CAPUT XIX.

_ De templo Apollinis Delphinii — Venere in Hortis — Cynosarge — Lyceo —

de Niso rege — de Ilisso et Eridano fluviis — de Diana Agrotera — de

stadio Herodis. _

Post Olympii Jovis templum Apollinis signum est: et alia item Apollinis,

quem Delphinium appellant, ædes. Ea quum ad fastigium perducta jam

esset, aiunt incognitum adhuc Theseum urbem introiisse talari palla, et

coma eleganter plexa: atque ubi ad Delphinii templum accessit, rogatum

per illusionem ab iis, qui fastigium erigebant, quid ita nubilis virgo

sola erraret: eumque nihil alius illis significasse, sed disjunctis a

plaustro, quod in proximo erat, bobus, illud supra culmen templi

projecisse. (2) De ea vero urbis regione, quam Hortos vocant, et Veneris

in ea templo signoque, quod templo adsistit, figura, ut Hermæ, quadrata,

nihil fide dignum est ab Atheniensibus traditum. Epigramma autem

indicat, Cœlestem Venerem esse, earum, quæ Parcæ appellantur, natu

maximam. Sed quod in Hortis signum Veneris est, Alcamenis opus est, et

inter ea, quæ Athenis cum admiratione spectantur, suum obtinet locum.

(3) Est etiam Herculis templum, quod Cynosarges dicitur: ac quæ de alba

cane dicuntur, scire licet iis, qui oraculum legerint. Ibi aræ sunt

Herculis, et Hebes, quam Jovis filiam et cum Hercule nuptam fama

vulgavit. Alcmenes etiam ara est et Iolai, qui multorum Herculis laborum

comes fuit. Lyceum a Lyco quidem Pandionis filio nomen habet. Apollinis

autem illud templum fuisse, et olim, et his etiam temporibus creditum

est, Lyciumque inde primum Apollinem dictum. Termilas quoque, ad quos

Ægeum fugiens Lycus se recepit, ab eo Lycios appellatos memorant. (4)

Est pone Lyceum Nisi Megarensium regis monumentum: quem quum Minos

interemisset, sublatum Athenienses eo in loco sepelierunt. De hoc quidem

Niso fabula vulgata est, capillum purpureum habuisse; quo salvo, mori se

non posse ex oraculo cognorat. Ita vero accidit, ut, quum Cretenses ejus

fines hostilem in modum adorti, et alia in Megaride oppida subitis

incursionibus cepissent, et ipsum intra Nisææ mœnia compulsum

obsiderant, Nisi filia Minois amore capta, crinem patri detonderit. Et

hæc quidem in hunc modum narrantur. (5) Amnes in Attica nobiles sunt,

Ilissus, et in eum cadens Eridanus, eodem cum Gallico Eridano nomine.

Ilissus vero ille est, ad quem ludentem Orithyiam Boream ventum

rapuisse, sibique matrimonio adjunxisse memorant, ob eamque cum

Atheniensibus affinitatem barbarorum multas triremes demersisse. Ilissum

Athenienses et aliis diis sacrum putant, et Musarum in ejus ripis ara

est, Ilissiadum Musarum dicta. Ibi etiam locus ostenditur, ubi

Peloponnesii Codrum Melanthi filium, Atheniensium regem, interfecerunt.

(6) Ubi Ilissum trajeceris, locum offendas, qui Agræ dicitur, et

Agroteræ Dianæ ædem: ibi enim primum, quum ex Delo venisset,

venationibus operam dedisse Dianam ferunt, ob eamque causam ejus

simulacro arcus additur. Quod jam dicam, non facile, qui audierint, ut

credant, adduci poterunt; mirantur, qui viderint: stadium est e candido

marmore, ea magnitudine, quam facile hinc conjicias: supra Ilissum mons

est; is lunata forma ad amnis ripam recta duplici muro pertendit. Hoc

stadium vir Atheniensis Herodes erexit, atque plurimum ex Pentelicis

lapicidinis in eo consumsit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 23 / 497 题