CAPUT XVII.

_ De Misericordiæ ara in foro — aliis hujusmodi virtutum aris — gymnasio

Ptolemæi et signis in eo — Thesei templo et picturis in eo — Minoe

et Theseo — varia de Thesei morte narratione. _

In foro et alia sunt opera non omnibus nota et Misericordiæ ara: cujus

numini, quod magna habeat in hominum vita et casuum varietate momenta,

soli Græcorum honorem habent Athenienses. Neque vero illi majorem quam

ceteri in homines humanitatem, ac non in deos etiam religionem præ se

ferunt. Est enim sua apud illos Pudori, et Famæ, et Alacritati ara. Id

ex eo luculenter potest perspici, quod qui ceteros homines pietatis

studio superant, eos par fortunæ benignitas comitari solet. (2) In

gymnasio, quod Ptolemæi a conditore nuncupatum a foro non longe abest,

lapidei sunt (Hermæ, qui spectentur, sane digni: Ptolemæi quoque ex ære

statua: Jubæ etiam Libys, et Solensis Chrysippi ibi sunt statuæ. Prope

ad gymnasium Thesei templum, in quo hæc picta sunt: Atheniensium contra

Amazones pugna, quæ et in Minervæ clypeo et in Olympii Jovis basi incisa

est. Picta in eodem Thesei templo est etiam Centaurorum et Lapitharum

rixa, ubi Theseus Centaurum jam occidit, quum inter alios æquo Marte

pugna committi videatur. Quæ in tertio inest pariete pictura, non satis

iis, qui, uti res gesta sit, non didicerint, cognita esse potest, quum

et vetustas aliqua aboleverit, et Micon non fuerit pingendo totam rem

persecutus. (3) Minos quum Theseum ceteramque puerorum manum in Cretam

abduceret, amore PeribϾ captus est: cujus quum Theseus maxime libidini

adversaretur, et alia ille in eum ira incensus maledicta contulit, et

Neptuni filium esse negavit, quod, quam habebat ipse cælatam gemmam, in

mare si abjecisset, non esset eam ad se reportaturus. Vix ea locutus,

gemmam dicitur abjecisse. Theseum vero memorant cum ea et corona, quam

ab Amphitrite dono acceperat, e mari emersisse. (4) De Thesei autem

morte multa plane inter se discrepantia traduntur. Aiunt enim eum _a

Plutone_ vinctum, non prius dimissum, quam ab Hercule solveretur. Illa

veri simillima eorum quæ audivi: Theseum in Thesprotidem, ut regis

uxorem raperet, venisse cum Pirithoo (is enim quærendæ sibi uxoris

cupiditate nimia impulsus arma ceperat), exercitus vero magna parte

amissa, a Thesprotorum rege in vincula ad Cichyrum conjectos esse. (5)

In Thesprotide quidem et alia valde, quæ spectentur, digna sunt, et

Jovis in Dodona templum sacraque ei deo fagus. Ad Cichyrum Acherusia est

palus et Acheron amnis. Fluit ibidem Cocytus quoque, aqua insuavissima.

Quæ loca quum vidisset, ut opinor, Homerus, tum alia de rerum apud

inferos statu in suo poemate configere est ausus, tum nomina

infernalibus fluviis a Thesprotiæ fluviis desumta imposuit. Quum vero in

vinculis adhuc Theseus detineretur, Aphidnam cum exercitu Tyndari filii

adorti, capta urbe Menestheum in regnum restituerunt. (6) Et Menestheus

quidem Thesei liberorum, qui se ad Elephenorem in Eubœam receperant,

nullam habuit rationem: sed quum se Theseo, si unquam e Thesprotide

redisset, viribus multo inferiorem fore intelligeret, multis obsequiis

populo sibi conciliato, obtinuit, ne rediens ille reciperetur. Missus

itaque Theseus ad Deucalionem in Cretam, quum adversa tempestate in

Scyron insulam delatus esset, a Scyriis, tum ob generis claritatem, tum

ob rerum præclare gestarum magnitudinem, benigne acceptus est. Quæ res

effecit ut eum Lycomedes per insidias de medio tollendum curaret. Theseo

vero templum Athenis dicatum est posterius quam Marathone Persæ

appulerant: eo quidem tempore quo Cimon Miltiadis filius, Thesei mortem

ultus, Scyron incolis orbavit, ejusque ossa Athenas reportavit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 21 / 497 题