CAPUT XXIV.

_ De Minerva Silenum Marsyam cædente, aliisque signis deorum et hominum

in Acropoli — cultu Jovis Poliei — templo Parthenone — Grypibus et

Arimaspis — Minervæ simulacro in Parthenone — Apolline Parnopio. _

Eodem in loco Minerva est Marsyam Silenum cædens, quod tibias, quas ipsa

perpetuo ejectas volebat, sustulisset. Ultra ea, quæ hactenus recensui,

Thesei pugna est contra eum, qui est Minois taurus appellatus, sive is

homo, seu monstrum (quod jam fama obtinuit) fuerit. Multo certe

mirabiliora ætate nostra mulieres monstra pepererunt. (2) Ibidem Phrixus

est Athamantis filius, arietem, a quo est in Colchos delatus, immolans,

incertum, cui deo: verum conjicere possis, eundem esse, quem Laphystium

nuncupant Orchomenii. Succisa Phrixus Græcorum ritu femora dum

torrentur, intuetur. Sunt et alia signa, et Hercules angues, ut fabulis

vulgatum est, strangulans, Minerva etiam de Jovis vertice prodiens: et

taurus, Areopagitarum donum. Quæ vero dedicationis causa fuerit, multa

quivis suspicari possit. (3) Diximus autem superius, Athenienses deorum

cultu studioque religionis ceteras omnes civitates anteire. Primi enim

Minervam Erganen cognomento appellarunt: primi mutilos Mercurios

(coluerunt): iidemque primi Spudæon (_Judæorum?_) numini templum

dedicarunt. Qui vero artificiose elaborata vetustis anteponit, ei hæc

quoque spectare licet. Vir quidam est, cui imposita galea, Cleœtæ opus,

cui artifex idem ungues argenteos fecit. Est etiam Terræ, a Jove imbres

implorantis, simulacrum, vel quod Athenienses aliquando pluvias

desiderarint, vel quod tota Græcia soli siccitate laborarit. Ibi et

Timotheus Cononis filius, et ipse Conon positus est. Procnen filium

tollere meditantem, et Ityn ipsum dicavit Alcamenes. Primam etiam oleæ

plantam Minerva, et Neptunus undam proferens ibi spectantur. (4) Est et

Jovis simulacrum, tum id quod a Leochare factum est, tum is Juppiter qui

Polieus nominatur: cujus sacrorum ritus quum exposuero, causam tamen quæ

de iis affertur non scribam. In Poliei Jovis ara hordeum tritico

permistum apponunt, neque custodes adhibent. Bos ad sacrum comparata,

dum ad aram accedit, fruges eas attingit. Ex sacerdotibus is, quem

buphonum (_bovis occisorem_) nominant, securim in illum jaculatus (hic

enim sacri ritus est) fugiens abit: qui adstiterunt, tanquam eum, qui

bovem percusserit, non viderint, securim in judicium ream citant. Et hæc

quidem, quo diximus modo, peraguntur.

5. In eo vero templo, quem Parthenonem appellant, ac fastigii ea parte,

qui aquilæ dicuntur, signa posita sunt ad Minervæ omnia natales

pertinentia. In postico Minervæ et Neptuni de Attica certamen: deæ

signum ex ebore et auro factum in galeæ cono Sphinx eminet: de ea, quæ

memoriæ prodita sunt, tunc exponam, quum ad Bœotorum res ventum fuerit.

Utramque galeæ partem Grypes tenent. (6) Hos cum Arimaspis, qui supra

Issedones sunt, auri causa bellare, Aristeas Proconnesius carminibus

testatus est: et aurum quidem, quod custodiunt Grypes, e terra nasci:

Arimaspos ipsos unico singulos oculo nasci, et Grypes, belluas leonibus

similes, rostrum et pennas habere aquilinas. Hæc de Grypibus. (7)

Minervæ signum recto statu est, cum tunica talari. In ejus pectore

Medusæ caput ex ebore factum: et Victoria cubitorum fere quattuor: manu

hastam tenet: jacet ad pedes scutum, ad imam hastam draco, quem

Erichthonium esse existimare possis: in basi statuæ, quæ de Pandoræ ortu

traduntur, elaborata sunt. Hesiodus quidem et alii poetæ prodiderunt,

Pandoram primam feminam fuisse, neque, priusquam illa gigneretur,

exstitisse muliebrem sexum. Eo in loco videre memini statuam Adriano

imperatori positam, unicam: unam item in templi aditu, Iphicrati, qui

multa et sane admirabilia virtutis documenta edidit. (8) Extra templum

est æneus Apollo, quem a Phidia factum dicunt: Parnopium appellant, quod

se deus bruchos, qui totum agrum magna afficiebant calamitate, extra

fines pulsurum dixisset: et pulsos quidem sciunt, quo autem modo non

tradunt. Scio equidem, ter in Sipylo monte deletos bruchos, non uno

tamen modo. Nam vehemens aliquando procella ingruens eos ejecit: iterum

acri æstus vapore, qui statim est imbres consecutus, enecti sunt: jam

tertio repentino frigore oppressi perierunt. Atque hæc quidem, quæ de

abolitis bruchis memoravi, ætate mea acciderunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 28 / 497 题