_ De Hippolyto et Phædra — Telluris et Cereris Chloes templis —
memorandis in vestibulo arcis — Ægei morte — æde variis picturis
exornata — Musæo poeta — Mercurio et Gratiis a Socrate factis. _
Post Æsculapii fanum, qua ad arcem iter est, Themidis delubrum surgit,
et ante ipsum Hippolyti monumentum, quem diris confixum e vita
excessisse memorant. Norunt autem vel barbari, qui Græcæ linguæ expertes
non sunt, quæ de Phædræ amore et nutricis audaci obsequio vulgata sunt.
Est vero etiam apud Trœzenios Hippolyti tumulus: de quo hæc ipsi
tradunt: (2) Theseum, quum Phædram ducturus esset, veritum ne qui
gignerentur liberi, aut ipsi Hippolyto, aut illis Hippolytus imperaret,
ob eam rem Hippolytum Trœzenem ad Pittheum amandasse, tum ut apud illum
educaretur, tum vero ut in ejus regnum succederet. Post hæc Theseum,
quum Pallantem et ejus filios res novas molientes occidisset, Trœzenem,
ut de cæde purgaretur, venisse. Ibi tunc primum Phædræ visum Hippolytum:
adolescentisque amore insanientem de morte sibi consciscenda consilium
cepisse. Myrtus adhuc apud Trœzenios ostenditur, perterebratis undique
foliis. Eam sane talem ab initio crevisse negant, sed ex amoris
ægrimonia Phædram crinali acu folia transfixisse. (3) Veneris Popularis
et Suadelæ cultum induxit Theseus, quum in unam civitatem ex agris
Atheniensem populum coegisset. Eorum numinum vetera simulacra, mea
quidem ætate, nulla exstabant: quæ nunc exstant, artificium haudquaquam
ignobilium opera sunt. Est et Telluris puerorum nutricis, et Cereris
Chloes templum. Cognominum vero causas a sacerdotibus qui sciscitati
fuerint, discent.
4. Ad arcem unicus est aditus: nam ex aliis partibus aut præruptis
rupibus aut valido muro cincta non admittit. Vestibula, quæ Propylæa
appellant, e candido marmore fastigia habent. Quo sane opere hac ipsa
ætate nihil aut ornatu aut lapidum magnitudine præstantius. Equestres
statuæ quorumnam sint, non habeo dicere, Xenophontisne filiorum sint, an
vero ad decorem duntaxat positæ. Ad vestibuli dexteram involucris
Victoriæ sacellum est. (5) Qua ad mare prospectus patet, inde se Ægeum
abjecisse ferunt. Nam liberos vehens in Cretam navis solvit pullis velis
intensis: Theseus autem, quum ad Minotaurum proficisceretur, virtuti suæ
fidens, patri affirmavit, candidis velis usurum se, interemto si
Minotauro rediisset. Quod quum ob raptum Ariadnæ esset oblitus, Ægeum,
nigris velis conspectis, quum filium periisse existimasset, in mare se
præcipitem dedisse. Et Ægei quidem apud Athenienses heroum est, quod
Ægei heroum dicunt. (6) Ad lævam vestibuli cella quædam est ornata
picturis: e quibus quæ temporis injuria non sunt obscuratæ, Diomedes
erat e Lemno Philoctetæ sagittas reportans, et Ulysses ex Ilii arce
Palladium surripiens. Ibidem picti sunt Orestes Ægisthum, et Pylades
Nauplii filios obtruncans, qui Ægistho in auxilium venerant. Ad Achillis
etiam tumulum prope stat mactanda Polyxena: quod consulto, tanquam
immane facinus, prætermisisse videtur Homerus. Nam et idem, quum eversam
ab Achille Scyron memoriæ prodidisset, vixisse tamen in ea insula cum
virginibus non dixit, quod alii poetæ plerique omnes scriptum
reliquerunt, et Polygnotus picta tabella expressit. Pinxit etiam Ulyssem
Nausicaæ et lavantibus cum ea vestes puellis ad flumen assistentem,
secutus nempe illa ipsa quæ de ea re finxit Homerus. (7) Sunt et picturæ
aliæ, et Alcibiades cum equestris ad Nemeam victoriæ monumentis. Perseus
etiam in Seriphon ad Polydecten Medusæ caput portans. Quæ vero de Medusa
fabulis prodita sunt, ea mihi de Atticis rebus scribenti commemorare non
libet. Inter eas picturas, ut puerum omittam hydrias portantem et
palæstriten, quem Timænetus fecit, Musæus est: quem ex carminibus
cognovi Boreæ dono (_a Borea sublatum?_) volitasse: quæ Onomacritum
fecisse arbitror: nam Musæi nihil exstat certi, præter hymnum in
Cererem, quem Lycomidis fecit. (8) In ipso vero arcis aditu Mercurii
statua, quam Propylæam appellant, et Gratias fecisse dicunt Socratem
Sophronisci: cui inter homines sapientiæ primas Delphici Apollinis
oraculum detulit, quum id Anacharsi quidem non tribuerit, qui tamen ejus
laudis cupiditate ductus Delphos venit.