CAPUT XXVIII.

_ De Cylone — Minervæ signo ex bellica præda — muris Acropolis — Panis

cultu — Areopago et memorandis in eo — aliis dicasteriis

Atheniensium eorumque originibus. _

At Cylonem cur dignum putarint cui æneam statuam ponerent, comperti

nihil habeo, quum de tyrannide eum consilia inisse constet. Habitum

tamen hunc illi honorem conjicio, quod et formæ dignitate præstiterit,

et gloria fuerit minime vulgari: nam in Olympia victor de iterato stadio

renunciatus est, et Theagenis Megarensium tyranni filiam in matrimonio

habuit. (2) Præter ea vero, quæ adhuc recensui, duo sunt ex bellicæ

prædæ decimis insignia apud Athenienses opera: de Persarum, qui in

Marathoniorum fines invaserant, manubiis Minervæ ex ære signum, quod

Phidias fecit: in cujus clypeo Lapitharum et Centaurorum pugnam Mys

cælavit, quum eam Myi, et quæ in clypeo spectantur reliqua, Parrhasius

Euenoris filius pinxisset. Hastæ cuspis et in summa galea crista hujus

Minervæ a Sunio usque adnavigantibus conspicua est. De Bœotiorum vero et

Chalcidensium, qui in Eubœa sunt, decimis æneus currus positus est. Duo

præterea dona dedicarunt, Periclem Xanthippi filium, et, quæ omnium

Phidiæ operum spectatu dignissimum, Minervam: quam, quod a Lemniis

dedicata est, Lemniam appellant. (3) Arcem ipsam, præter eam partem,

quam Cimon Miltiadis filius exstruxit, muris cinxisse Pelasgos homines

tradunt, qui sub arce quondam habitarunt: Agrolam enim et Hyperbium **

de quibus quum sciscitarer, aliud nihil comperi quam e Sicilia eos in

Acarnaniam (_?_) migrasse.

4. Quum jam descenderis, non tamen ad inferiores urbis partes, sed paulo

infra propylæa, fontem videas, et illi propinquum Apollinis et Panos

fanum in specu, in quo cum Creusa Erechtei filia Apollinem concubuisse

fama vulgavit. De Pane vero hæc memoriæ prodita sunt: nuncium ad

Lacedæmonios de Persarum in Atticam irruptione Phidippidem missum: hunc,

quum rediisset, retulisse, Lacedæmonios minus mature copias educere,

quod religione impedirentur cum exercitu exire, antequam luna orbem

complesset: sibi vero ad Parthenium saltum Panem obvium factum, qui se

Atheniensibus pro sua erga eos benevolentia in pugna ad Marathonem

præsto futurum pollicitus fuerit. Ex eo nuncio deo honores haberi

cœptos. (5) In qua parte est etiam Areopagus (_Martis collis_): inde

autem nomen accepit, quod Mars in eo loco primus capitis causam dixerit.

Nam et Halirrhothium ab eo occisum, et qua de causa, ante exposuimus.

Sed et postea Oresti de matris cæde judicium constitutum ferunt,

exstatque adhuc Minervæ Areæ ara, quam absolutus dicitur dedicasse.

Lapides ibidem duo sunt rudes, quibus accusatores et rei insident;

alterum Contumeliæ, Impudentiæ alterum vocant. (6) Proxime dearum est

ædes, quas Athenienses Semnas (_severas_), Hesiodus in Theogonia Erinyes

nominat. Earum serpentibus esse crinem implicitum, primus omnium finxit

Æschylus. Nihil tamen vel harum, vel ceterorum, quæ illic posita sunt,

inferorum numinum simulacra quicquam horribile præ se ferunt. Sunt vero

Plutonis, Mercurii et Telluris signa: ad quæ rem divinam faciunt

quicunque in Areopagi judicio capitis periculo fuerint liberati: sed

alii etiam, quum hospites, tum cives. (7) Intra septum Areopagi Œdipi

quoque monumentum est, de quo quum sedulo quærerem, ejus ossa Thebis eo

deportata comperi. Quæ enim de Œdipi morte Sophocles finxit, Homerus

facit quo minus vera fuisse credam: ab eo enim traditum scimus,

Mecisteum Thebas profectum, iis ludis, qui ad Œdipi tumulum facti sunt,

decertasse.

8. Sunt apud Athenienses etiam alia judicia, sed minus illustria: eorum

unum Parabystum (_absconsum_), alterum Trigonum (_triquetrum_) nominant.

Illud ab obscuro urbis loco, in quo levissimæ prorsus causæ

cognoscuntur: hoc a loci forma nomen assumsit. Batrachii vero et Punicei

a coloribus in hunc usque diem nomina permansere. Maximum vero omnium,

et quo frequentissimi conveniunt, Heliæam vocant. Eorum quæ de cæde sunt

unum «ad Palladium» appellant, ubi involuntariæ quoque cædis causæ

agitantur. Atque in eo quidem primum Demophontem causam dixisse nemo

ambigit: cujus vero is criminis reus fuerit, non satis inter omnes

convenit. (9) Diomedem quidem tradunt, Ilio capto, quum in patriam

reveheretur, per noctem ad Phalerum appulisse. Ubi quum Argivi, qui cum

eo erant, in agrum tanquam hostilem excurrerent, ut qui aliam quam

Atticam terram inter tenebras crederent, Demophontem aiunt, et ipsum

nescientem Argivorum eam classem esse, ad propulsandas populationes

accurrisse. Quumque, aliquot interfectis, Palladio erepto, domum abiret,

ab ejus equo Atheniensem hominem, quum parum is prospiceret, subversum

elisumque interiisse. Demophontem itaque alii ab ejus, qui interfectus

fuerat, propinquis, alii vero ab Argivorum republica reum factum

memorant. (10) In Delphinio causam dicunt qui se jure occidisse

defendunt: quo judicio et Theseus, quum Pallantem ejusque filios res

novas molientes interemisset, absolutus est. Ante Theseum autem

interfectorem necesse erat exilii causa solum vertere, aut talionis

pœnam suscipere. In Prytaneo denique de ferro aliisque inanimis judicium

fit: cujus rei hoc initium fuisse arbitror. Erechtheo Athenis regnante,

primum bovem sacerdos is, qui Buphonus (_bovis occisor_) est appellatus,

ad Poliei Jovis aram occidit, statimque relicta bipenne e finibus

excessit: bipennis judicio absoluta est. Et eum quidem ritum quotannis

servant. (11) Dicuntur autem alia quoque inanima sua sponte hominibus

justam inflixisse ultionem: et Cambysis acinaces pulcherrimum ac

nobilissimum perpetravit facinus. In Piræei maritima parte Phreattys

est, ubi rei, si semel elapsi alio implicentur crimine, e navi judicibus

in littore consistentibus causam dicunt: ac Teucrum aiunt primum omnium

eo se modo Telamoni purgasse, quum de Ajacis cæde culpa vacaret. Et hæc

quidem de judiciis commemoravimus eorum causa, quibus ut illa cognoscant

curæ est.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 32 / 497 题