_ De nave ad Panathenæorum pompam ducendam constructa — Deliæ navis
magnitudine — templis et sepulcris extra urbem in pagis et viis —
Academia et Dianæ templo prope illam — sepulchris fortium et
illustrium virorum in via ad Academiam. _
Non longe ab Areopago navis ostenditur ad Panathenæorum pompam
fabricata, qua fortasse major alia facile inveniatur: ea vero, quæ Deli
est, omnes, quas ego norim, magnitudine superat; e foris enim ejus
novenis eminent remigibus transtra.
2. Athenienses etiam extra urbem in demis sive pagis et in viis passim
deorum templa, heroumque et hominum habent sepulcra. Proxime ad urbem
Academia est, privati olim hominis ager, nunc gymnasium: in illam
descendentibus septum quoddam est Dianæ, et simulacra Optimæ ac
Pulcherrimæ: esse vero ea Dianæ cognomina, et ipse conjicio, et Sapphus
carmina testantur; sed traditur de iisdem alia quoque fabula, quam
sciens præteribo. Est etiam ædes non magna, in quam Bacchi Eleutherensis
simulacrum quotannis statis diebus portant. Et tot quidem ipsis ea parte
sunt ædes sacræ. (3) Jam vero inter sepulcra primum obtinet locum
Thrasybuli Lyci filii, viri Atheniensium omnium, qui ante ipsum fuere
quique post ejus ætatem laudabiles, omni laudum genere præstantissimi:
de quo, quum nihil nunc necesse sit omnia commemorare, unum tamen, ex
quo sit ejus virtus testata, non prætermittam. Is triginta tyrannorum
dominatum initio cum sexaginta non amplius sociis, Thebis profectus,
evertit, et Atheniensibus diuturnis seditionibus pæne afflictis,
compositionis et concordiæ auctor fuit. Hujus primum sepulcrum: alia
deinceps sunt Periclis, Chabriæ, et Phormionis. (4) Est etiam suum
omnibus Atheniensibus, qui aut navalibus aut terrestribus prœliis mortem
oppetiere, monumentum, iis exceptis, qui ad Marathonem ceciderunt. Illis
enim eodem, quo occubuerunt, loco sepulcra ad virtutis memoriam erecta.
Ceteri in via sunt, quæ ad Academiam ducit, sepulti ac pilæ tumulis
impositæ cum elogiis nomen cujusque et pagum testantibus. Primi eo loco
sepulti sunt quos, quum Thraciam jam omnem ad Drabescum usque
occupassent, Edoni de improviso adorti interemerunt: quos etiam
fulminibus ictos periisse dicunt. (5) Duces et alii fuerunt, et Leagrus,
cui copiæ omnes fuerant commissæ: et Decelensis Sophanes, qui Eurybaten
Argivum de quinque in Nemea certaminibus victorem Æginetis opem ferentem
occidit. Et hunc quidem extra Græciam tertium exercitum Athenienses
misisse constat. Nam Priamo et Trojanis Græci omnes communi consensu
bellum intulerunt: Athenienses vero privatim cum Iolao in Sardiniam
primum, deinde in Ioniam quæ nunc dicitur, tertio in Thraciam arma
promovere. (6) A fronte monumenti columna est, in qua pugnantes equites
duo cernuntur, quorum uni Melanopo, alteri Macartato nomen: qui adversus
Lacedæmonios et Bœotios dimicantes, in ipsis Eleoniorum et Tanagræorum
finibus cecidere. Exstant et Thessalorum equitum tumuli, qui pro vetere
amicitia Atheniensibus auxilio venerunt, quum in Atticam Peloponnesii,
duce Archidamo, invasissent: ac secundum eos Cretensium sagittariorum:
Atheniensium rursus, Clisthenis primum, qui eam tribuum rationem
instituit, quæ etiamnum observatur. Equitum deinde eorum, qui
occubuerunt in eo prœlio, in quo Thessali cum Atheniensibus periculum
adiere. (7) Eodem etiam in loco Cleonæi jacent, qui cum Argivis in
Atticam venerant: qua autem de causa venerint, tunc exponam, quum ad
Argivorum res descenderit historia. Sunt et eorum Atheniensium ibi
tumuli, qui ante Persicum bellum cum Æginetis pugnarunt. Æquitatis autem
plenissimum illud populi decretum fuit, quo Athenienses publicæ
sepulturæ honorem cum servis communicarunt: eorumque nomina columnis
incisa sunt, quo fideliter et strenue dominis eos in prœlio operam suam
navasse apparet. Sunt et aĺiorum virorum monumenta, qui diversis in
locis pugnantes ceciderunt: probatissimorum quidem ex iis, qui ad
Olynthum pugnarunt, et Melesandri, qui navibus adverso Mæandro in
superiorem Cariam contendit. (8) Ibidem conditi sunt qui Cassandri bello
occubuerunt, et qui ex Argivis tum belli fuerunt socii. Hujus vero
societatis cum Argivis hanc fuisse causam tradunt. Sparta terræ motu
concussa, Helotes in Ithomen secesserunt. Fecit ea defectio, ut
Lacedæmonii et ab aliis et ab Atheniensibus auxilia poscerent. Missi
sunt itaque lectissimi viri cum Cimone Miltiadis filio: sed eos
Lacedæmonii, quod suspectos haberent, remiserunt. (9) Ubi igitur illi
domum rediere, Athenienses ea contumelia graviter commoti, cum Argivis,
Lacedæmoniorum hostibus perpetuis, fœdus fecerunt. Postea quum ad
Tanagram cum Bœotiis et Lacedæmoniis essent Athenienses prœlium
commissuri, auxilia illis quidem Argivi miserunt: neque multum abfuit
quin ex acie superiores discederent: verum nox, quo minus, utri
vicissent, cerni posset, obstitit. Postero deinde die Thessalorum
proditione a Lacedæmoniis Athenienses victi sunt. (10) Sed hi quoque
mihi recensendi sunt: Apollodorus mercenariorum dux, qui quum
Atheniensis esset, ab Arsita ejus Phrygiæ, quæ ad Hellespontum est,
satrapa missus, Perinthiorum civitatem, ejus fines Philippo cum exercitu
ingresso, servavit. Hic igitur illic sepultus est: item Eubulus
Spinthari filius: alii etiam viri, quorum virtuti fortuna fuit iniquior.
Eorum enim alii, quum in Lacharem tyrannum conjurassent, alii vero, quum
de ejiciendo ex Piræeo Macedonum præsidio consilia iniissent, priusquam
negotium conficerent, consciorum indicio oppressi sunt. (11) Siti etiam
ibi sunt qui ad Corinthum ceciderunt: ubi maxime declaravit deus,
quemadmodum in Leuctrica pugna iterum, eos, qui a Græcis viri fortes
appellantur, sine fortuna nihil esse: nam Lacedæmonii, qui Corinthios
ante, Athenienses, Argivos, et Bœotios armis domuerant, ad Leuctra tam
ingenti clade a solis Bœotiis afflicti sunt. Post eorum tumulos, qui ad
Corinthum periere, columnam unam multis erectam esse, inscripti elegi
testantur: hos enim in Eubœa, et in Chio, illos in extremis continentis
Asiæ finibus, alios in Sicilia cecidisse indicant. (12) Duces etiam
adscripti sunt præter Niciam; et Platæenses milites una cum oppidanis.
Niciam quidem præteritum non aliam ob causam, quam quæ a Philisto
proditur, crediderim. Scribit enim ille, Demosthenem in deditione
facienda se unum excepisse; ac quum in hostium potestatem veniret, sibi
ipsi manus consciscere conatum: Niciam vero ultro deditionem fecisse;
eamque ob rem nomen ejus in columna inscriptum non est, quod, se quum
hostibus ultro dedisset, quod imperatore ac forti viro dignum esset, non
fecerat. (13) Sunt in alia columna inscripti qui in Thracia et ad Megara
pugnarunt; quique cum Alcibiade fuerunt, quum ejus auctoritatem secuti
Arcades, qui Mantineam tenent, et Elei a Lacedæmoniis defecissent; et
qui ante Demosthenis in Siciliam adventum Syracusanos vicerunt. Sepulcra
etiam eorum visuntur, qui ad Hellespontum navali prœlio conflixerunt, et
qui steterunt contra Macedonas in Chæronea, quique sub Cleone ad
Amphipolim meruerunt. Ad hos, qui ad Delium in Tanagræorum finibus
ceciderunt, et quos in Thessaliam Leosthenes duxit, et qui cum Cimone in
Cyprum navigarunt: illi etiam, qui Olympiodorum secuti, tredecim non
amplius viri, præsidium ejecerunt. (14) Ferunt Athenienses, Romanis
aliquando se finitimum quoddam bellum gerentibus auxilia non sane magna
misisse: triremes etiam quinque Atticas posterius navali prœlio contra
Carthaginienses interfuisse. Sua igitur iis etiam militibus sunt
monumenta. Tolmidæ vero, et militum ejus res gestas, quoque modo
interierint, superius exposuimus: eorum etiam, si quis forte id nosse
aveat, in eadem via sepulcra sunt. Siti præterea illic sunt, quorum
magnum exstiti Cimone duce facinus, eodem die hostes ad Eurymedontem
terrestri prœlio navalique superantium. (15) Conon exinde, et Timotheus
ibidem sepulti: qui post Miltiadem et Cimonem primi, pater et filius,
res magnas et præclaras gesserunt. Conditi ibi etiam sunt Zeno Mnaseæ
filius, Chrysippus Solensis, Nicias Nicomedis filius, in pingendis
animalibus ætatis suæ longe præstantissimus: Harmodius et Aristogiton,
qui Pisistrati filium Hipparchum occiderunt. Oratores vero Ephialtes,
qui Areopagi instituta, ut qui maxime, pervertit; et Lycurgus
Lycophronis filius, (16) qui in cogenda in publicum ærarium pecunia
Periclem Xanthippi filium superavit talentis sexies mille et quingentis
(?): idemque ad Minervæ pompas ornamenta multa, et aureas Victorias
comparavit, ac virginibus centum mundum, ad belli autem usus scuta et
jacula, et quadringentas ad navales pugnas triremes. Inter opera vero,
quæ exædificavit, theatrum est, quod quum alii inchoatum reliquissent,
ipse absolvit: ac dum reipublicæ præesset, navale in Piræeo, et ad
Lyceum quod dicitur gymnasium erexit. Atque opera quidem ex auro et
argento confecta Lachares tyrannus sustulit: ædificia ad nostram ætatem
permanent.