CAPUT XXVII.

_ De donariis in templo Poliadis Minervæ — de ejus olea — virginibus

Canephoris in sacris Minervæ — Tolmidis signo ejusque rebus gestis —

aliis signis — de quibusdam ad Herculem et Theseum pertinentibus —

de Minoe et Minotauro. _

Erectus est autem in Poliadis delubro Mercurius ligneus (fuisse aiunt

Cecropis donarium), per myrti ramos non conspicuus. Inter vetustissima

donaria, quorum mentio fiat digna sunt lecticaria sella compactilis,

Dædali opus, et de Persarum spoliis Masistii, qui ad Platæas equitum dux

fuit, lorica, et acinaces, qui Mardonii fuisse dicitur. Masistium quidem

ab Atheniensium equitatu interemptum scimus: Mardonius vero in acie

contra Lacedæmonios dimicans, a Spartano milite est interfectus; ejus

igitur acinacen aut omnino non sustulissent Lacedæmonii, aut certe

sublatum Athiensibus non concessissent. (2) De olea vero aliud nihil

memorant, nisi esse eam Minervæ de Attica certaminis monumentum. Addunt,

incensa a Persis urbe conflagrasse oleam, sed eodem die in duûm cubitûm

proceritatem germinasse. Cum Minervæ templo Pandrosi ædes conjuncta est,

quæ sola ex sororibus fidem in deposito servavit. (3) Jam vero, quæ

magnæ mihi sunt admirationi neque apud omnes vulgata, ea, uti se habent,

exponam. Virgines duæ non longe a Poliados templo habitant: eas

Athenienses _arrhephoros_ (Cistiferas) appellant. Hæ certum tempus apud

deam commorantur: deinde ubi festus ejus dies advenit, per noctem capite

tollunt, quæ illas Minervæ sacerdos ferre jusserit, quum neque ipsa,

quid ferendum det, neque virgines, quid ferant, sciant. Est in urbe

septum quoddam, non longe a Veneris, quæ in Hortis dicitur, et per idem

in nativam specum quandam descensus: ibi descendentes virgines illæ onus

deponunt, et pro eo aliud item velatum et occultum tollunt: et has

quidem in posterum ex eo tempore missas faciunt: sed pro illis totidem

alias, quas in arcem adducant, capiunt. (4) Ad Minervæ templum anus est

Eueris, cubitali fere altitudine: quam inscriptio Lysimachæ ministram

esse dicit. Sunt etiam ex ære signa duo grandia, virorum ad pugnam

distantium: eorum alterum Erechtheum appellant, alterum Eumolpum: neque

tamen ignorant Atheniensium qui res priscas norunt, Immaradum esse hunc

Eumolpi filium, quem Erechtheus occiderit. (5) In basi etiam statuæ

sunt, Entus (_?_), qui vates Tolmidæ fuit, Tolmides etiam ipse, qui

Atheniensium classis dux et alios magnis affecit incommodis, et in

primis Peloponnesiorum maritimum agrum excursionibus infestum reddidit.

Idemque Lacedæmoniorum ad Gytheum navalia incendit; finitimos dein

adortus, Bœas et Cytheriorum insulam cepit. Quum in Sicyoniorum deinde

finibus escensionem fecisset eos, qui armis, quominus agrum popularetur,

impedire conati sunt, ad urbem repulit. Inde Athenas reversus, in Eubœam

et Naxum cleruchos (_colonos_) Athenienses deduxit. Idem, cum exercitu

in Bœotos impetu facto, agros late depopulatus est. Capta mox per

obsidionem Chæronea, in Haliartiorum fines excurrit: ubi et ipse

dimicans cecidit, et copiæ ejus omnes fusæ fugatæque sunt. Atque hæc

quidem de Tolmide comperta habeo. (6) Exstant prisca Minervæ signa, quæ

sane integra manserunt, decolorata tamen fumo, et quæ ictum omnino

nullum valeant sustinere. Ad ea enim flamma pervasit, quo tempore, quum

naves conscenderent Athenienses, urbem, quam militaris ætas deseruerat,

Xerxes occupavit. Spectatur et apri venatio: parum vero mihi liquet, an

is Calydonius aper sit. Cycni etiam cum Hercule pugna. Ab hoc quidem

Cycno et alios interemptos ferunt, et Lycum Thracem, propositis de

singulari certamine præmiis: ad Peneum autem amnem ab Hercule est ipse

interfectus.

7. Atque eorum quidem, quæ de Theseo Trœzenii commemorant, hoc est:

Herculem Trœzenem ad Pittheum venisse: quumque accumbere vellet, leonis

pellem deposuisse: accessisse et alios Trœzeniorum pueros, et Theseum

annum agentem ferme septimum: ceteros, ut leonis pellem viderunt,

perterritos aufugisse: Theseum, nihil magnopere metuentem, paulisper

egressum esse, abreptaque de servorum manibus bipenni, quod viventem

leonem esse putaret, invadere illum voluisse. (8) Et hæc quidem de

Theseo prima apud Trœzenios historia vulgata est. Alteram adjiciunt:

crepidas Ægeum sub saxo et ensem deposuisse, quibus signis filium postea

agniturus esset; ac deinde Athenas reversum: Theseum, quum jam sextum

decimum ætatis annum attigisset, amoto saxo depositum sublatum Ægeo

attulisse. Res tota ex ære, præter saxum, in arce expressa est. (9)

Etiam aliud Thesei facinus memoriæ commendarunt, de quo hujusmodi

narratur historia. Cretensium agrum quum alium, tum eum, qui Tethrini

(_?_) amni adjacet, taurum infestum reddidisse. Fuerunt autem priscis

temporibus belluæ hominibus formidolosiores. Cui rei testimonio sunt

Nemeæus et Parnassius leo: dracones in pluribus Græciæ locis: apri

etiam, Calydonius atque Erymanthius, et in Corinthiorum finibus

Crommyonius. Eadem de causa feras illas dicebant partim terram

protulisse, partim diis fuisse sacras; nonnullas etiam ad homines

plectendos exstitisse. Taurum igitur hunc Cretenses Neptuni ira immissum

in suos agros memorant, quod Minos late mari toti, quod Græciam alluit,

imperans nihilo quam ceteris diis Neptuno majorem honorem habuisset:

(10) e Creta vero eundem taurum in Peloponnesum transportatum esse,

unumque fuisse hunc de duodecim Herculis laboribus. In Argivorum vero

campos dimissum, per Corinthiacum Isthmum in Marathoniam Atticæ regionem

fugisse: ibi inter alios multos quos casus obtulerat, Minois etiam

filium Androgeum interemisse; Minoem vero, quum id Atheniensium fraude

accidisse sibi persuaderet, comparata classe Athenas oppugnatum venisse,

ac non prius Athenienses vexare desiisse, quam se pacti essent pueros

septem ac totidem virgines in Cretam missuros, qui Minotauro, quem Minos

in Labyrinthio Gnosi incluserat, traderentur. Marathonium vero taurum

postea Theseum fama est in arcem egisse, atque ipsi deæ mactasse: cujus

rei imaginem Marathoniorum populus dedicavit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 31 / 497 题