnia, quæ puer

imperaret, facienda putasset, animam etiam ipsam facile profudit: unde

enim jussus erat, se præcipitem dedit. Meletem vero re cognita adeo

pœnituit, ut ex eodem se ipsum etiam de saxo dejiceret atque ita

periret. Ex eo ab inquilinis, ut Anteros genius, Timagoræ Amoris vindex,

coleretur, institutum. (2) In Academia Promethei ara est; a qua homines

in urbem accensas lampades præferentes currunt. In eo autem certamen

est, ut in cursu accensæ conserventur. Cujus enim fax exstincta fuerit,

is victoria successori cedit: eademque ratione ille tertio. Quod si

nulli ardentem perferre licitum fuerit, palma in medio relinquitur. Est

etiam Musarum ara, Mercurii alia; interius Minervæ; etiam Herculis aram

fecerunt. Olea inter hæc spectatur, quæ secunda fertur prodiisse. (3)

Non longe ab Academia Platonis est monumentum, cui futuram in

philosophiæ studio præstantiam divinitus significatam tradunt, hoc modo:

Socratem enim ea nocte, quam dies ille est consecutus, quo se Plato in

ejus disciplinam tradidit, vidisse per quietem, cygnum sibi in sinum

advolasse. Cygnum autem canoram maxime avem esse, vulgo creditur. Cygnum

enim Ligurum, qui in Gallia Transpadana sunt, regem musicæ laude clarum

fuisse memorant, eumque, quum decessisset, ab Apolline in sui nominis

avem mutatum. Ego vero, apud Ligures regnasse in musicis sollertem

hominem, ut credam, facile adduci possum: sed hominem in avem mutatum,

minime fide dignum videri potest. (4) In hac agri parte Timonis eminet

turris, illius nempe, qui solus dixit, felicitatis compotem esse non

posse qui hominum aliorum consuetudinem non defugiat. Ostenditur etiam

locus, quem Colonum Equestrem appellant: in quam Atticæ partem Œdipum

primum venisse ferunt, qui de eo diversa ab Homeri carminibus memoriæ

prodiderunt: sed produnt ita. Ibi et Equestris Neptuni et Equestris

Minervæ aras, ac Pirithoi, Thesei Œdipi, Adrasti, videas sacella. Lucum

autem Neptuni ac templum Antigonus, quum incursionem faceret, incendit,

alias quoque Atticam exercitu depopulatus.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 34 / 497 题