_ De via quæ Tripodes dicta est — Praxitele et Phryne — Bacchi templo
ejusque in altera æde picturis — excidio Athenarum et Sulla. _
E Prytaneo in viam descendas, quam Tripodas appellant: in qua surgunt
deorum delubra, hoc quidem respectu magna, et in his tripodes dicati,
unde nomen viæ est. Ænei ii sunt, in quibus insunt memoratu digna
illustrium artificium opera. Inter ea Satyrus, quo Praxitelem magnopere
gloriatum ferunt. Nam quum Phryne, cujus erat amator, ab eo sibi
depoposcisset, quod esset ejus operum pulcherrimum, non sane renuit:
verum quod ipse de suis operibus judicium facere pertinaciter recusarat,
hoc astu mulier expressit. Ejus servus accurrens nunciat, Praxitelis
officinam igni correptam flagrare, bonamque ejus operum partem jam
periisse, non tamen adhuc omnia exusta. (2) Praxiteles foras exsiluit,
et, Actum est, inquit, de laboribus meis, si Satyro et Cupidini flammæ
non pepercerunt. Tum Phryne eum manere ac bono esse animo jubet: nihil
enim triste accidisse, sed illum dolo cogere voluisse, ut, quod
pulcherrimum operum suorum esse judicaret, confiteretur: atque ita sibi
illa Cupidinem delegit. Baccho vero in proximo templo dicatus est
Satyrus puer, poculum porrigens. Amorem Baccho assistentem, et Bacchum
ipsum Thymilus fecit. (3) Est etiam Bacchi juxta theatrum antiquissimum
templum: intra cujus ambitum duo sunt delubra, et totidem Bacchi signa:
alterum ejus qui Eleuthereus dicitur, alterum Alcamenes ex ebore et auro
fecit. Picturæ eodem in loco hæ sunt: Bacchus Vulcanum in cœlum
reducens; qua de re hæc Græcorum fabulis vulgata: Vulcanum recens natum
ab Junone abjectum, nihil vero illum injuriæ oblitum, dono matri auream
sellam misisse cum occultis quibusdam vinculis: deam, quum assedisset,
statim vinculis implicitam: quum vero præterquam Baccho fidem deorum
nemini haberet Vulcanus, vino delinitum Bacchus in cœlum eum reduxit.
Picti sunt præterea Pentheus et Lycurgus, suæ in Bacchum temeritatis
pœnas dantes. Ad hæc Ariadna dormiens, Theseus in patriam solvens, et
Bacchus ad rapiendam Ariadnam descendens. (4) Non procul a Bacchi templo
theatroque ei proximo ædificium est, quod exstructum ferunt ad
similitudinem Xerxis tabernaculi. Instauratum id quidem est: vetustius
enim illud Sulla captis Athenis cremavit. Sullanæ illius Athenarum
expugnationis causa hæc fuit. Mithridates barbaris Ponti Euxini accolis
imperavit: quo vero nomine Romanis bellum intulerit, quoque modo, quum
Asiam invasisset, alias ejus urbes vi in suam potestatem redegerit,
alias societate sibi devinxerit, qui cupiunt res a Mithridate gestas
cognoscere, exquirant accuratius: ego ea tantum, quæ ad Athenarum
calamitatem pertinent, exponam. (5) Aristion quidam erat Atheniensis,
quem consueverat Mithridates ad Græcas civitates legatum mittere. Hic
cum Atheniensibus egit, ut in amicitia Romanis Mithridatem præferrent:
nemini tamen id præterquam de plebe seditiosissimo cuique persuasit. Nam
qui aliqua ferunt existimatione, se ad Romanos ultro contulerunt.
Commissa vero pugna multo superiores Romani fuere: nam in fugam versos,
Aristionem et Athenienses ad urbem, Archelaum vero et barbaros in
Piræeum persecuti sunt. Erat hic Archelaus unus ex Mithridatis ducibus,
quem non multo ante Magnetes Sipyli incolæ incursionibus fines suos
vastantem, plurimis ex barbarorum agmine cæsis, vulneraverant. (6)
Obsidione Athenienses quum urgerentur, Taxilus Mithridatis dux, qui tunc
forte Elateam in Phocide circumsedebat, excitus rerum earum nuncio, in
Atticam copias suas traduxit. Id quum audisset dux Romanus, copiarum
partem ad urbem obsidendam reliquit, ipse cum multo majore Taxilo in
Bœotis occurrit. Triduo post in Romana castra ultro citroque missi
nuncii venere. Sullæ quidem, Athenarum muros captos; obsidentibus vero,
Taxilum prœlio ad Chæroneam victum. Sulla igitur ubi Athenas rediit,
omnes, quos sibi adversatos noverat, in Ceramicum conclusos, sorte
decimum quemque ad supplicium duci imperavit. (7) Quumque nihil omnino
de sua in Athenienses iracundia remitteret, clam fugientes nonnulli
Delphos venere: quibus consulentibus, num quid fato deleri Athenas
decretum esset, respondit Pythia illa de utre. Post hæc in illud morbi
genus Sulla incidit, quo Pherecydem quoque Syrium consumtum accepimus.
Ejus multa sane immania et Romano homine indigna in Athenienses facinora
memorantur: ex quibus tamen illi non existimo calamitatis causam
exstitisse, sed violati supplicis vindicem deum fuisse, quod Aristionem,
qui in Minervæ templum confugerat, vi extractum interfici jussisset.
Athenæ in hunc modum Romanorum bello affectæ imperante Adriano denuo
floruerunt.