CAPUT XXVI.

_ De Olympiodori felici contra Macedones expeditione — honore Leocrito

et Olympiodoro habito — Diana Leucophryene — æde Erechthei ejusque

memorandis — Minervæ simulacro e cœlo delapso in Acropoli —

Callimacho χαχιζοτέχνῳ. _

Aliquot post annis excitavit non multos Atheniensium rerum a majoribus

suis gestarum memoria. Quare quum viderent, quorsum evasisset reipublicæ

decus, confestim Olympiodorum ducem deligunt. Is habito delectu, in quo

neque senibus neque pueris vacatio fuit, exercitum contra Macedones

eduxit, non robore magis quam militum alacritate confisus, pristinam se

belli gloriam patriæ vindicaturum. Prœlio itaque Macedones fudit; ac

fugientes in Museum persecutus, loco capto, Athenienses Macedonum

dominatu liberavit. (2) Quo tempore quum omnes reipublicæ egregiam

operam navassent, Leocriti tamen Protarchi filii virtus excelluit. Is

enim primus muros adscendit, primusque intra Museum irrupit: atque ei

quidem in pugna cæso et alii ab Atheniensibus honores habiti sunt, et

ejus clypeum Jovi Eleutherio (_Liberatori_) dedicarunt, cum

inscriptione, nominis et præclari facinoris indice. (3) At Olympiodorus

non unum hoc virtutis suæ, quod paulo superius commemoravimus, specimen

dedit: sed, præterquam quod Piræeum et Munychiam recepit, idem Macedones

Eleusinem invadentes, collecta Eleusiniorum manu, vicit: et ante, quum

in Atticam Cassander esset hostiliter ingressus, navibus in Ætoliam

profectus, ab Ætolis, ut auxilia mitterent, impetravit. Quæ maxime res,

bello illo impendente, saluti Atheniensibus fuit. Sunt igitur illi apud

Athenienses sua, quum in arce, tum in Prytaneo monumenta: et Eleusine

picturæ res ejus gestæ sunt mandatæ. Quin et e Phocensibus qui Elateam

incolunt, ex ære statuam Olympiodoro Delphis posuerunt, quod illis, quum

a Cassandro defecissent, opem tulerat. (4) Prope Olympiodori statuam

Dianæ ex ære simulacrum stat, Leucophryenes cognomento: Themistoclis

filii dedicarunt. Magnetes enim, quibus ex regis liberalitate imperavit

Themistocles, Leucophryenen Dianam colunt. Sed enim mihi non est,

universæ Græciæ historiam contexenti, in hac parte diutius immorandum.

Endœus patria fuit Atheniensis, Dædali discipulus, qui fugientem Dædalum

ob cædem Cali est in Cretam secutus: hic sedentem fecit Minervam, cujus

est inscriptio, dedicasse Calliam, Endœum fecisse. (5) Est ibidem ædes,

quod Erechtheum appellant. In vestibulo Jovis Supremi ara est: ad quam

victimas non cædunt, sed liba duntaxat apponunt: ac vino quo minus

utantur, religione prohibentur. In ipso aditu aræ sunt, Neptuni una, ad

quam ex oraculo etiam Erechtheo rem divinam faciunt: Butæ herois altera:

tertia Vulcani. In parietibus picta sunt quæ ad Butadarum gentem

pertinent. Ædes ipsa duplex est. In ea marinæ aquæ puteus: quod certe

miraculo non adscripserim. Nam et ex iis, qui mediterranea incolunt,

alii, et in primis in Caria Aphrodisienses, talem puteum habent. Sed

quod literis mandandum sit, id nempe est, quod flante austro undarum

sonitum reddit: quodque in saxo tridentis forma incisa est. Quæ esse

monumenta dicunt ejus, quod Neptuno fuit de Attica, certaminis.

6. Et sacra quidem Minervæ quum urbs, tum regio est universa. Curiæ enim

et suos quæque deos privatim colunt, et Minervæ communiter divinam rem

faciunt. Omnium vero sanctissimum Minervæ signum illud est, quod multis

ante annis de communi omnium oppidulorum consilio, quum in unam omnes

urbem coirent, dedicatum est eo in loco, qui nunc Acropolis (_arx_), tum

vero Polis (_urbs_) nominabatur. Delapsum quidem de cœlo fama vulgavit:

sed mihi id neque affirmare, neque refellere in præsentia in animo est.

Lucernam ex auro deæ Callimachus fecit: (7) in quam oleum infusum (id

quod semel quotannis faciunt) non consumitur, nisi exacto demum anno,

quum tamen lucerna dies noctesque ardeat. Id ideo evenit, quod lucernæ

inest e lino Carpasio funiculus, quod linum unum ex omnibus igni non

conficitur. Eminet supra lucernam palma ænea: quæ quum ad lacunar

consurgat, exceptum vaporem facile dissipat. Callimachus vero ipse, qui

lucernam fecit, etsi multo est infra summos artifices, sollertia tamen

ceteris longe præstitit: primus enim lapides terebravit: nomen vero

Cacizotechnos (_quasi dicas_, sui in arte calumniator) aut sibi ipse

imposuit, aut ab aliis impositum usurpavit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 30 / 497 题