CAPUT XXIII.

_ De septem sapientibus Græciæ — Hippia et Leæna — Diitrephe — Silenis

et Satyrorum insulis — memorandis in arce Athenarum et inter ea equo

ligneo — Thucydide — Phormione. _

Græci de se quum alia jactant, tum vero septem fuisse sapientes: inter

quos Lesbium tyrannum, et Periandrum Cypseli filium connumerant: sed

profecto Periandro Pisistratus, et filius ejus Hippias, humaniores et

sapientiores, omni etiam bellica et civili laude superiores fuere;

præsertim vero priusquam Hippias, Hipparcho interempto, et in alios

cædis conscios et in Leænam meretricem tam acerbe iracundiam exerceret

suam. (2) Eam etenim (dicam, quæ ante literis mandata non fuerunt, ab

Atheniensibus tamen vulgo credita), mortuo Hipparcho, Hippias tamdiu

fœdis cruciatibus laceravit, dum animam efflaret; quod scilicet,

Aristogitonis quum amica fuisset, conjurationis ejus ignaram non fuisse

suspicabatur. Verum Athenienses Pisistrati filiorum tyrannide liberati,

tanquam de se bene meritæ mulieri, æneam leænam posuere: cui adjunctum

est Veneris simulacrum, quod Calliæ quidem donum, Calamidis opus esse

dicunt. (3) Proxime est Diitrephis ænea statua sagittis confixa. Hic

Diitrephes et alia, quæ fama celebrant Athenienses, gessit, et

conductitios Thracas, qui, Demosthene Syracusas jam cum classe profecto,

serius, quam oportuerat, venerant, reduxit: quumque ad Chalcidicum

Euripum venisset, Mycalessum (ea Bœotiorum mediterranea urbs est)

navibus expugnavit: oppido vero capto, non tantum militaris ætatis

viros, sed feminas etiam ac pueros Thraces trucidarunt. Argumento mihi

est, quod ætate nostra, quæ Bœotorum oppida olim Thebani everterant, ab

iis jam restituta sunt, qui ex clade profugerant: ut dubitandum non sit

Mycalessios etiam redituros fuisse, nisi cuncta plane civitas fuisset a

barbaris deleta. (4) Illud certe non possum plurimum mirari, Diitrephis

statuam sagittis confixam: quum satis constet, eo tempore solis ex

omnibus Græcis Cretensibus gentilitium telum sagittas fuisse. Locros

quidem Opuntios novimus Persico bello gravi armatura usos, quos ad

Trojam cum arcu et funda venisse scribit Homerus. Sed neque Malienses

sagittarum usum retinuerunt, quem ipsum ante Philocteten ignorasse eos

crediderim, et non multo post eum intermisisse. Proxime ad statuam

Diitrephis posita sunt (neque enim libet minus clara persequi) deorum

signa, Hygieæ, quam filiam Æsculapii fuisse dicunt, et Minervæ, cui

itidem Hygieæ cognomentum. (5) Ibidem est lapis non major, quam ut parvi

hominis sedile esse possit. Super eo, quum primum Bacchus in Atticam

venit, quievisse Silenum memorant: maximos enim natu Satyrorum Silenos

nuncupant. De Satyris autem, quinam sint, ut aliquid certius, quam ab

aliis traditum sit, cognoscerem, singula ex multis sum percunctatus.

Narravit autem mihi Euphemus Car, se, quum in Italiam navigaret,

ventorum impetu in Oceani extremas oras delatum. Ibi desertas esse

insulas multas, quas agrestes homines incolant: (6) et ad alias quidem

noluisse nautas appellere, quum et ante appulissent, et a quibus incolis

tenerentur, non ignorarent: tunc vero tempestate appulsos. Insulas a

nautis appellari Satyridas; incolas lascivos esse, et caudas haud multo

equinis minores infra clunes habere. Eos, ubi primum hospites senserunt

prope adesse, ad navim concursu facto, nulla emissa voce, in mulieres,

quæ in navi erant, manus injecisse: nautas vero ad extremum pavefactos,

barbaram feminam exposuisse: in eam Satyros irruentes, non eam tantum,

quæ a natura viris exposita est, partem, sed aliam quamlibet

petulantissime appetivisse.

7. In Atheniensium arce et alia memoratu digna spectavi, et Lycium

Myronis æneum puerum, aquiminale tenentem: Myronis præterea Perseum,

suum in Medusam facinus exsecutum. Ibidem est Brauroniæ Dianæ sacellum.

Deæ simulacrum Praxitelis opus est: Brauronia vero ipsa a Braurone curia

dicta, ubi ejus prisci operis signum est, quam Tauricam Dianam esse

dictitant. (8) Equus etiam Durius ex ære ibi positus: quem machinam

fuisse bellicam ab Epeo factam ad muros dejiciendos, fateatur necesse

est, qui Trojanos nolit stuporis ac stultitiæ condemnare. Verum quoniam

traditum est, Græcorum fortissimum quemque in equum illum se abdidisse,

convenit equi ænei forma cum iis, quæ de Trojano memoriæ prodita sunt.

Menestheus enim, Teucer, Thesei etiam filii, ex equo prospectant. (9)

Inter ceteras vero statuas, quæ positæ secundum equum sunt, Epicharini,

qui se in armatorum cursu exercuit, imaginem videas a Critio factam.

Œnobii quoque egregiæ actioni suus honos est. Hic enim scitum fecit, ut

in patriam Thucydides Olori filius restitueretur: cujus, quum post

reditum dolo fuisset peremtus, ad Melitidem portam sepulcrum est. (10)

De Hermolyco vero pancratiaste, et Phormione Asopichi filio, quæ ab

aliis scripta sunt, omitto. Hoc unum de Phormione habeo addendum. Is

quum et vitæ integritate et majorum splendore Atheniensium cuivis par

esset, accidit ut ære alieno obrutus, in Pæaniensem curiam secederet:

ubi quum a republica sejunctus degeret, est ei tamen ab Atheniensibus

classis imperium decretum. At enim Phormio se illud non suscepturum,

quod apud milites, nondum ære alieno dissoluto, nihil esset auctoritatis

habiturus: sed quum eum classi imperare Athenienses omnino vellent,

omnem quam debuit pecuniam dissolverunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 27 / 497 题