CAPUT XXI.

_ De comicorum et tragicorum poetarum imaginibus in Theatro — Niobe saxo

— Calo et Dædalo — Æsculapii templo — Sarmatarum armis — Gryneo

Apollinis templo. _

In theatro Athenis sunt tragicorum poetarum et comicorum, eorum tamen

minime illustrium, statuæ multæ: neque enim præter Menandrum quisquam

ibi, cujus celebre fuerit nomen, aspicitur. Ex tragicis vero nobiles

positi sunt Euripides et Sophocles. (2) Fama est, sub idem tempus, quo

supremum diem clauserit Sophocles, in Atticam irrupisse Lacedæmonios:

eorumque ducem sibi visum Bacchum videre, mandantem, ut novam Sirenem

omnibus, qui mortuis haberi consueverunt, honoribus prosequeretur. Id

vero in quiete visum ad Sophoclem et ejus spectabat poesin. Obtinuit

certe consuetudo, ut nunc etiam poemata et orationum quodvis genus, in

quo insit adducendi et persuadendi vis, cum Sirene conferatur. Æschyli

imaginem multo post ejus mortem et picturam eam, qua ejus ad Marathonem

virtus expressa est, factam puto. Hoc autem ipse Æschylus dixit: puero

sibi olim, dum uvas custodiret, in agro dormienti Bacchum visum

imperasse, ut tragœdiam scriberet: seque, quum primum illuxisset, dicto

audientem, periclitatum, quid in ea re posset, omniaque se minimo

negotio consecutum. (3) In muro, quem australem vocant, qui ab arce ad

theatrum excurrit, Gorgonis Medusæ inauratum caput dedicatum est: ægis

circa id facta. In theatri vertice specus e saxis arcem subit. In eo est

tripus, in quo Apollo et Diana cernuntur Niobes filios de medio

tollentes. Hanc Nioben ego conspexi, postquam in Sipylum montem ascendi.

Silex et prærupta crepido imminet: quæ prope assistenti neque mulieris,

neque lugentis formam ostentant: qui vero procul aspexerit, mulierem

lacrimantem et mœrentem videre sibi videatur.

4. In ea via, quæ a theatro in arcem ducit, Calos sepultus est: quem

sororis filium et discipulum quum Dædalus interfecisset, in Cretam

aufugit, atque inde postea ad Cocalum in Siciliam. Æsculapii vero ædes,

quum ob plurima ejus et liberorum simulacra, tum ob picturas, quæ

spectetur, dignissima. In ea fons est, ad quem Halirrhothium Neptuni

filium a Marte, cujus filiæ Alcippæ vitium obtulerat, interfectum

tradunt: deque ea cæde primum capitis judicium factum. (5) Ibidem et

alia complura, et Sarmatica dicata est lorica: quam qui intueatur,

nihilo quam Græcos ad artes excolendas barbaros minus sollertes putabit.

Nam Sarmatis nulla sunt ferri metalla, neque ad eos aliunde ferrum

importatur. Sunt enim hi præ cunctis earum regionum barbaris ab hominum

commerciis alienissimi. Ob eam igitur ferri penuriam osseis hastarum

cuspidibus uti pro ferreis excogitarunt. Arcus et sagittas ex corno

habent, et earum item osseas cuspides. Catenas vero in quemcunque

assecuti fuerint hostium injicientes, aversis ita equis, laqueis

implicatos subvertunt. (6) Loricas autem hoc modo faciunt. Magna equarum

armenta singuli habent. Neque enim in partes terra descripta privatorum

usibus servit, aut quicquam præter agrestem silvam fert. Quare incolæ

nomades sunt. Equabus non ad belli munia solum utuntur, sed iisdem et

hostias diis suis cædunt, et sibi cibum comparant. Ungulas ubi

collegerunt, perpurgatas ac dissectas ad similitudinem squamarum

draconis expoliunt. Quod si quis draconem non viderit, pineæ certe

fructum adhuc viridem vidit: haud errarit igitur, si opus illud ungulis

consertum incisuris in illo conspicuis simile esse putarit. Has itaque

squamulas perforant, et equinis vel bubulis nervulis consuunt. Inde sibi

loricas concinnant, quæ neque elegantia neque firmitate loricis Græcorum

inferiores sunt. Eæ namque tum cominus, tum eminus percussæ, ictus

sustinent. (7) Nam linteæ loricæ haudquaquam pugnantibus utiles, quod

ferro vehementius immisso perviæ sunt: sed venatoribus certo præsidio

sunt: in illis namque leonum et pardorum dentes retunduntur. Et linteas

quidem loricas quum in aliis, tum Grynei in Apollinis templo dicatas

videas; ubi pulcherrimus lucus tam ex sativis arboribus est, quam ex

iis, quæ sine frugibus odore aut specie delectant.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 25 / 497 题